| 1 | DISC. De his quae uncias computistae appellant rogo ut edisseras. MAG. De unciarum quoque divisione, quae non minus temporibus rebusve aliis quam nummis est apta computandis, non ignobilis contentio est. Quibus quia disperse passim historiae et ipsa sacra Scriptura utitur, nomina pariter et figuras earum paucis affigere curavimus. Libra vel as sive assis, XII unciae. Deunx sive iabus, XI unciae. Decunx vel dextans, X unciae. Dodrans sive doras, IX unciae. Bes sive bisse, VIII unciae. Septunx sive septus, VII unciae. Semis, VI unciae. Quincunx sive cincus, V unciae. Triens sive treas, IV unciae. Quadrans sive quadras, III unciae. Sextans sive sextas, II unciae. Secunx sive sescuncia, I uncia et semis. Uncia, XXIV scripuli. Semiuncia, XII scripuli. Duae sextulae, siv scesclae, VIII scripuli id est, tertia pars unciae. Sicilicus, VI scripuli. Sextula sive scescle, IV scripuli. Dimidia sextula sive scescle, II scripuli. Scripulus, sex siliquae. |
| 2 | Haec inquam ponderum vocabula vel characteres non modo ad pecuniam mensurandam, verum ad quaevis corpora sive tempora dimetienda conveniunt. Sive igitur horam unam, sive diem integrum, sive mensem, sive annum, seu certe aliud aliquod maius minusve temporis spatium in duodecim partiri vis, ipsa duodecima pars uncia est, reliquas undecim deuncem appellant. Si in sex partiris, sexta pars sextans, reliquae dextans, vel, ut alii, distans vocitantur. Si in quatuor, quarta pars quadrantis nomen, residuae tres dodrantis accipiunt. Porro si per tria quid dividere cupis, tertiam partem trien, duas residuas bissem nuncupabis. Si per duo, dimidium semis appellatur. Sic et caetera. |