| 1 | DISC. Quomodo ergo numeri digitorum inflexionibus exprimuntur? MAG. Igitur tres digiti in sinistra manu, id est auricularis, medicus, et impudicus, ab uno usque ad novem continent numerum. Et duo digiti in eadem manu, id est, index et pollex, a X usque XC continent numerum. Item duo digiti in dextera manu, pollex et index, a C usque nongentos continent numerum. Et tres digiti in eadem manu a mille usque ad novem millia continent numerum, id est, auricularis, impudicus, et medicus. Item sinistra manus per artus diversos corporis continet numerum a X millibus usque ad XC millia. Et e contrario dextra manus continet numerum per iuncturas et dispositiones membrorum a C millibus, usque ad DCCCC millia. |
| 2 | DISC. Haec ergo omnia precor ut speciatim mihi patefacias. MAG. Cum ergo dicis unum, minimum in laeva digitum inflectens, in medium palmae artum infiges. Cum dicis duo, secundum a minimo flexum ibidem imponens. Cum dicis tria, tertium similiter adflectes. Cum dicis quatuor, itidem minimum levabis. Cum dicis quinque, secundum a minimo similiter eriges. Cum dicis sex, tertium nihilominus elevabis, medio duntaxat solo, qui medicus appellatur, in medium palmae fixo. Cum dicis septem, minimum solum, caeteris interim levatis, super palmae radicem impones: iuxta quem, cum dicis octo, medicum; cum dicis novem, impudicum e regione compones. Cum dicis decem, unguem indicis in medio figes artu pollicis. Cum dicis viginti, summitatem pollicis inter medios indicis et impudici artus immittes. Cum dicis triginta, ungues indicis et pollicis blando coniunges amplexu. Cum dicis quadraginta, interiora pollicis lateri vel dorso indicis superduces, ambobus duntaxat erectis. Cum dicis quinquaginta, pollicem exteriore artu instar Graecae litterae gammae curvatum ad palmam inclinabis. Cum dicis sexaginta, pollicem ut supra curvatum indice circumflexo diligenter a fronte praecinges. Cum dicis septuaginta, indicem ut supra circumflexum pollice immisso super implebis, ungue duntaxat illius erecto trans medium indicis artum. Cum dicis octoginta, indicem ut supra circumflexum pollice in longum tenso implebis, ungue videlicet illius in medium indicis artum infixo. Cum dicis nonaginta, indicis inflexu unguem radici pollicis erecti infiges. Hactenus in laeva. Centum vero in dextera quomodo X in laeva facies, CC in dextera quomodo XX in laeva, CCC in dextera quomodo XXX in laeva. Eodem modo et caetera usque ad CCCC. Item mille in dextera quomodo unum in laeva, II in dextera quomodo duo in laeva, III in dextera quomodo tria in laeva, et caetera usque ad VIV. Porro X cum dicis, laevam in medio pectori supinam adpones, digitis tantum ad collum erectis. XX cum dicis, eamdem pectori expansam late superpones. XXX cum dicis, eadem prona sed erecta pollicem cartilagini medii pectoris immittes. XL cum dicis, eamdem in umbilico erectam supinabis. L cum dicis, eiusdem pronae sed erectae pollicem in umbilico pones. LX cum dicis, eadem prona femur laevum desuper comprehendis. LXX cum dicis, eamdem supinam femori superpones. LXXX cum dicis, eamdem pronam femori superpones. XC cum dicis, eamdem lumbos apprehendes, pollice ad inguen verso. At vero C et CC usque ad DCCCC eodem quo diximus ordine in dextera corporis parte complebis. Decies autem centena millia cum dicis, ambas sibi manus insertis invicem digitis implicabis. Est et alterius modi computus articulatim decurrens: qui quomodo specialiter ad Paschae rationem pertinet, cum ad hanc ex ordine ventum fuerit, opportunius explicabitur. |