| 1 | DISC. Primum de litterarum notatione dic. MAG. Septem ergo litteris numeri notantur, id est, I, V, X, L, C, D, M. Quae aut solae positae numeros significant, ut I unum, V quinque, X decem, L quinquaginta, C centum, D quingentos, M mille. Aut compositae cum aliis. Ut V et I sex significant, X et I undecim, X et L quadraginta, L et X sexaginta. Et X anteponitur C quando nonaginta significant. D et C sexcentos. Aut multiplicatae per se. Veluti I duplicatum duo significat, triplicatum tres, quadruplicatum quatuor. X duplicatum viginti, triplicatum triginta. C duplicatum ducentos, triplicatum trecentos, quadruplicatum quadringentos. Nulla autem nota apud Latinos multiplicatur per se magis quam per quatuor vices, aut cum aliis multiplicantur; ut I cum V, quando septem significat vel octo vel novem. Et X cum L, quando septuaginta vel octoginta significat. Item C cum D, quando septingenta, octingenta, vel nongenta figurat. |