monumenta.ch > Martialis > 17 > 48 > 31 > 12 > 51 > 23 > 26 > 56 > 13 > 99 > 100 > 89 > 77 > 33 > 19 > 101 > 41 > 39 > 10 > 58 > 38 > 4 > 80 > 111 > 45 > 50 > 55 > 43 > 59 > 28 > 1 > 6 > 97 > 110 > 73 > 103 > 101 > 2
Hrabanus Maurus, De Computo, I De numerorum potentia. <<<     >>> III De speciebus numerorum diversis.

Hrabanus Maurus, De Computo, CAPUT II Unae dictus sit numerus.

1 DISC. Numeri namque nomen eiusque etymologiam mihi explana. MAG. Numeri scilicet nomen apud quamque gentem secundum proprietatem linguae suae constat. Apud Latinos vero numerus ex nummo et rivo videtur nomen traxisse. Sive enim ex rivo nummorum, id est ex multitudine census qui reddebatur regibus vel imperatoribus, numerus nomen accepit. Unde Isidorus dicit: «Nummus numero nomen dedit, et a sui frequentatione vocabulum indidit (Orig., lib. III, c. 3).» Sive Numeria: «hinc Augustinus ait: «Numerus a Numeria quadam dea nominatur; cuius sacerdotes retro versis vultibus, dona ferebant, et post oblata munera, retro pergebant.» DISC. Numerus quomodo definitur? MAG. Isidorus ergo ita diffinivit dicens: «Numerus est multitudo ex unitatibus constituta. Nam unum semen numeri esse, non numerum, dicimus.» Item alibi scriptum est: «Unus non est numerus, sed ab eo crescunt numeri.» Tamen Donatus etiam unum pro numero posuit dicens: «Numerus est singularis, ut hic magister.» Item Augustinus dicit: «Numerus est singularis corporis ac vocis et significationis collectio.»
Hrabanus Maurus HOME