| 1 | MAGISTER. Bene etiam, dilecte frater, rogas, quia huius disciplinae cupis habere notitiam quam constat omnium disciplinarum esse magistram. Non enim ratio numerorum contemnenda est, quia in multis sanctarum Scripturarum locis quantum mysterium habet elucet. Non etiam frustra in laudibus Dei dictum est: Omnia in mensura et in numero et in pondere fecisti. Per numerum siquidem ne confundamur instruimur. Tolle numerum a rebus omnibus, et omnia pereunt. Adime saeculo computum, et omnia caeca ignorantia complectuntur. Nec differre possunt a caeteris animalibus qui calculi nesciunt rationem. Sed tu, quia ad exponendum huius vim et rationem me provocasti, de his quibus te instruere velis praecede interrogando; et sic te subsequar, quantum Dominus concesserit, respondendo. DISCIPULUS. Haec ergo ratio numerorum unde primum processit? MAG. A Deo scilicet. Quia omnis sapientia a Domino Deo est, ex quo sunt omnia. DISC. Dic ergo quando primum inventa est ista ratio? MAG. Ex illo tempore quo factae sunt creaturae, hoc est, ab origine saeculi. Tunc enim primum numerus rebus innotuit, sicut in Genesi legitur: Et factum est vespere et mane dies unus. Tunc ergo dixit de nocte et de die quando dixit de vespere et mane. Numeri autem rationem ostendit quando dixit: Dies unus, et dies secundus, et dies tertius, sicque usque ad septimum. Item numerum significavit Deus quando dixit de sole et luna: Et sint in signa et tempora et dies et annos. Quando dixit dies et tempora et annos, tunc de numero dixit. Quis enim potest intelligere dies et tempora et annos nisi per numerum? Inde dixit Boetius (Arithm. lib. I, cap. 2): «Omnia quaecunque a primaeva rerum natura constructa sunt, numerorum videntur ratione firmata. Hoc enim fuit principale exemplar in animo Conditoris. Hinc enim quatuor elementorum multitudo mutata est. Hinc temporum vices. Hinc motus astrorum coelique conversio intelligitur. Proprie ipsa natura numerorum, omnis astrorum cursus omnisque astronomica ratio constituta est. Sic enim ortus occasusque colligimus, sic tarditates velocitatesque errantium siderum custodimus. Sic defectus et multiplices lunae variationes agnoscimus.» |