| 2 | Legimus scriptum in Proverbiis: Melior est sapientia cunctis pretiosissimis, et omne desiderabile ei non potest comparari. Ideo, frater dilectissime, gratias ago Deo, qui tibi eius amorem inspiravit, cuius possessio mundi divitias contemnit teque reddidit suo fulgore decoratum et proximis tuis profectuosum. Petebas ergo ut quibusdam de computo propositionibus earumque minus perfectis responsionibus, quas mihi protuleras, nescio a quibus confectas, stylum adhiberem, easque tibi lucidiores redderem. Feci quantum potui, sed non eo ordine quo ibi positas reperi; quia confusa series vim cognoscendi abstulit et taedium lectionis invexit. Pleraque ergo quae mihi magis necessaria videbantur addidi, et ordinem in ipsis rebus disponere contendi. Inde quoque evenit, dum brevitati studerem, et tamen ipsarum rerum veritatem patefacere vellem, quod unius libri quantitatem devitare non possum. Composui quidem ex numero et temporum articulis quemdam dialogum, et nomini tuo ipsum dicavi; in quo quae necessaria mihi videbantur, interrogandi, discipuli nomine, et quae respondendi, magistri vocabulo praenotavi. Et non haec tantummodo propriis ratiocinationibus, sed etiam ex antiquorum dictis et sanctorum Patrum sententiis enodare curavi. Ideo, frater charissime, haec legens, scias me non difficultati verborum aut obscuritati sententiarum studuisse, imo magis plana quaeque faciliaque collegisse, et quae ex proprio inserui, ad dilucidandam ipsam veritatem laborasse magis quam aliorum imperitiae insultasse. Nulli enim me praefero; sed bene quaerentibus et fidem catholicam rite servantibus pro modulo meo comitem spondeo, ac iuniorem subdo. Quod mihi divina gratia concedat; ut quandiu vivam, servorum Christi servitor, et bene docentium auditor, et bene laborantium aliquantulus adiutor existam. Dilectionem tuam maiestas Christi nunc et in perpetuum conservare dignetur, sancte frater, memorem nostri. Obsecro ut quanto citius possis exemplar istius libri, quod tibi ad rescribendum direxi, absolvas, et mihi remittas. Vale. |
| 4 | Quia te, venerande praeceptor, saepius audivi de numeris disputantem discipulisque tuis huius artis disciplinam demonstrantem, precor ut nobis etiam, qui maturioris iam sumus aetatis, non pigriteris aliquod conficere opusculum, quo nostram possimus excitare inertiam et aliquantulum de numerorum capere peritia. |