monumenta.ch > Isidorus > 5 > 6 > 6 > 4 > 8 > 4 > > 5 > 4 > > 5 > 4 > > 7
Horatius, Sermones, 2, Sermo VI <<<     >>> Sermo VIII

Horatius, Sermones, 2, Sermo VII

1 'Iamdudum ausculto et cupiens tibi dicere servos
2 pauca reformido.' 'Davusne?' 'ita, Davus, amicum
3 mancipium domino et frugi quod sit satis, hoc est,
4 ut vitale putes.' 'age libertate Decembri,
5 quando ita maiores voluerunt, utere: narra.'
6 'pars hominum vitiis gaudet constanter et urget
7 propositum; pars multa natat, modo recta capessens,
8 interdum pravis obnoxia. saepe notatus
9 cum tribus anellis, modo laeva Priscus inani
10 vixit inaequalis, clavum ut mutaret in horas,
11 aedibus ex magnis subito se conderet unde
12 mundior exiret vix libertinus honeste;
13 iam moechus Romae, iam mallet doctus Athenis
14 vivere, Vortumnis quotquot sunt natus iniquis.
15 scurra Volanerius, postquam illi iusta cheragra
16 contudit articulos, qui pro se tolleret atque
17 mitteret in phimum talos, mercede diurna
18 conductum pavit: quanto constantior isdem
19 in vitiis, tanto levius miser ac prior illo
20 qui iam contento, iam laxo fune laborat.'
21 'non dices hodie, quorsum haec tam putida tendant,
22 furcifer?' 'ad te, inquam.' 'quo pacto, pessime?' 'laudas
23 fortunam et mores antiquae plebis, et idem,
24 siquis ad illa deus subito te agat, usque recuses,
25 aut quia non sentis, quod clamas, rectius esse,
26 aut quia non firmus rectum defendis et haeres
27 nequiquam caeno cupiens evellere plantam.
28 Romae rus optas; absentem rusticus urbem
29 tollis ad astra levis. si nusquam es forte vocatus
30 ad cenam, laudas securum holus ac, velut usquam
31 vinctus eas, ita te felicem dicis amasque,
32 quod nusquam tibi sit potandum. iusserit ad se
33 Maecenas serum sub lumina prima venire
34 convivam: "nemon oleum fert ocius? ecquis
35 audit?" cum magno blateras clamore fugisque.
36 Mulvius et scurrae, tibi non referenda precati,
37 discedunt. "etenim fateor me" dixerit ille
38 "duci ventre levem, nasum nidore supinor,
39 inbecillus, iners, siquid vis, adde, popino.
40 tu cum sis quod ego et fortassis nequior, ultro
41 insectere velut melior verbisque decoris
42 obvolvas vitium? " quid, si me stultior ipso
43 quingentis empto drachmis deprenderis? aufer
44 me voltu terrere; manum stomachumque teneto,
45 dum quae Crispini docuit me ianitor edo.
46 te coniunx aliena capit, meretricula Davum:
47 peccat uter nostrum cruce dignius? acris ubi me
48 natura intendit, sub clara nuda lucerna
49 quaecumque excepit turgentis verbera caudae
50 clunibus aut agitavit equum lasciva supinum,
51 dimittit neque famosum neque sollicitum, ne
52 ditior aut formae melioris meiat eodem.
53 tu cum proiectis insignibus, anulo equestri
54 Romanoque habitu, prodis ex iudice Dama,
55 turpis odoratum caput obscurante lacerna,
56 non es quod simulas? metuens induceris atque
57 altercante libidinibus tremis ossa pavore.
58 quid refert, uri virgis ferroque necari
59 auctoratus eas, an turpi clausus in arca,
60 quo te demisit peccati conscia erilis,
61 contractum genibus tangas caput? estne marito
62 matronae peccantis in ambo iusta potestas,
63 in corruptorem vel iustior? illa tamen se
64 non habitu mutatve loco peccatve superne,
65 cum te formidet mulier neque credat amanti.
66 ibis sub furcam prudens dominoque furenti
67 conmittes rem omnem et vitam et cum corpore famam
68 evasti: credo, metues doctusque cavebis:
69 quaeres, quando iterum paveas iterumque perire
70 possis, o totiens servus. quae belva ruptis,
71 cum semel effugit, reddit se prava catenis?
72 "non sum moechus" ais. neque ego hercule fur, ubi vasa
73 praetereo sapiens argentea. tolle periclum:
74 iam vaga prosiliet frenis natura remotis.
75 tune mihi dominus, rerum imperiis hominumque
76 tot tantisque minor, quem ter vindicta quaterque
77 inposita haud umquam misera formidine privet?
78 adde super, dictis quod non levius valeat; nam,
79 sive vicarius est, qui servo paret, uti mos
80 vester ait, seu conservus, tibi quid sum ego? nempe
81 tu, mihi qui imperitas, aliis servis miser atque
82 duceris ut nervis alienis mobile lignum.
83 quisnam igitur liber? sapiens sibi qui imperiosus,
84 quem neque pauperies neque mors neque vincula terrent,
85 responsare cupidinibus, contemnere honores
86 fortis, et in se ipso totus, teres atque rotundus,
87 externi nequid valeat per leve morari,
88 in quem manca ruit semper fortuna. potesne
89 ex his ut proprium quid noscere? quinque talenta
90 poscit te mulier, vexat foribusque repulsum
91 perfundit gelida, rursus vocat: eripe turpi
92 colla iugo liber, "liber sum" dic age. non quis.
93 urget enim dominus mentem non lenis et acris
94 subiectat lasso stimulos versatque negantem.
95 vel cum Pausiaca torpes, insane, tabella,
96 qui peccas minus atque ego, cum Fulvi Rutubaeque
97 aut Pacideiani contento poplite miror
98 proelia rubrica picta aut carbone, velut si
99 re vera pugnent, feriant vitentque moventes
100 arma viri? nequam et cessator Davus; at ipse
101 subtilis veterum iudex et callidus audis.
102 nil ego, si ducor libo fumante: tibi ingens
103 virtus atque animus cenis responsat opimis?
104 obsequium ventris mihi perniciosius est cur?
105 tergo plector enim. qui tu inpunitior illa,
106 quae parvo sumi nequeunt, obsonia captas?
107 nempe inamarescunt epulae sine fine petitae
108 inlusique pedes vitiosum ferre recusant
109 corpus. an hic peccat, sub noctem qui puer uvam
110 furtiva mutat strigili: qui praedia vendit,
111 nil servile gulae parens habet? adde, quod idem
112 non horam tecum esse potes, non otia recte
113 ponere teque ipsum vitas fugitivus et erro,
114 iam vino quaerens, iam somno fallere curam,
115 frustra: nam comes atra premit sequiturque fugacem.'
116 'unde mihi lapidem?' 'quorsum est opus?' 'unde sagittas?'
117 'aut insanit homo aut versus facit.' 'ocius hinc te
118 ni rapis, accedes opera agro nona Sabino.'
Horatius HOME

bav1655.208 bav1657.161 bnf7971.211 bnf7972.146 bnf7973.90 bnf7975.159 bnf7977.143 bnf7980.68 bnf8214.231 bnf9345.185 bnf16689.186 cbo89.77r cbo90.74v uldBPL28.141 vad312.121r

Horatius, Sermones, 2, Sermo VI <<<     >>> Sermo VIII
monumenta.ch > Isidorus > 5 > 6 > 6 > 4 > 8 > 4 > > 5 > 4 > > 5 > 4 > > 7

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik