Horatius, Sermones, 2, Sermo VI
| 1 | Hoc erat in votis: modus agri non ita magnus, |
| 2 | hortus ubi et tecto vicinus iugis aquae fons |
| 3 | et paulum silvae super his foret. auctius atque |
| 4 | di melius fecere. bene est. nil amplius oro, |
| 5 | Maia nate, nisi ut propria haec mihi munera faxis. |
| 6 | si neque maiorem feci ratione mala rem |
| 7 | nec sum facturus vitio culpave minorem, |
| 8 | si veneror stultus nihil horum 'o si angulus ille |
| 9 | proximus accedat, qui nunc denormat agellum!' |
| 10 | 'o si urnam argenti fors quae mihi monstret, ut illi, |
| 11 | thesauro invento qui mercennarius agrum |
| 12 | illum ipsum mercatus aravit, dives amico |
| 13 | Hercule!', si quod adest gratum iuvat, hac prece te oro: |
| 14 | pingue pecus domino facias et cetera praeter |
| 15 | ingenium, utque soles, custos mihi maximus adsis. |
| 16 | ergo ubi me in montes et in arcem ex urbe removi, |
| 17 | quid prius inlustrem saturis musaque pedestri? |
| 18 | nec mala me ambitio perdit nec plumbeus auster |
| 19 | autumnusque gravis, Libitinae quaestus acerbae. |
| 20 | Matutine pater, seu Iane libentius audis, |
| 21 | unde homines operum primos vitaeque labores |
| 22 | instituunt - sic dis placitum - , tu carminis esto |
| 23 | principium. Romae sponsorem me rapis: 'eia, |
| 24 | ne prior officio quisquam respondeat, urge.' |
| 25 | sive aquilo radit terras seu bruma nivalem |
| 26 | interiore diem gyro trahit, ire necesse est. |
| 27 | postmodo quod mi obsit clare certumque locuto |
| 28 | luctandum in turba et facienda iniuria tardis. |
| 29 | 'quid tibi vis, insane? ' et 'quam rem agis? ' inprobus urget |
| 30 | iratis precibus, 'tu pulses omne quod obstat, |
| 31 | ad Maecenatem memori si mente recurras.' |
| 32 | hoc iuvat et melli est, non mentiar. at simul atras |
| 33 | ventum est Esquilias, aliena negotia centum |
| 34 | per caput et circa saliunt latus. 'ante secundam |
| 35 | Roscius orabat sibi adesses ad Puteal cras.' |
| 36 | 'de re communi scribae magna atque nova te |
| 37 | orabant hodie meminisses, Quinte, reverti.' |
| 38 | 'inprimat his cura Maecenas signa tabellis.' |
| 39 | dixeris: 'experiar': 'si vis, potes, ' addit et instat. |
| 40 | septimus octavo propior iam fugerit annus, |
| 41 | ex quo Maecenas me coepit habere suorum |
| 42 | in numero, dumtaxat ad hoc, quem tollere raeda |
| 43 | vellet iter faciens et cui concredere nugas |
| 44 | hoc genus: 'hora quota est?' 'Thraex est Gallina Syro par?' |
| 45 | 'matutina parum cautos iam frigora mordent', |
| 46 | et quae rimosa bene deponuntur in aure. |
| 47 | per totum hoc tempus subiectior in diem et horam |
| 48 | invidiae noster. ludos spectaverat, una |
| 49 | luserat in campo: 'fortunae filius' omnes. |
| 50 | frigidus a rostris manat per compita rumor: |
| 51 | quicumque obvius est, me consulit: 'o bone - nam te |
| 52 | scire, deos quoniam propius contingis oportet - , |
| 53 | numquid de Dacis audisti?' 'nil equidem.' 'ut tu |
| 54 | semper eris derisor.' 'at omnes di exagitent me, |
| 55 | si quicquam.' 'quid? militibus promissa Triquetra |
| 56 | praedia Caesar an est Itala tellure daturus?' |
| 57 | iurantem me scire nihil mirantur ut unum |
| 58 | scilicet egregii mortalem altique silenti. |
| 59 | perditur haec inter misero lux non sine votis: |
| 60 | o rus, quando ego te adspiciam quandoque licebit |
| 61 | nunc veterum libris, nunc somno et inertibus horis |
| 62 | ducere sollicitae iucunda oblivia vitae? |
| 63 | o quando faba Pythagorae cognata simulque |
| 64 | uncta satis pingui ponentur holuscula lardo? |
| 65 | o noctes cenaeque deum, quibus ipse meique |
| 66 | ante Larem proprium vescor vernasque procacis |
| 67 | pasco libatis dapibus. prout cuique libido est, |
| 68 | siccat inaequalis calices conviva solutus |
| 69 | legibus insanis, seu quis capit acria fortis |
| 70 | pocula seu modicis uvescit laetius. ergo |
| 71 | sermo oritur, non de villis domibusve alienis, |
| 72 | nec male necne Lepos saltet; sed, quod magis ad nos |
| 73 | pertinet et nescire malum est, agitamus, utrumne |
| 74 | divitiis homines an sint virtute beati, |
| 75 | quidve ad amicitias, usus rectumne, trahat nos |
| 76 | et quae sit natura boni summumque quid eius. |
| 77 | Cervius haec inter vicinus garrit anilis |
| 78 | ex re fabellas. siquis nam laudat Arelli |
| 79 | sollicitas ignarus opes, sic incipit: 'olim |
| 80 | rusticus urbanum murem mus paupere fertur |
| 81 | accepisse cavo, veterem vetus hospes amicum, |
| 82 | asper et attentus quaesitis, ut tamen artum |
| 83 | solveret hospitiis animum. quid multa? neque ille |
| 84 | sepositi ciceris nec longae invidit avenae, |
| 85 | aridum et ore ferens acinum semesaque lardi |
| 86 | frusta dedit, cupiens varia fastidia cena |
| 87 | vincere tangentis male singula dente superbo, |
| 88 | cum pater ipse domus palea porrectus in horna |
| 89 | esset ador loliumque, dapis meliora relinquens. |
| 90 | tandem urbanus ad hunc "quid te iuvat" inquit, "amice, |
| 91 | praerupti nemoris patientem vivere dorso? |
| 92 | vis tu homines urbemque feris praeponere silvis? |
| 93 | carpe viam, mihi crede, comes, terrestria quando |
| 94 | mortalis animas vivunt sortita neque ulla est |
| 95 | aut magno aut parvo leti fuga: quo, bone, circa, |
| 96 | dum licet, in rebus iucundis vive beatus, |
| 97 | vive memor, quam sis aevi brevis. " haec ubi dicta |
| 98 | agrestem pepulere, domo levis exsilit; inde |
| 99 | ambo propositum peragunt iter, urbis aventes |
| 100 | moenia nocturni subrepere. iamque tenebat |
| 101 | nox medium caeli spatium, cum ponit uterque |
| 102 | in locuplete domo vestigia, rubro ubi cocco |
| 103 | tincta super lectos canderet vestis eburnos |
| 104 | multaque de magna superessent fercula cena, |
| 105 | quae procul exstructis inerant hesterna canistris. |
| 106 | ergo ubi purpurea porrectum in veste locavit |
| 107 | agrestem, veluti succinctus cursitat hospes |
| 108 | continuatque dapes nec non verniliter ipsis |
| 109 | fungitur officiis, praelambens omne quod adfert. |
| 110 | ille cubans gaudet mutata sorte bonisque |
| 111 | rebus agit laetum convivam, cum subito ingens |
| 112 | valvarum strepitus lectis excussit utrumque. |
| 113 | currere per totum pavidi conclave magisque |
| 114 | exanimes trepidare, simul domus alta Molossis |
| 115 | personuit canibus. tum rusticus: "haud mihi vita |
| 116 | est opus hac" ait et "valeas: me silva cavosque |
| 117 | tutus ab insidiis tenui solabitur ervo."' |