Horatius, Sermones, 2, Sermo V
| 1 | 'Hoc quoque, Tiresia, praeter narrata petenti |
| 2 | responde, quibus amissas reparare queam res |
| 3 | artibus atque modis. quid rides?' 'iamne doloso |
| 4 | non satis est Ithacam revehi patriosque penatis |
| 5 | adspicere?' 'o nulli quicquam mentite, vides ut |
| 6 | nudus inopsque domum redeam te vate, neque illic |
| 7 | aut apotheca procis intacta est aut pecus: atqui |
| 8 | et genus et virtus, nisi cum re, vilior alga est.' |
| 9 | quando pauperiem missis ambagibus horres, |
| 10 | accipe qua ratione queas ditescere. turdus |
| 11 | sive aliud privum dabitur tibi, devolet illuc, |
| 12 | res ubi magna nitet domino sene; dulcia poma |
| 13 | et quoscumque feret cultus tibi fundus honores |
| 14 | ante Larem gustet venerabilior Lare dives. |
| 15 | qui quamvis periurus erit, sine gente, cruentus |
| 16 | sanguine fraterno, fugitivus, ne tamen illi |
| 17 | tu comes exterior, si postulet, ire recuses.' |
| 18 | 'utne tegam spurco Damae latus? haud ita Troiae |
| 19 | me gessi, certans semper melioribus.' 'ergo |
| 20 | pauper eris.' 'fortem hoc animum tolerare iubebo; |
| 21 | et quondam maiora tuli. tu protinus, unde |
| 22 | divitias aerisque ruam, dic, augur, acervos.' |
| 23 | 'dixi equidem et dico: captes astutus ubique |
| 24 | testamenta senum neu, si vafer unus et alter |
| 25 | insidiatorem praeroso fugerit hamo, |
| 26 | aut spem deponas aut artem inlusus omittas. |
| 27 | magna minorve foro si res certabitur olim, |
| 28 | vivet uter locuples sine gnatis, inprobus, ultro |
| 29 | qui meliorem audax vocet in ius, illius esto |
| 30 | defensor; fama civem causaque priorem |
| 31 | sperne, domi si gnatus erit fecundave coniux. |
| 32 | "Quinte" puta aut "Publi" - gaudent praenomine molles |
| 33 | auriculae - "tibi me virtus tua fecit amicum. |
| 34 | ius anceps novi, causas defendere possum; |
| 35 | eripiet quivis oculos citius mihi quam te |
| 36 | contemptum cassa nuce pauperet; haec mea cura est, |
| 37 | nequid tu perdas neu sis iocus. " ire domum atque |
| 38 | pelliculam curare iube; fi cognitor ipse, |
| 39 | persta atque obdura: seu rubra Canicula findet |
| 40 | infantis statuas, seu pingui tentus omaso |
| 41 | Furius hibernas cana nive conspuet Alpis. |
| 42 | "nonne vides" aliquis cubito stantem prope tangens |
| 43 | inquiet, "ut patiens, ut amicis aptus, ut acer?" |
| 44 | plures adnabunt thynni et cetaria crescent. |
| 45 | sicui praeterea validus male filius in re |
| 46 | praeclara sublatus aletur, ne manifestum |
| 47 | caelibis obsequium nudet te, leniter in spem |
| 48 | adrepe officiosus, ut et scribare secundus |
| 49 | heres et, siquis casus puerum egerit Orco, |
| 50 | in vacuom venias: perraro haec alea fallit. |
| 51 | qui testamentum tradet tibi cumque legendum, |
| 52 | abnuere et tabulas a te removere memento, |
| 53 | sic tamen, ut limis rapias, quid prima secundo |
| 54 | cera velit versu; solus multisne coheres, |
| 55 | veloci percurre oculo. plerumque recoctus |
| 56 | scriba ex quinqueviro corvum deludet hiantem |
| 57 | captatorque dabit risus Nasica Corano.' |
| 58 | 'num furis? an prudens ludis me obscura canendo?' |
| 59 | 'o Laertiade, quidquid dicam, aut erit aut non: |
| 60 | divinare etenim magnus mihi donat Apollo.' |
| 61 | 'quid tamen ista velit sibi fabula, si licet, ede.' |
| 62 | 'tempore quo iuvenis Parthis horrendus, ab alto |
| 63 | demissum genus Aenea, tellure marique |
| 64 | magnus erit, forti nubet procera Corano |
| 65 | filia Nasicae, metuentis reddere soldum. |
| 66 | tum gener hoc faciet: tabulas socero dabit atque |
| 67 | ut legat orabit; multum Nasica negatas |
| 68 | accipiet tandem et tacitus leget invenietque |
| 69 | nil sibi legatum praeter plorare suisque. |
| 70 | illud ad haec iubeo: mulier si forte dolosa |
| 71 | libertusve senem delirum temperet, illis |
| 72 | accedas socius: laudes, lauderis ut absens. |
| 73 | adiuvat hoc quoque, sed vincit longe prius ipsum |
| 74 | expugnare caput. scribet mala carmina vecors: |
| 75 | laudato. scortator erit: cave te roget; ultro |
| 76 | Penelopam facilis potiori trade.' 'putasne |
| 77 | perduci poterit tam frugi tamque pudica, |
| 78 | quam nequiere proci recto depellere cursu?' |
| 79 | 'venit enim magnum donandi parca iuventus |
| 80 | nec tantum veneris quantum studiosa culinae. |
| 81 | sic tibi Penelope frugi est; quae si semel uno |
| 82 | de sene gustarit tecum partita lucellum, |
| 83 | ut canis a corio numquam absterrebitur uncto. |
| 84 | me sene quod dicam factum est. anus inproba Thebis |
| 85 | ex testamento sic est elata: cadaver |
| 86 | unctum oleo largo nudis umeris tulit heres, |
| 87 | scilicet elabi si posset mortua; credo, |
| 88 | quod nimium institerat viventi. cautus adito |
| 89 | neu desis operae neve immoderatus abundes. |
| 90 | difficilem et morosum offendet garrulus: ultra |
| 91 | 'non' 'etiam' sileas; Davus sis comicus atque |
| 92 | stes capite obstipo, multum similis metuenti. |
| 93 | obsequio grassare; mone, si increbruit aura, |
| 94 | cautus uti velet carum caput; extrahe turba |
| 95 | oppositis umeris; aurem substringe loquaci. |
| 96 | inportunus amat laudari: donec 'ohe iam' |
| 97 | ad caelum manibus sublatis dixerit, urge: |
| 98 | crescentem tumidis infla sermonibus utrem. |
| 99 | cum te servitio longo curaque levarit, |
| 100 | et certum vigilans "quartae sit partis Ulixes" |
| 101 | audieris "heres": "ergo nunc Dama sodalis |
| 102 | nusquam est? unde mihi tam fortem tamque fidelem?" |
| 103 | sparge subinde et, si paulum potes inlacrimare, est |
| 104 | gaudia prodentem voltum celare. sepulcrum |
| 105 | permissum arbitrio sine sordibus exstrue: funus |
| 106 | egregie factum laudet vicinia. siquis |
| 107 | forte coheredum senior male tussiet, huic tu |
| 108 | dic, ex parte tua seu fundi sive domus sit |
| 109 | emptor, gaudentem nummo te addicere. sed me |
| 110 | imperiosa trahit Proserpina: vive valeque.' |