monumenta.ch > Plautus > 1 > 4
Horatius, Sermones, 2, Sermo III <<<     >>> Sermo V

Horatius, Sermones, 2, Sermo IV

1 'Unde et quo Catius?' 'non est mihi tempus, aventi
2 ponere signa novis praeceptis, qualia vincent
3 Pythagoran Anytique reum doctumque Platona.'
4 'peccatum fateor, cum te sic tempore laevo
5 interpellarim; sed des veniam bonus, oro.
6 quodsi interciderit tibi nunc aliquid, repetes mox,
7 sive est naturae hoc sive artis, mirus utroque.'
8 'quin id erat curae, quo pacto cuncta tenerem
9 utpote res tenuis, tenui sermone peractas.'
10 'ede hominis nomen, simul et, Romanus an hospes.'
11 'ipsa memor praecepta canam, celabitur auctor.
12 longa quibus facies ovis erit, illa memento,
13 ut suci melioris et ut magis alba rotundis,
14 ponere: namque marem cohibent callosa vitellum.
15 cole suburbano qui siccis crevit in agris
16 dulcior: inriguo nihil est elutius horto.
17 si vespertinus subito te oppresserit hospes,
18 ne gallina malum responset dura palato,
19 doctus eris vivam musto mersare Falerno:
20 hoc teneram faciet. pratensibus optima fungis
21 natura est; aliis male creditur. ille salubris
22 aestates peraget, qui nigris prandia moris
23 finiet, ante gravem quae legerit arbore solem.
24 Aufidius forti miscebat mella Falerno:
25 mendose, quoniam vacuis conmittere venis
26 nil nisi lene decet: leni praecordia mulso
27 prolueris melius. si dura morabitur alvus,
28 mitulus et viles pellent obstantia conchae
29 et lapathi brevis herba, sed albo non sine Coo.
30 lubrica nascentes inplent conchylia lunae;
31 sed non omne mare est generosae fertile testae:
32 murice Baiano melior Lucrina peloris,
33 ostrea Circeis, Miseno oriuntur echini,
34 pectinibus patulis iactat se molle Tarentum.
35 nec sibi cenarum quivis temere arroget artem,
36 non prius exacta tenui ratione saporum.
37 nec satis est cara piscis averrere mensa
38 ignarum, quibus est ius aptius et quibus assis
39 languidus in cubitum iam se conviva reponet.
40 Umber et iligna nutritus glande rotundas
41 curvat aper lances carnem vitantis inertem;
42 nam Laurens malus est, ulvis et harundine pinguis.
43 vinea submittit capreas non semper edulis.
44 fecundae leporis sapiens sectabitur armos.
45 piscibus atque avibus quae natura et foret aetas,
46 ante meum nulli patuit quaesita palatum.
47 sunt quorum ingenium nova tantum crustula promit.
48 nequaquam satis in re una consumere curam,
49 ut siquis solum hoc, mala ne sint vina, laboret,
50 quali perfundat piscis securus olivo.
51 Massica si caelo suppones vina sereno,
52 nocturna siquid crassi est tenuabitur aura
53 et decedet odor nervis inimicus; at illa
54 integrum perdunt lino vitiata saporem.
55 Surrentina vafer qui miscet faece Falerna
56 vina, columbino limum bene colligit ovo,
57 quatenus ima petit volvens aliena vitellus.
58 tostis marcentem squillis recreabis et Afra
59 potorem coclea; nam lactuca innatat acri
60 post vinum stomacho; perna magis et magis hillis
61 flagitat inmorsus refici, quin omnia malit
62 quaecumque inmundis fervent allata popinis.
63 est operae pretium duplicis pernoscere iuris
64 naturam. simplex e dulci constat olivo,
65 quod pingui miscere mero muriaque decebit
66 non alia quam qua Byzantia putuit orca.
67 hoc ubi confusum sectis inferbuit herbis
68 Corycioque croco sparsum stetit, insuper addes
69 pressa Venafranae quod baca remisit olivae.
70 Picenis cedunt pomis Tiburtia suco:
71 nam facie praestant, venucula convenit ollis;
72 rectius Albanam fumo duraveris uvam.
73 hanc ego cum malis, ego faecem primus et allec,
74 primus et invenior piper album cum sale nigro
75 incretum puris circumposuisse catillis.
76 inmane est vitium dare milia terna macello
77 angustoque vagos piscis urgere catino.
78 magna movet stomacho fastidia, seu puer unctis
79 tractavit calicem manibus, dum furta ligurrit,
80 sive gravis veteri creterrae limus adhaesit.
81 vilibus in scopis, in mappis, in scobe quantus
82 consistit sumptus? neglectis flagitium ingens.
83 ten lapides varios lutulenta radere palma
84 et Tyrias dare circum inlota toralia vestis,
85 oblitum, quanto curam sumptumque minorem
86 haec habeant, tanto reprehendi iustius illis,
87 quae nisi divitibus nequeunt contingere mensis?'
88 'docte Cati, per amicitiam divosque rogatus
89 ducere me auditum, perges quocumque, memento.
90 nam quamvis memori referas mihi pectore cuncta,
91 non tamen interpres tantundem iuveris. adde
92 voltum habitumque hominis, quem tu vidisse beatus
93 non magni pendis, quia contigit; at mihi cura
94 non mediocris inest, fontis ut adire remotos
95 atque haurire queam vitae praecepta beatae.'
Horatius HOME

bav1655.201 bav1657.151 bnf7971.202 bnf7972.143 bnf7973.90 bnf7975.151 bnf7977.137 bnf7980.59 bnf8214.220 bnf9345.175 bnf16689.178 cbo89.73v cbo90.68r uldBPL28.136 vad312.114v

Horatius, Sermones, 2, Sermo III <<<     >>> Sermo V
monumenta.ch > Plautus > 1 > 4

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik