monumenta.ch > Horatius > 9 > 1 > 15 > 12 > 1 > 5 > 8 > 6 > 2 > 1 > 12 > 2 > 1 > 8 > 7 > 2 > 2 > 4 > 10 > 2 > 3 > 2 > 7 > 11 > 1 > 2 > 1 > 2 > 6 > 4 > 3 > 9 > 3 > 1 > 5 > 3 > 2 > 6 > 18 > 13 > 4 > 2 > 5 > 12 > 3 > 8 > 2 > 4 > 67 > 11 > 9 > 5 > 7 > 6 > 2 > 4 > 10 > 30 > 17 > 1 > 3A > 7 > 5 > 14 > 7 > 10 > 9 > 6 > 2 > 2 > 3 > 3
Horatius, Sermones, 2, Sermo II <<<     >>> Sermo IV

Horatius, Sermones, 2, Sermo III

1 'Sic raro scribis, ut toto non quater anno
2 membranam poscas, scriptorum quaeque retexens,
3 iratus tibi, quod vini somnique benignus
4 nil dignum sermone canas. quid fiet? at ipsis
5 Saturnalibus huc fugisti sobrius. ergo
6 dic aliquid dignum promissis. incipe. nil est.
7 culpantur frustra calami inmeritusque laborat
8 iratis natus paries dis atque poetis.
9 atqui voltus erat multa et praeclara minantis,
10 si vacuum tepido cepisset villula tecto.
11 quorsum pertinuit stipare Platona Menandro?
12 Eupolin, Archilochum, comites educere tantos?
13 invidiam placare paras virtute relicta?
14 contemnere miser. vitanda est inproba Siren
15 desidia, aut quidquid vita meliore parasti
16 ponendum aequo animo.' 'di te, Damasippe, deaeque
17 verum ob consilium donent tonsore. sed unde
18 tam bene me nosti?' 'postquam omnis res mea Ianum
19 ad medium fracta est, aliena negotia curo
20 excussus propriis. olim nam quaerere amabam,
21 quo vafer ille pedes lavisset Sisyphus aere,
22 quid scalptum infabre, quid fusum durius esset.
23 callidus huic signo ponebam milia centum;
24 hortos egregiasque domos mercarier unus
25 cum lucro noram; unde frequentia Mercuriale
26 inposuere mihi cognomen compita.' 'novi
27 et miror morbi purgatum te illius. atqui
28 emovit veterem mire novus, ut solet, in cor
29 traiecto lateris miseri capitisve dolore,
30 ut lethargicus hic cum fit pugil et medicum urget.
31 dum nequid simile huic, esto ut libet.' 'o bone, ne te
32 frustrere: insanis et tu stultique prope omnes,
33 siquid Stertinius veri crepat, unde ego mira
34 descripsi docilis praecepta haec, tempore quo me
35 solatus iussit sapientem pascere barbam
36 atque a Fabricio non tristem ponte reverti.
37 nam male re gesta cum vellem mittere operto
38 me capite in flumen, dexter stetit et "cave faxis
39 te quicquam indignum. pudor" inquit "te malus angit,
40 insanos qui inter vereare insanus haberi.
41 primum nam inquiram, quid sit furere: hoc si erit in te
42 solo, nil verbi, pereas quin fortiter, addam.
43 quem mala stultitia et quemcumque inscitia veri
44 caecum agit, insanum Chrysippi porticus et grex
45 autumat. haec populos, haec magnos formula reges,
46 excepto sapiente, tenet. nunc accipe, quare
47 desipiant omnes aeque ac tu, qui tibi nomen
48 insano posuere. velut silvis, ubi passim
49 palantis error certo de tramite pellit,
50 ille sinistrorsum, hic dextrorsum abit, unus utrique
51 error, sed variis inludit partibus: hoc te
52 crede modo insanum, nihilo ut sapientior ille
53 qui te deridet caudam trahat. est genus unum
54 stultitiae nihilum metuenda timentis, ut ignis,
55 ut rupes fluviosque in campo obstare queratur;
56 alterum et huic varum et nihilo sapientius ignis
57 per medios fluviosque ruentis: clamet amica
58 mater, honesta soror cum cognatis, pater, uxor:
59 'hic fossa est ingens, hic rupes maxima: serva!'
60 non magis audierit, quam Fufius ebrius olim,
61 cum Ilionam edormit, Catienis mille ducentis
62 'mater, te appello' clamantibus. huic ego volgus
63 errori similem cunctum insanire docebo.
64 insanit veteres statuas Damasippus emendo:
65 integer est mentis Damasippi creditor? esto.
66 'accipe quod numquam reddas mihi' si tibi dicam:
67 tune insanus eris, si acceperis, an magis excors
68 reiecta praeda, quam praesens Mercurius fert?
69 scribe decem a Nerio: non est satis; adde Cicutae
70 nodosi tabulas, centum, mille adde catenas:
71 effugiet tamen haec sceleratus vincula Proteus.
72 cum rapies in ius malis ridentem alienis,
73 fiet aper, modo avis, modo saxum et, cum volet, arbor
74 si male rem gerere insani est, contra bene sani:
75 putidius multo cerebrum est, mihi crede, Perelli
76 dictantis, quod tu numquam rescribere possis.
77 audire atque togam iubeo conponere, quisquis
78 ambitione mala aut argenti pallet amore,
79 quisquis luxuria tristive superstitione
80 aut alio mentis morbo calet: huc propius me,
81 dum doceo insanire omnis vos, ordine adite.
82 danda est ellebori multo pars maxima avaris:
83 nescio an Anticyram ratio illis destinet omnem.
84 heredes Staberi summam incidere sepulcro,
85 ni sic fecissent, gladiatorum dare centum
86 damnati populo paria atque epulum arbitrio Arri,
87 frumenti quantum metit Africa. 'sive ego prave
88 seu recte hoc volui, ne sis patruus mihi': credo,
89 hoc Staberi prudentem animum vidisse. quid ergo
90 sensit, cum summam patrimoni insculpere saxo
91 heredes voluit? quoad vixit, credidit ingens
92 pauperiem vitium et cavit nihil acrius, ut, si
93 forte minus locuples uno quadrante perisset,
94 ipse videretur sibi nequior. 'omnis enim res,
95 virtus, fama, decus, divina humanaque pulchris
96 divitiis parent; quas qui construxerit, ille
97 clarus erit, fortis, iustus.' 'sapiensne?' 'etiam, et rex
98 et quidquid volet. ' hoc veluti virtute paratum
99 speravit magnae laudi fore. quid simile isti
100 Graecus Aristippus? qui servos proicere aurum
101 in media iussit Libya, quia tardius irent
102 propter onus segnes. uter est insanior horum?
103 nil agit exemplum, litem quod lite resolvit.
104 siquis emat citharas, emptas conportet in unum,
105 nec studio citharae nec Musae deditus ulli,
106 si scalpra et formas non sutor, nautica vela
107 aversus mercaturis: delirus et amens
108 undique dicatur merito. qui discrepat istis,
109 qui nummos aurumque recondit, nescius uti
110 conpositis metuensque velut contingere sacrum?
111 siquis ad ingentem frumenti semper acervum
112 porrectus vigilet cum longo fuste neque illinc
113 audeat esuriens dominus contingere granum
114 ac potius foliis parcus vescatur amaris;
115 si positis intus Chii veterisque Falerni
116 mille cadis - nihil est: tercentum milibus, acre
117 potet acetum; age si et stramentis incubet unde-
118 octoginta annos natus, cui stragula vestis,
119 blattarum ac tinearum epulae, putrescat in arca:
120 nimirum insanus paucis videatur, eo quod
121 maxima pars hominum morbo iactatur eodem.
122 filius aut etiam haec libertus ut ebibat heres,
123 dis inimice senex custodis? ne tibi desit?
124 quantulum enim summae curtabit quisque dierum,
125 unguere si caules oleo meliore caputque
126 coeperis inpexa foedum porrigine? quare,
127 si quidvis satis est, peiuras, surripis, aufers
128 undique? tun sanus? populum si caedere saxis
129 incipias servosve tuos, quos aere pararis,
130 insanum te omnes pueri clamentque puellae;
131 cum laqueo uxorem interimis matremque veneno,
132 incolumi capite es? quid enim? neque tu hoc facis Argis
133 nec ferro ut demens genetricem occidis Orestes.
134 an tu reris eum occisa insanisse parente
135 ac non ante malis dementem actum Furiis quam
136 in matris iugulo ferrum tepefecit acutum?
137 quin, ex quo est habitus male tutae mentis Orestes,
138 nil sane fecit quod tu reprehendere possis:
139 non Pyladen ferro violare aususve sororem
140 Electran, tantum maledicit utrique vocando
141 hanc Furiam, hunc aliud, iussit quod splendida bilis.
142 pauper Opimius argenti positi intus et auri,
143 qui Veientanum festis potare diebus
144 Campana solitus trulla vappamque profestis,
145 quondam lethargo grandi est oppressus, ut heres
146 iam circum loculos et clavis laetus ovansque
147 curreret. hunc medicus multum celer atque fidelis
148 excitat hoc pacto: mensam poni iubet atque
149 effundi saccos nummorum, accedere pluris
150 ad numerandum: hominem sic erigit; addit et illud:
151 'ni tua custodis, avidus iam haec auferet heres.'
152 'men vivo?' 'ut vivas igitur, vigila. hoc age.' 'quid vis?'
153 'deficient inopem venae te, ni cibus atque
154 ingens accedit stomacho fultura ruenti.
155 tu cessas? agedum sume hoc tisanarium oryzae.'
156 'quanti emptae?' 'parvo.' 'quanti ergo?' 'octussibus.' 'eheu,
157 quid refert, morbo an furtis pereamque rapinis?'
158 quisnam igitur sanus? qui non stultus. quid avarus?
159 stultus et insanus. quid, siquis non sit avarus,
160 continuo sanus? minime. cur, Stoice? dicam.
161 'non est cardiacus' Craterum dixisse putato
162 'hic aeger'. recte est igitur surgetque? negabit.
163 [quod latus aut renes morbo temptentur acuto]
164 non est periurus neque sordidus: inmolet aequis
165 hic porcum Laribus; verum ambitiosus et audax:
166 naviget Anticyram. quid enim differt, barathrone
167 dones quidquid habes an numquam utare paratis?
168 Servius Oppidius Canusi duo praedia, dives
169 antiquo censu, gnatis divisse duobus
170 fertur et hoc moriens pueris dixisse vocatis
171 ad lectum: 'postquam te talos, Aule, nucesque
172 ferre sinu laxo, donare et ludere vidi,
173 te, Tiberi, numerare, cavis abscondere tristem,
174 extimui, ne vos ageret vesania discors,
175 tu Nomentanum, tu ne sequerere Cicutam.
176 quare per divos oratus uterque Penatis
177 tu cave ne minuas, tu ne maius facias id
178 quod satis esse putat pater et natura coercet.
179 praeterea ne vos titillet gloria, iure
180 iurando obstringam ambo: uter aedilis fueritve
181 vestrum praetor, is intestabilis et sacer esto.'
182 in cicere atque faba bona tu perdasque lupinis,
183 latus ut in circo spatiere et aeneus ut stes,
184 nudus agris, nudus nummis, insane, paternis;
185 scilicet ut plausus quos fert Agrippa feras tu,
186 astuta ingenuum volpes imitata leonem?
187 nequis humasse velit Aiacem, Atrida, vetas cur?
188 'rex sum - ' nil ultra quaero plebeius. ' - et aequam
189 rem imperito, ac sicui videor non iustus, inulto
190 dicere quod sentit permitto. ' maxime regum,
191 di tibi dent capta classem redducere Troia.
192 ergo consulere et mox respondere licebit?
193 'consule.' cur Aiax, heros ab Achille secundus,
194 putescit, totiens servatis clarus Achivis,
195 gaudeat ut populus Priami Priamusque inhumato,
196 per quem tot iuvenes patrio caruere sepulcro?
197 'mille ovium insanus morti dedit, inclitum Ulixen
198 et Menelaum una mecum se occidere clamans.'
199 tu cum pro vitula statuis dulcem Aulide natam
200 ante aras spargisque mola caput, inprobe, salsa,
201 rectum animi servas? 'quorsum? ' insanus quid enim Aiax
202 fecit? cum stravit ferro pecus, abstinuit vim
203 uxore et gnato; mala multa precatus Atridis
204 non ille aut Teucrum aut ipsum violavit Ulixen.
205 'verum ego, ut haerentis adverso litore navis
206 eriperem, prudens placavi sanguine divos.'
207 nempe tuo, furiose? 'meo, sed non furiosus.'
208 qui species alias veris scelerisque tumultu
209 permixtas capiet, commotus habebitur atque
210 stultitiane erret nihilum distabit an ira.
211 Aiax inmeritos cum occidit desipit agnos:
212 cum prudens scelus ob titulos admittis inanis,
213 stas animo et purum est vitio tibi cum tumidum est cor?
214 siquis lectica nitidam gestare amet agnam,
215 huic vestem ut gnatae, paret ancillas, paret aurum,
216 Rufam aut Pusillam appellet fortique marito
217 destinet uxorem: interdicto huic omne adimat ius
218 praetor et ad sanos abeat tutela propinquos.
219 quid, siquis gnatam pro muta devovet agna,
220 integer est animi? ne dixeris. ergo ubi prava
221 stultitia, hic summa est insania; qui sceleratus,
222 et furiosus erit; quem cepit vitrea fama,
223 hunc circumtonuit gaudens Bellona cruentis.
224 nunc age luxuriam et Nomentanum arripe mecum.
225 vincet enim stultos ratio insanire nepotes.
226 hic simul accepit patrimoni mille talenta,
227 edicit, piscator uti, pomarius, auceps,
228 unguentarius ac Tusci turba inpia vici,
229 cum scurris fartor, cum Velabro omne macellum
230 mane domum veniant. quid tum? venere frequentes,
231 verba facit leno: 'quidquid mihi, quidquid et horum
232 cuique domi est, id crede tuum et vel nunc pete vel cras.'
233 accipe quid contra haec iuvenis responderit aequus.
234 'in nive Lucana dormis ocreatus, ut aprum
235 cenem ego; tu piscis hiberno ex aequore verris.
236 segnis ego, indignus qui tantum possideam; aufer,
237 sume tibi deciens; tibi tantundem; tibi triplex,
238 unde uxor media currit de nocte vocata.'
239 filius Aesopi detractam ex aure Metellae,
240 scilicet ut deciens solidum absorberet, aceto
241 diluit insignem bacam: qui sanior ac si
242 illud idem in rapidum flumen iaceretve cloacam?
243 Quinti progenies Arri, par nobile fratrum
244 nequitia et nugis pravorum et amore gemellum
245 luscinias soliti inpenso prandere coemptas,
246 quorsum abeant? sani ut creta, an carbone notati?
247 aedificare casas, plostello adiungere muris,
248 ludere par inpar, equitare in harundine longa
249 siquem delectet barbatum, amentia verset.
250 si puerilius his ratio esse evincet amare
251 nec quicquam differre, utrumne in pulvere, trimus
252 quale prius, ludas opus, an meretricis amore
253 sollicitus plores: quaero, faciasne quod olim
254 mutatus Polemon? ponas insignia morbi,
255 fasciolas, cubital, focalia, potus ut ille
256 dicitur ex collo furtim carpsisse coronas,
257 postquam est inpransi correptus voce magistri?
258 porrigis irato puero cum poma, recusat;
259 'sume, catelle': negat; si non des, optet. amator
260 exclusus qui distat, agit ubi secum, eat an non,
261 quo rediturus erat non arcessitus, et haeret
262 invisis foribus? 'nec nunc, cum me vocet ultro,
263 accedam? an potius mediter finire dolores?
264 exclusit; revocat: redeam? non, si obsecret. ' ecce
265 servos, non paulo sapientior 'o ere, quae res
266 nec modum habet neque consilium, ratione modoque
267 tractari non volt. in amore haec sunt mala, bellum,
268 pax rursum: haec siquis tempestatis prope ritu
269 mobilia et caeca fluitantia sorte laboret
270 reddere certa sibi, nihilo plus explicet ac si
271 insanire paret certa ratione modoque.'
272 quid? cum Picenis excerpens semina pomis
273 gaudes, si cameram percusti forte, penes te es?
274 quid? cum balba feris annoso verba palato,
275 aedificante casas qui sanior? adde cruorem
276 stultitiae atque ignem gladio scrutare. modo, inquam.
277 Hellade percussa Marius cum praecipitat se,
278 cerritus fuit? an commotae crimine mentis
279 absolves hominem et sceleris damnabis eundem
280 ex more inponens cognata vocabula rebus?
281 libertinus erat, qui circum compita siccus
282 lautis mane senex manibus currebat et 'unum',
283 - 'quid tam magnum? ' addens - , 'unum me surpite morti!
284 dis etenim facile est' orabat, sanus utrisque
285 auribus atque oculis; mentem, nisi litigiosus,
286 exciperet dominus, cum venderet. hoc quoque volgus
287 Chrysippus ponit fecunda in gente Meneni.
288 'Iuppiter, ingentis qui das adimisque dolores,'
289 mater ait pueri mensis iam quinque cubantis,
290 'frigida si puerum quartana reliquerit, illo
291 mane die, quo tu indicis ieiunia, nudus
292 in Tiberi stabit. ' casus medicusve levarit
293 aegrum ex praecipiti: mater delira necabit
294 in gelida fixum ripa febrimque reducet,
295 quone malo mentem concussa? timore deorum."
296 haec mihi Stertinius, sapientum octavos, amico
297 arma dedit, posthac ne conpellarer inultus.
298 dixerit insanum qui me, totidem audiet atque
299 respicere ignoto discet pendentia tergo.'
300 'Stoice, post damnum sic vendas omnia pluris,
301 qua me stultitia, quoniam non est genus unum,
302 insanire putas? ego nam videor mihi sanus.'
303 'quid, caput abscissum manibus cum portat Agaue
304 gnati infelicis, sibi tunc furiosa videtur?'
305 'stultum me fateor - liceat concedere veris -
306 atque etiam insanum; tantum hoc edissere, quo me
307 aegrotare putes animi vitio.' 'accipe: primum
308 aedificas, hoc est longos imitaris, ab imo
309 ad summum totus moduli bipedalis, et idem
310 corpore maiorem rides Turbonis in armis
311 spiritum et incessum: qui ridiculus minus illo?
312 an, quodcumque facit Maecenas, te quoque verum est,
313 tanto dissimilem et tanto certare minorem?
314 absentis ranae pullis vituli pede pressis
315 unus ubi effugit, matri denarrat, ut ingens
316 belva cognatos eliserit: illa rogare,
317 quantane? num tantum, sufflans se, magna fuisset?
318 'maior dimidio.' 'num tanto? ' cum magis atque
319 se magis inflaret, 'non, si te ruperis, ' inquit,
320 'par eris. ' haec a te non multum abludit imago.
321 adde poemata nunc, hoc est, oleum adde camino,
322 quae siquis sanus fecit, sanus facis et tu.
323 non dico horrendam rabiem -' 'iam desine.' ' - cultum
324 maiorem censu -' 'teneas, Damasippe, tuis te.'
325 ' - mille puellarum, puerorum mille furores - '
326 'o maior tandem parcas, insane, minori. '
Horatius HOME

bav1655.195 bav1657.140 bnf7971.193 bnf7972.141 bnf7973.90 bnf7975.143 bnf7977.132 bnf7980.51 bnf8214.211 bnf9345.166 bnf16689.171 cbo89.70v cbo90.62v uldBPL28.131 vad312.108r

Horatius, Sermones, 2, Sermo II <<<     >>> Sermo IV
monumenta.ch > Horatius > 9 > 1 > 15 > 12 > 1 > 5 > 8 > 6 > 2 > 1 > 12 > 2 > 1 > 8 > 7 > 2 > 2 > 4 > 10 > 2 > 3 > 2 > 7 > 11 > 1 > 2 > 1 > 2 > 6 > 4 > 3 > 9 > 3 > 1 > 5 > 3 > 2 > 6 > 18 > 13 > 4 > 2 > 5 > 12 > 3 > 8 > 2 > 4 > 67 > 11 > 9 > 5 > 7 > 6 > 2 > 4 > 10 > 30 > 17 > 1 > 3A > 7 > 5 > 14 > 7 > 10 > 9 > 6 > 2 > 2 > 3 > 3

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik