Horatius, Sermones, 2, Sermo I
| 1 | 'Sunt quibus in satura videar nimis acer et ultra |
| 2 | legem tendere opus; sine nervis altera quidquid |
| 3 | conposui pars esse putat similisque meorum |
| 4 | mille die versus deduci posse. Trebati, |
| 5 | quid faciam? praescribe.' 'quiescas.' 'ne faciam, inquis, |
| 6 | omnino versus?' 'aio.' 'peream male, si non |
| 7 | optimum erat; verum nequeo dormire.' 'ter uncti |
| 8 | transnanto Tiberim, somno quibus est opus alto, |
| 9 | inriguumque mero sub noctem corpus habento. |
| 10 | aut si tantus amor scribendi te rapit, aude |
| 11 | Caesaris invicti res dicere, multa laborum |
| 12 | praemia laturus.' 'cupidum, pater optime, vires |
| 13 | deficiunt; neque enim quivis horrentia pilis |
| 14 | agmina nec fracta pereuntis cuspide Gallos |
| 15 | aut labentis equo describit volnera Parthi.' |
| 16 | 'attamen et iustum poteras et scribere fortem, |
| 17 | Scipiadam ut sapiens Lucilius.' 'haud mihi dero, |
| 18 | cum res ipsa feret: nisi dextro tempore Flacci |
| 19 | verba per attentam non ibunt Caesaris aurem: |
| 20 | cui male si palpere, recalcitrat undique tutus.' |
| 21 | 'quanto rectius hoc quam tristi laedere versu |
| 22 | Pantolabum scurram Nomentanumque nepotem, |
| 23 | cum sibi quisque timet, quamquam est intactus, et odit.' |
| 24 | 'quid faciam? saltat Milonius, ut semel icto |
| 25 | accessit fervor capiti numerusque lucernis; |
| 26 | Castor gaudet equis, ovo prognatus eodem |
| 27 | pugnis; quot capitum vivunt, totidem studiorum |
| 28 | milia: me pedibus delectat claudere verba |
| 29 | Lucili ritu, nostrum melioris utroque. |
| 30 | ille velut fidis arcana sodalibus olim |
| 31 | credebat libris neque, si male cesserat, usquam |
| 32 | decurrens alio neque, si bene; quo fit ut omnis |
| 33 | votiva pateat veluti descripta tabella |
| 34 | vita senis. sequor hunc, Lucanus an Apulus anceps; |
| 35 | nam Venusinus arat finem sub utrumque colonus, |
| 36 | missus ad hoc pulsis, vetus est ut fama, Sabellis, |
| 37 | quo ne per vacuum Romano incurreret hostis, |
| 38 | sive quod Apula gens seu quod Lucania bellum |
| 39 | incuteret violenta. sed hic stilus haud petet ultro |
| 40 | quemquam animantem et me veluti custodiet ensis |
| 41 | vagina tectus: quem cur destringere coner |
| 42 | tutus ab infestis latronibus? o pater et rex |
| 43 | Iuppiter, ut pereat positum robigine telum |
| 44 | nec quisquam noceat cupido mihi pacis! at ille, |
| 45 | qui me conmorit - melius non tangere, clamo - , |
| 46 | flebit et insignis tota cantabitur urbe. |
| 47 | Cervius iratus leges minitatur et urnam, |
| 48 | Canidia Albuci, quibus est inimica, venenum, |
| 49 | grande malum Turius, siquid se iudice certes. |
| 50 | ut quo quisque valet suspectos terreat utque |
| 51 | imperet hoc natura potens, sic collige mecum: |
| 52 | dente lupus, cornu taurus petit: unde nisi intus |
| 53 | monstratum? Scaevae vivacem crede nepoti |
| 54 | matrem: nil faciet sceleris pia dextera - mirum, |
| 55 | ut neque calce lupus quemquam neque dente petit bos - , |
| 56 | sed mala tollet anum vitiato melle cicuta. |
| 57 | ne longum faciam: seu me tranquilla senectus |
| 58 | exspectat seu mors atris circumvolat alis, |
| 59 | dives, inops, Romae, seu fors ita iusserit, exsul, |
| 60 | quisquis erit vitae scribam color.' 'o puer, ut sis |
| 61 | vitalis metuo et maiorum nequis amicus |
| 62 | frigore te feriat.' 'quid? cum est Lucilius ausus |
| 63 | primus in hunc operis conponere carmina morem |
| 64 | detrahere et pellem, nitidus qua quisque per ora |
| 65 | cederet, introrsum turpis: num Laelius aut qui |
| 66 | duxit ab oppressa meritum Karthagine nomen |
| 67 | ingenio offensi aut laeso doluere Metello |
| 68 | famosisque Lupo cooperto versibus? atqui |
| 69 | primores populi arripuit populumque tributim, |
| 70 | scilicet uni aequos virtuti atque eius amicis. |
| 71 | quin ubi se a volgo et scaena in secreta remorant |
| 72 | virtus Scipiadae et mitis sapientia Laeli, |
| 73 | nugari cum illo et discincti ludere, donec |
| 74 | decoqueretur holus, soliti. quidquid sum ego, quamvis |
| 75 | infra Lucili censum ingeniumque, tamen me |
| 76 | cum magnis vixisse invita fatebitur usque |
| 77 | invidia et fragili quaerens inlidere dentem |
| 78 | offendet solido - nisi quid tu, docte Trebati, |
| 79 | dissentis.' 'equidem nihil hinc diffindere possum. |
| 80 | sed tamen ut monitus caveas, ne forte negoti |
| 81 | incutiat tibi quid sanctarum inscitia legum: |
| 82 | si mala condiderit in quem quis carmina, ius est |
| 83 | iudiciumque.' 'esto, siquis mala; sed bona siquis |
| 84 | iudice condiderit laudatus Caesare? siquis |
| 85 | opprobriis dignum latraverit, integer ipse?' |
| 86 | 'solventur risu tabulae, tu missus abibis. ' |