monumenta.ch > Isidorus > 5 > 5 > 12 > 6 > 21 > 12 > 5 > 9 > 26 > 3 > 3 > 19 > 14 > 8 > 1 > 3 > 7 > 3 > 4 > 10 > 3 > 8 > 5 > 4 > 7 > 5 > 16 > 2 > 1 > 1 > 9 > 1 > 1 > 3 > 3 > 22 > 67 > 3 > 28 > 12 > 20 > 3 > 6 > 11 > 8 > 11 > 4 > 1 > 5 > 2 > 18
Horatius, Epistulae, 1, Epistula XVII <<<     >>> Epistula XIX

Horatius, Epistulae, 1, Epistula XVIII

1 Si bene te novi, metues, liberrime Lolli,
2 scurrantis speciem praebere, professus amicum.
3 Ut matrona meretrici dispar erit atque
4 discolor, infido scurrae distabit amicus.
5 Est huic diversum vitio vitium prope maius,
6 asperitas agrestis et inconcinna gravisque,
7 quae se commendat tonsa cute, dentibus atris,
8 dum volt libertas dici mera veraque virtus.
9 Virtus est medium vitiorum et utrimque reductum.
10 Alter in obsequium plus aequo pronus et imi
11 derisor lecti sic nutum divitis horret,
12 sic iterat voces et verba cadentia tollit,
13 ut puerum saevo credas dictata magistro
14 reddere vel partis mimum tractare secundas;
15 alter rixatur de lana saepe caprina,
16 propugnat nugis armatus: 'Scilicet, ut non
17 sit mihi prima fides et, vere quod placet, ut non
18 acriter elatrem? Pretium aetas altera sordet.'
19 Ambigitur quid enim? Castor sciat an Docilis plus,
20 Brundisium Minuci melius via ducat an Appi.
21 Quem damnosa Venus, quem praeceps alea nudat,
22 gloria quem supra vires et vestit et unguit,
23 quem tenet argenti sitis inportuna famesque,
24 quem paupertatis pudor et fuga, dives amicus,
25 saepe decem vitiis instructior, odit et horret,
26 aut, si non odit, regit ac veluti pia mater
27 plus quam se sapere et virtutibus esse priorem
28 volt et ait prope vera: 'Meae (contendere noli)
29 stultitiam patiuntur opes; tibi parvola res est;
30 arta decet sanum comitem toga; desine mecum
31 certare.' Eutrapelus cuicumque nocere volebat
32 vestimenta dabat pretiosa; beatus enim iam
33 cum pulchris tunicis sumet nova consilia et spes,
34 dormiet in lucem, scorto postponet honestum
35 officium, nummos alienos pascet, ad imum
36 Thraex erit aut holitoris aget mercede caballum.
37 Arcanum neque tu scrutaberis illius umquam,
38 commissumque teges et vino tortus et ira;
39 nec tua laudabis studia aut aliena reprendes,
40 nec, cum venari volet ille, poemata panges.
41 Gratia sic fratrum geminorum, Amphionis atque
42 Zethi dissiluit, donec suspecta severo
43 conticuit lyra. Fraternis cessisse putatur
44 moribus Amphion; tu cede potentis amici
45 lenibus imperiis, quotiensque educet in agros
46 Aetolis onerata plagis iumenta canesque,
47 surge et inhumanae senium depone Camenae,
48 cenes ut pariter pulmenta laboribus empta;
49 Romanis sollemne viris opus, utile famae
50 vitaeque et membris, praesertim cum valeas et
51 vel cursu superare canem vel viribus aprum
52 possis. Adde, virilia quod speciosius arma
53 non est qui tractet; scis quo clamore coronae
54 proelia sustineas campestria. Denique saevam
55 militiam puer et Cantabrica bella tulisti
56 sub duce qui templis Parthorum signa refigit
57 nunc et, siquid abest, Italis adiudicat armis.
58 Ac ne te retrahas et inexcusabilis absis,
59 quamvis nil extra numerum fecisse modumque
60 curas, interdum nugaris rure paterno:
61 partitur lintres exercitus, Actia pugna
62 te duce per pueros hostili more refertur;
63 adversarius est frater, lacus Hadria, donec
64 alterutrum velox Victoria fronde coronet.
65 Consentire suis studiis qui crediderit te,
66 fautor utroque tuum laudabit pollice ludum.
67 Protinus ut moneam, siquid monitoris eges tu,
68 quid de quoque viro et cui dicas, saepe videto.
69 Percontatorem fugito; nam garrulus idem est,
70 nec retinent patulae commissa fideliter aures,
71 et semel emissum volat inrevocabile verbum.
72 Non ancilla tuum iecur vlceret ulla puerve
73 intra marmoreum venerandi limen amici,
74 ne dominus pueri pulchri caraeve puellae
75 munere te parvo beet aut incommodus angat.
76 Qualem commendes, etiam atque etiam aspice, ne mox
77 incutiant aliena tibi peccata pudorem.
78 Fallimur et quondam non dignum tradimus; ergo
79 quem sua culpa premet, deceptus omitte tueri,
80 ut penitus notum, si temptent crimina, serves
81 tuterisque tuo fidentem praesidio; qui
82 dente Theonino cum circumroditur, ecquid
83 ad te post paulo ventura pericula sentis?
84 Nam tua res agitur, paries cum proximus ardet,
85 et neglecta solent incendia sumere vires.
86 Dulcia inexpertis cultura potentis amici;
87 expertus metuit. Tu, dum tua navis in alto est,
88 hoc age, ne mutata retrorsum te ferat aura.
89 Oderunt hilarem tristes tristemque iocosi,
90 sedatum celeres, agilem navumque remissi;
91 [potores bibuli media de nocte Falerni]
92 oderunt porrecta negantem pocula, quamvis
93 nocturnos iures te formidare tepores;
94 deme supercilio nubem; plerumque modestus
95 occupat obscuri speciem, taciturnus acerbi.
96 Inter cuncta leges et percontabere doctos,
97 qua ratione queas traducere leniter aevum,
98 num te semper inops agitet vexetque cupido,
99 num pavor et rerum mediocriter utilium spes,
100 virtutem doctrina paret naturane donet,
101 quid minuat curas, quid te tibi reddat amicum,
102 quid pure tranquillet, honos an dulce lucellum,
103 an secretum iter et fallentis semita vitae.
104 Me quotiens reficit gelidus Digentia rivus,
105 quem Mandela bibit, rugosus frigore pagus
106 quid sentire putas, quid credis, amice, precari?
107 'Sit mihi quod nunc est, etiam minus, et mihi vivam
108 quod superest aevi, siquid superesse volunt di;
109 sit bona librorum et provisae frugis in annum
110 copia, neu fluitem dubiae spe pendulus horae.'
111 Sed satis est orare Iovem quae ponit et aufert;
112 det vitam, det opes; aequum mi animum ipse parabo.
Horatius HOME

bav1655.153 bav1657.78 bnf7900.123 bnf7971.142 bnf7972.107 bnf7975.188 bnf7977.95 bnf7980.97 bnf8214.151 bnf9345.119 bnf16689.126 cbo89.51r cbo90.15r uldBPL28.100 vad312.142v

Horatius, Epistulae, 1, Epistula XVII <<<     >>> Epistula XIX
monumenta.ch > Isidorus > 5 > 5 > 12 > 6 > 21 > 12 > 5 > 9 > 26 > 3 > 3 > 19 > 14 > 8 > 1 > 3 > 7 > 3 > 4 > 10 > 3 > 8 > 5 > 4 > 7 > 5 > 16 > 2 > 1 > 1 > 9 > 1 > 1 > 3 > 3 > 22 > 67 > 3 > 28 > 12 > 20 > 3 > 6 > 11 > 8 > 11 > 4 > 1 > 5 > 2 > 18

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik