monumenta.ch > Horatius > 9 > 1 > 15 > 12 > 1 > 5 > 8 > 6 > 2 > 1 > 12 > 2 > 1 > 8 > 7 > 2 > 2 > 4 > 10 > 2 > 3 > 2 > 7 > 11 > 1 > 2 > 1 > 2 > 6 > 4 > 3 > 9 > 3 > 1 > 5 > 3 > 2 > 6 > 18 > 13 > 4 > 2 > 5 > 12 > 3 > 8 > 2 > 4 > 67 > 11 > 9 > 5 > 7 > 6 > 2 > 4 > 10 > 30 > 17
Horatius, Epistulae, 1, Epistula XVI <<<     >>> Epistula XVIII

Horatius, Epistulae, 1, Epistula XVII

1 Quamvis, Scaeva, satis per te tibi consulis et scis,
2 quo tandem pacto deceat maioribus uti,
3 disce, docendus adhuc quae censet amiculus, ut si
4 caecus iter monstrare velit; tamen aspice, siquid
5 et nos, quod cures proprium fecisse, loquamur.
6 Si te grata quies et primam somnus in horam
7 delectat, si te pulvis strepitusque rotarum,
8 si laedit caupona, Ferentinum ire iubebo;
9 nam neque divitibus contingunt gaudia solis,
10 nec vixit male, qui natus moriensque fefellit.
11 Si prodesse tuis pauloque benignus ipsum
12 te tractare voles, accedes siccus ad unctum.
13 'Si pranderet holus patienter, regibus uti,
14 nollet Aristippus. ' 'Si sciret regibus uti,
15 fastidiret holus qui me notat. ' Utrius horum
16 verba probes et facta, doce, vel iunior audi
17 cur sit Aristippi potior sententia. Namque
18 mordacem Cynicum sic eludebat, ut aiunt:
19 'Scurror ego ipse mihi, populo tu; rectius hoc et
20 splendidius multo est. Equus ut me portet, alat rex,
21 officium facio; tu poscis vilia, verum
22 dante minor, quamvis fers te nullius egentem.'
23 Omnis Aristippum decuit color et status et res,
24 temptantem maiora fere, praesentibus aequum,
25 contra, quem duplici panno patientia velat,
26 mirabor, vitae via si conversa decebit.
27 Alter purpureum non expectabit amictum;
28 quidlibet indutus celeberrima per loca vadet
29 personamque feret, non inconcinnus utramque;
30 alter Mileti textam cane peius et angui
31 vitabit chlanidem, morietur frigore, si non
32 rettuleris pannum; refer et sine vivat ineptus.
33 Res gerere et captos ostendere civibus hostis
34 attingit solium Iovis et caelestia temptat;
35 principibus placuisse viris non ultima laus est.
36 Non cuivis homini contingit adire Corinthum.
37 Sedit qui timuit ne non succederet; esto;
38 quid? Qui pervenit, fecitne viriliter? Atqui
39 hic est aut nusquam quod quaerimus. Hic onus horret,
40 ut parvis animis et parvo corpore maius;
41 hic subit et perfert. Aut virtus nomen inane est,
42 aut decus et pretium recte petit experiens vir.
43 Coram rege suo de paupertate tacentes
44 plus poscente ferent; distat, sumasne prudenter
45 an rapias; atqui rerum caput hoc erat, hic fons.
46 'Indotata mihi soror est, paupercula mater,
47 et fundus nec vendibilis nec pascere firmus',
48 qui dicit, clamat: 'Victum date! '; succinit alter:
49 'Et mihi'; dividuo findetur munere quadra.
50 Sed tacitus pasci si posset corvus, haberet
51 plus dapis et rixae multo minus invidiaeque.
52 Brundisium comes aut Surrentum ductus amoenum
53 qui queritur salebras et acerbum frigus et imbres,
54 aut cistam effractam et subducta viatica plorat,
55 nota refert meretricis acumina, saepe catellam,
56 saepe periscelidem raptam sibi flentis, uti mox
57 nulla fides damnis verisque doloribus adsit.
58 Nec semel inrisus triviis attollere curat
59 fracto crure planum, licet illi plurima manet
60 lacrima, per sanctum iuratus dicat Osirim:
61 'Credite, non ludo; crudeles, tollite claudum.'
62 'Quaere peregrinum', vicinia rauca reclamat.
Horatius HOME

bav1655.152 bav1657.76 bnf7900.122 bnf7971.141 bnf7972.105 bnf7975.186 bnf7977.92 bnf7980.95 bnf8214.149 bnf9345.118 bnf16689.125 cbo89.50v cbo90.14r uldBPL28.99 vad312.141r

Horatius, Epistulae, 1, Epistula XVI <<<     >>> Epistula XVIII
monumenta.ch > Horatius > 9 > 1 > 15 > 12 > 1 > 5 > 8 > 6 > 2 > 1 > 12 > 2 > 1 > 8 > 7 > 2 > 2 > 4 > 10 > 2 > 3 > 2 > 7 > 11 > 1 > 2 > 1 > 2 > 6 > 4 > 3 > 9 > 3 > 1 > 5 > 3 > 2 > 6 > 18 > 13 > 4 > 2 > 5 > 12 > 3 > 8 > 2 > 4 > 67 > 11 > 9 > 5 > 7 > 6 > 2 > 4 > 10 > 30 > 17

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik