monumenta.ch > Horatius > 9 > 1 > 15
Horatius, Epistulae, 1, Epistula XIV <<<     >>> Epistula XVI

Horatius, Epistulae, 1, Epistula XV

1 Quae sit hiems Veliae, quod caelum, Vala, Salerni,
2 quorum hominum regio et qualis via (nam mihi Baias
3 Musa supervacuas Antonius, et tamen illis
4 me facit invisum, gelida cum perluor unda
5 per medium frigus; sane murteta relinqui
6 dictaque cessantem nervis elidere morbum
7 sulpura contemni vicus gemit, invidus aegris
8 qui caput et stomachum supponere fontibus audent
9 Clusinis Gabiosque petunt et frigida rura.
10 Mutandus locus est et deversoria nota
11 praeteragendus equus. 'Quo tendis? Non mihi Cumas
12 est iter aut Baias', laeva stomachosus habena
13 dicet eques; sed equi frenato est auris in ore);
14 maior utrum populum frumenti copia pascat,
15 collectosne bibant imbres puteosne perennis
16 iugis aquae (nam vina nihil moror illius orae;
17 rure meo possum quidvis perferre patique;
18 ad mare cum veni, generosum et lene requiro,
19 quod curas abigat, quod cum spe divite manet
20 in venas animumque meum, quod verba ministret,
21 quod me Lucanae iuvenem commendet amicae);
22 tractus uter pluris lepores, uter educet apros,
23 utra magis piscis et echinos aequora celent,
24 pinguis ut inde domum possim Phaeaxque reverti,
25 scribere te nobis, tibi nos adcredere par est.
26 Maenius, ut tebus maternis atque paternis
27 fortiter absumptis urbanus coepit haberi
28 scurra, vagus non qui certum praesepe teneret,
29 inpransus non qui civem dinosceret hoste,
30 quaelibet in quemvis opprobria fingere saevus,
31 pernicies et tempestas barathrumque macelli,
32 quicquid quaesierat, ventri donabat avaro.
33 Hic ubi nequitiae fautoribus et timidis nil
34 aut paulum abstulerat, patinas cenabat omasi,
35 vilis et agninae, tribus ursis quod satis esset,
36 scilicet ut ventres lamna candente nepotum
37 diceret urendos correctus Bestius. Idem,
38 quicquid erat nactus praedae maioris, ubi omne
39 verterat in fumum et cinerem: 'Non hercule miror',
40 aiebat, 'si qui comedunt bona, cum sit obeso
41 nil melius turdo, nil volva pulchrius ampla'.
42 Nimirum hic ego sum; nam tuta et parvola laudo,
43 cum res deficiunt, satis inter vilia fortis;
44 verum ubi quid melius contingit et unctius, idem
45 vos sapere et solos aio bene vivere, quorum
46 conspicitur nitidis fundata pecunia villis.
Horatius HOME

bav1655.149 bav1657.72 bnf7900.121 bnf7971.137 bnf7972.103 bnf7975.183 bnf7977.90 bnf7980.92 bnf8214.145 bnf9345.115 bnf16689.122 cbo89.49r cbo90.12r uldBPL28.97 vad312.138r

Horatius, Epistulae, 1, Epistula XIV <<<     >>> Epistula XVI
monumenta.ch > Horatius > 9 > 1 > 15

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik