Horatius, Epistulae, 1, Epistula XII
| 1 | Fructibus Agrippae Siculis quos colligis, Icci, |
| 2 | si recte frueris, non est ut copia maior |
| 3 | ab Iove donari possit tibi; tolle querellas; |
| 4 | pauper enim non est cui rerum suppetit usus. |
| 5 | Si ventri bene, si lateri est pedibusque tuis, nil |
| 6 | divitiae poterunt regales addere maius. |
| 7 | Si forte in medio positorum abstemius herbis |
| 8 | vivis et urtica, sic vives protinus, ut te |
| 9 | confestim liquidus Fortunae rivus inauret, |
| 10 | vel quia naturam mutare pecunia nescit |
| 11 | vel quia cuncta putas una virtute minora. |
| 12 | Miramur, si Democriti pecus edit agellos |
| 13 | cultaque, dum peregre est animus sine corpore velox, |
| 14 | cum tu inter scabiem tantam et contagia lucri |
| 15 | nil parvum sapias et adhuc sublimia cures; |
| 16 | quae mare compescant causae, quid temperet annum, |
| 17 | stellae sponte sua iussaene vagentur et errent, |
| 18 | quid premat obscurum lunae, quid proferat orbem, |
| 19 | quid velit et possit rerum concordia discors, |
| 20 | Empedocles an Stertinium deliret acumen? |
| 21 | Verum, seu piscis seu porrum et caepe trucidas, |
| 22 | utere Pompeio Grospho et, siquid petet, ultro |
| 23 | defer; nil Grosphus nisi verum orabit et aequum. |
| 24 | Vilis amicorum est annona, bonis ubi quid dest. |
| 25 | Ne tamen ignores quo sit Romana loco res, |
| 26 | Cantaber Agrippae, Claudi virtute Neronis |
| 27 | Armenius cecidit; ius imperiumque Prahates |
| 28 | Caesaris accepit genibus minor; aurea fruges |
| 29 | Italiae pleno defundit Copia cornu. |