Horatius, Epistulae, 1, Epistula XI
| 1 | Quid tibi visa Chios, Bullati, notaque Lesbos, |
| 2 | quid concinna Samos, quid Croesi regia Sardis, |
| 3 | Zmyrna quid et Colophon? Maiora minorave fama, |
| 4 | cunctane prae Campo et Tiberino flumine sordent? |
| 5 | An venit in votum Attalicis ex urbibus una? |
| 6 | An Lebedum laudas odio maris atque viarum? |
| 7 | Scis Lebedus quid sit: Gabiis desertior atque |
| 8 | Fidenis vicus; tamen illic vivere vellem, |
| 9 | oblitusque meorum, obliviscendus et illis, |
| 10 | Neptunum procul e terra spectare furentem. |
| 11 | Sed neque qui Capua Romam petit, imbre lutoque |
| 12 | aspersus volet in caupona vivere; nec qui |
| 13 | frigus collegit, furnos et balnea laudat |
| 14 | ut fortunatam plene praestantia vitam; |
| 15 | nec si te validus iactauerit Auster in alto, |
| 16 | idcirco navem trans Aegaeum mare vendas. |
| 17 | Incolumi Rhodos et Mytilene pulchra facit quod |
| 18 | paenula solstitio, campestre nivalibus auris, |
| 19 | per brumam Tiberis, Sextili mense caminus. |
| 20 | Dum licet ac voltum servat Fortuna benignum, |
| 21 | Romae laudetur Samos et Chios et Rhodos absens. |
| 22 | Tu quamcumque deus tibi fortunaverit horam |
| 23 | grata sume manu neu dulcia differ in annum, |
| 24 | ut quocumque loco fueris vixisse libenter |
| 25 | te dicas; nam si ratio et prudentia curas, |
| 26 | non locus effusi late maris arbiter aufert, |
| 27 | caelum, non animum mutant, qui trans mare currunt. |
| 28 | Strenua non exercet inertia; navibus atque |
| 29 | quadrigis petimus bene vivere. Quod petis, hic est, |
| 30 | est Ulubris, animus si te non deficit aequus. |