Horatius, Epistulae, 1, Epistula VIII
| 1 | Celso gaudere et bene rem gerere Albinovano |
| 2 | Musa rogata refer, comiti scribaeque Neronis. |
| 3 | Si quaeret quid agam, dic multa et pulchra minantem |
| 4 | vivere nec recte nec suaviter, haud quia grando |
| 5 | contunderit vitis oleamque momorderit aestus, |
| 6 | nec quia longinquis armentum aegrotet in agris, |
| 7 | sed quia mente minus validus quam corpore toto |
| 8 | nil audire velim, nil discere, quod levet aegrum, |
| 9 | fidis offendar medicis, irascar amicis, |
| 10 | cur me funesto properent arcere veterno, |
| 11 | quae nocuere sequar, fugiam quae profore credam, |
| 12 | Romae Tibur amem, ventosus Tibure Romam. |
| 13 | Post haec, ut valeat, quo pacto rem gerat et se, |
| 14 | ut placeat iuueni, percontare, utque cohorti. |
| 15 | Si dicet 'recte', primum gaudere, subinde |
| 16 | praeceptum auriculis hoc instillare memento: |
| 17 | 'Ut tu fortunam, sic nos te, Celse, feremus.' |