monumenta.ch > Isidorus > 5 > 6 > 6 > 4 > 8 > 4 > > 5 > 4 > > 5 > 4 > > 7 > H > 6 > 4 > 5 > 8 > 1 > 2 > 5 > 1 > 5 > 1 > 5 > 1 > > 4 > 7 > T > 1 > 7 > 6
Horatius, Epistulae, 1, Epistula V <<<     >>> Epistula VII

Horatius, Epistulae, 1, Epistula VI

1 Nil admirari prope res est una, Numici,
2 solaque quae possit facere et servare beatum.
3 Hunc solem et stellas et decedentia certis
4 tempora momentis sunt qui formidine nulla
5 imbuti spectent. Quid censes munera terrae,
6 quid maris extremos Arabas ditantis et Indos?
7 Ludicra quid, plausus et amici dona Quiritis?
8 Quo spectanda modo, quo sensu credis et ore?
9 Qui timet his adversa, fere miratur eodem
10 quo cupiens pacto; pavor est utrubique molestus,
11 inprovisa simul species exterret utrumque.
12 Gaudeat an doleat, cupiat metuatne, quid ad rem,
13 si, quicquid vidit melius peiusve sua spe,
14 defixis oculis animoque et corpore torpet?
15 Insani sapiens nomen ferat, aequus iniqui,
16 ultra quam satis est virtutem si petat ipsam.
17 I nunc, argentum et marmor vetus aeraque et artis
18 suspice, cum gemmis Tyrios mirare colores;
19 gaude quod spectant oculi te mille loquentem;
20 navos mane forum et vespertinus pete tectum,
21 ne plus frumenti dotalibus emetat agris
22 Mutus et (indignum, quod sit peioribus ortus)
23 hic tibi sit potius quam tu mirabilis illi.
24 Quicquid sub terra est, in apricum proferet aetas,
25 defodiet condetque nitentia. Cum bene notum
26 porticus Agrippae et via te conspexerit Appi,
27 ire tamen restat, Numa quo devenit et Ancus.
28 Si latus aut renes morbo temptantur acuto,
29 quaere fugam morbi. Vis recte vivere (quis non?):
30 si virtus hoc una potest dare, fortis omissis
31 hoc age deliciis. Virtutem verba putas et
32 lucum ligna: cave ne portus occupet alter,
33 ne Cibyratica, ne Bithyna negotia perdas;
34 mille talenta rotundentur, totidem altera, porro et
35 tertia succedant et quae pars quadrat acervum.
36 Scilicet uxorem cum dote fidemque et amicos
37 et genus et formam regina Pecunia donat,
38 ac bene nummatum decorat Suadela Venusque.
39 Mancupiis locuples eget aeris Cappadocum rex;
40 ne fueris hic tu. Chlamydes Lucullus, ut aiunt,
41 si posset centum scaenae praebere rogatus,
42 'Qui possum tot? ' ait; 'tamen et quaeram et quot habebo
43 mittam'; post paulo scribit sibi milia quinque
44 esse domi chlamydum; partem vel tolleret omnis.
45 Exilis domus est, ubi non et multa supersunt
46 et dominum fallunt et prosunt furibus. Ergo
47 si res sola potest facere et servare beatum,
48 hoc primus repetas opus, hoc postremus omittas.
49 Si fortunatum species et gratia parestat,
50 mercemur servum, qui dictet nomina, laevum
51 qui fodicet latus et cogat trans pondera dextram
52 porrigere: 'Hic multum in Fabia valet, ille Velina;
53 cui libet his fascis dabit eripietque curule
54 cui volet inportunus ebur. 'Frater', 'Pater' adde;
55 ut cuique est aetas, ita quemque facetus adopta.
56 Si bene qui cenat bene vivit, lucet, eamus
57 quo ducit gula, piscemur, venemur, ut olim
58 Gargilius, qui mane plagas, venabula, servos
59 differtum transire forum populumque iubebat,
60 unus ut e multis populo spectante referret
61 emptum mulus aprum. Crudi tumidique lavemur,
62 quid deceat, quid non obliti, Caerite cera
63 digni, remigium vitiosum Ithacensis Ulixei,
64 cui potior patria fuit interdicta voluptas.
65 Si, Mimnermus uti censet, sine amore iocisque
66 nil est iucundum, vivas in amore iocisque.
67 Vive, vale. Siquid novisti rectius istis,
68 candidus inperti; si nil, his utere mecum.
Horatius HOME

bav1655.140 bav1657.60 bnf7900.118 bnf7971.127 bnf7972.96 bnf7975.174 bnf7977.83 bnf7980.81 bnf8214.134 bnf9345.104 bnf16689.114 cbo89.45r cbo90.5r uldBPL28.91 vad312.131r

Horatius, Epistulae, 1, Epistula V <<<     >>> Epistula VII
monumenta.ch > Isidorus > 5 > 6 > 6 > 4 > 8 > 4 > > 5 > 4 > > 5 > 4 > > 7 > H > 6 > 4 > 5 > 8 > 1 > 2 > 5 > 1 > 5 > 1 > 5 > 1 > > 4 > 7 > T > 1 > 7 > 6

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik