Horatius, Epistulae, 1, Epistula III
| 1 | Iule Flore, quibus terrarum militet oris |
| 2 | Claudius Augusti privignus, scire laboro. |
| 3 | Thracane vos Hebrusque nivali compede vinctus, |
| 4 | an freta vicinas inter currentia turris, |
| 5 | an pingues Asiae campi collesque morantur? |
| 6 | Quid studiosa cohors operum struit? Hoc quoque curo. |
| 7 | Quis sibi res gestas Augusti scribere sumit? |
| 8 | Bella quis et paces longum diffundit in aevum? |
| 9 | Quid Titius, Romana brevi venturus in ora, |
| 10 | Pindarici fontis qui non expalluit haustus, |
| 11 | fastidire lacus et rivos ausus apertos? |
| 12 | Ut valet? Ut meminit nostri? Fidibusne Latinis |
| 13 | Thebanos aptare modos studet auspice Musa, |
| 14 | an tragica desaevit et ampullatur in arte? |
| 15 | Quid mihi Celsus agit? Monitus multumque monendus, |
| 16 | privatas ut quaeret opes et tangere vitet |
| 17 | scripta, Palatinus quaecumque recepit Apollo, |
| 18 | ne, si forte suas repetitum venerit olim |
| 19 | grex avium plumas, moveat cornicula risum |
| 20 | furtivis nudata coloribus. Ipse quid audes? |
| 21 | Quae circumvolitas agilis thyma? Non tibi parvom |
| 22 | ingenium, non incultum est et turpiter hirtum; |
| 23 | seu linguam causis acuis seu civica iura |
| 24 | respondere paras seu condis amabile carmen, |
| 25 | prima feres hederae victricis praemia. Quod si |
| 26 | frigida curarum fomenta relinquere posses, |
| 27 | quo te caelestis sapientia duceret, ires. |
| 28 | Hoc opus, hoc studium parvi properemus et ampli, |
| 29 | si patriae volumus, si nobis vivere cari. |
| 30 | Debes hoc etiam rescribere, sit tibi curae |
| 31 | quantae conveniat Munatius? An male sarta |
| 32 | gratia nequiquam coit et rescinditur, ac vos |
| 33 | seu calidus sanguis seu rerum inscitia vexat |
| 34 | indomita cervice feros? Ubicumque locorum |
| 35 | vivitis, indigni fraternum rumpere foedus, |
| 36 | pascitur in vestrum reditum votiva iuvenca. |