Horatius, Epistulae, 1, Epistula I
| 1 | Prima dicte mihi, summa dicende Camena, |
| 2 | spectatum satis et donatum iam rude quaeris, |
| 3 | Maecenas, iterum antiquo me includere ludo? |
| 4 | Non eadem est aetas, non mens. Veianius armis |
| 5 | Herculis ad postem fixis latet abditus agro, |
| 6 | ne populum extrema totiens exoret harena. |
| 7 | Est mihi purgatum crebro qui personet aurem: |
| 8 | 'Solve senescentem mature sanus equum, ne |
| 9 | peccet ad extremum ridendus et ilia ducat.' |
| 10 | Nunc itaque et versus et cetera ludicra pono, |
| 11 | quid verum atque decens, curo et rogo et omnis in hoc sum; |
| 12 | condo et compono quae mox depromere possim. |
| 13 | Ac ne forte roges quo me duce, quo Lare tuter; |
| 14 | nullius addictus iurare in verba magistri, |
| 15 | quo me cumque rapit tempestas, deferor hospes. |
| 16 | Nunc agilis fio et mersor civilibus undis, |
| 17 | virtutis verae custos rigidusque satelles; |
| 18 | nunc in Aristippi furtim praecepta relabor |
| 19 | et mihi res, non me rebus subiungere conor. |
| 20 | Ut nox longa quibus mentitur amica, diesque |
| 21 | longa videtur opus debentibus, ut piger annus |
| 22 | pupillis quos dura premit custodia matrum, |
| 23 | sic mihi tarda fluunt ingrataque tempora quae spem |
| 24 | consiliumque morantur agendi naviter id quod |
| 25 | aeque pauperibus prodest, lucupletibus aeque, |
| 26 | aeque neglectum pueris senibusque nocebit. |
| 27 | Restat ut his ego me ipse regam solerque elementis. |
| 28 | Non possis oculo quantum contendere Lynceus, |
| 29 | non tamen idcirco contemnas lippus inungui; |
| 30 | nec, quia desperes invicti membra Glyconis, |
| 31 | nodosa corpus nolis prohibere cheragra. |
| 32 | Est quadam prodire tenus, si non datur ultra. |
| 33 | Fervet avaritia miseroque cupidine pectus: |
| 34 | sunt verba et voces quibus hunc lenire dolorem |
| 35 | possis et magnam morbi deponere partem. |
| 36 | Laudis amore tumes: sunt certa piacula quae te |
| 37 | ter pure lecto poterunt recreare libello. |
| 38 | Invidus, iracundus, iners, vinosus, amator, |
| 39 | nemo adeo ferus est, ut non mitescere possit, |
| 40 | si modo culturae patientem commodet aurem. |
| 41 | Virtus est vitium fugere et sapientia prima |
| 42 | stultitia caruisse. Vides, quae maxima credis |
| 43 | esse mala, exiguum censum turpemque repulsam, |
| 44 | quanto devites animi capitisque labore; |
| 45 | impiger extremos curris mercator ad Indos, |
| 46 | per mare pauperiem fugiens, per saxa, per ignes; |
| 47 | ne cures ea quae stulte miraris et optas, |
| 48 | discere et audire et meliori credere non vis? |
| 49 | Quis circum pagos et circum compita pugnax |
| 50 | magna coronari contemnat Olympia, cui spes, |
| 51 | cui sit condicio dulcis sine pulvere palmae? |
| 52 | Vilius argentum est auro, virtutibus aurum. |
| 53 | 'O cives, cives, quaerenda pecunia primum est; |
| 54 | virtus post nummos! ' Haec Ianus summus ab imo |
| 55 | prodocet, haec recinunt iuvenes dictata senesque |
| 56 | laevo suspensi loculos tabulamque lacerto. |
| 57 | Est animus tibi, sunt mores, est lingua fidesque, |
| 58 | sed quadringentis sex septem milia desunt: |
| 59 | plebs eris. At pueri ludentes: 'Rex eris' aiunt, |
| 60 | 'si recte facies': hic murus aeneus esto |
| 61 | nil conscire sibi, nulla pallescere culpa. |
| 62 | Roscia, dic sodes, melior lex an puerorum est |
| 63 | nenia, quae regnum recte facientibus offert, |
| 64 | et maribus Curiis et decantata Camillis? |
| 65 | Isne tibi melius suadet, qui 'rem facias, rem, |
| 66 | si possis, recte, si non, quocumque modo rem,' |
| 67 | ut propius spectes lacrimosa poemata Pupi, |
| 68 | an qui Fortunae te responsare subperbae |
| 69 | liberum et erectum praesens hortatur et aptat? |
| 70 | Quodsi me populus Romanus forte roget, cur |
| 71 | non ut porticibus sic iudiciis fruar isdem, |
| 72 | nec sequar aut fugiam quae diligit ipse vel odit, |
| 73 | olim quod volpes aegroto cauta leoni |
| 74 | respondit, referam: 'Quia me vestigia terrent, |
| 75 | omnia te adversum spectantia, nulla retrorsum.' |
| 76 | Belva multorum es capitum. Nam quid sequar aut quem? |
| 77 | Pars hominum gestit conducere publica; sunt qui |
| 78 | frustis et pomis viduas venentur avaras |
| 79 | excipiantque senes, quos in vivaria mittant; |
| 80 | multis occulto crescit res fenore. Verum |
| 81 | esto aliis alios rebus studiisque teneri: |
| 82 | idem eadem possunt horam durare probantes? |
| 83 | 'Nullus in orbe sinus Bais praelucet amoenis', |
| 84 | si dixit dives, lacus et mare sentit amorem |
| 85 | festinantis eri; cui si vitiosa libido |
| 86 | fecerit auspicium, cras ferramenta Teanum |
| 87 | tolletis, fabri. Lectus genialis in aula est: |
| 88 | nil ait esse prius, melius nil caelibe vita; |
| 89 | si non est, iurat bene solis esse maritis. |
| 90 | Quo teneam voltus mutantem Protea nodo? |
| 91 | Quid pauper? Ride: mutat cenacula, lectos, |
| 92 | balnea, tonsores, conducto navigio aeque |
| 93 | nauseat ac locuples, quem ducit priva triremis. |
| 94 | Si curatus inaequali tonsore capillos |
| 95 | occurri, rides; si forte subucula pexae |
| 96 | trita subest tunicae, vel si toga dissidet impar, |
| 97 | rides: quid, mea cum pugnat sententia secum, |
| 98 | quod petiit spernit, repetit quod nuper omisit, |
| 99 | aestuat et vitae disconvenit ordine toto, |
| 100 | diruit, aedificat, mutat quadrata rotundis? |
| 101 | Insanire putas sollemnia me neque rides |
| 102 | nec medici credis nec curatoris egere |
| 103 | a praetore dati, rerum tutela mearum |
| 104 | cum sis et prave sectum stomacheris ob unguem |
| 105 | de te pendentis, te respicientis amici. |
| 106 | Ad summam: sapiens uno minor est Iove, dives, |
| 107 | liber, honoratus, pulcher, rex denique regum, |
| 108 | praecipue sanus, nisi cum pituita molesta est. |