Horatius, Carmina, 4, XI
| 1 | Est mihi nonum superantis annum |
| 2 | plenus Albani cadus, est in horto, |
| 3 | Phylli, nectendis apium coronis, |
| 4 | est hederae vis |
| 5 | multa, qua crinis religata fulges, |
| 6 | ridet argento domus, ara castis |
| 7 | vincta verbenis avet immolato |
| 8 | spargier agno; |
| 9 | cuncta festinat manus, huc et illuc |
| 10 | cursitant mixtae pueris puellae, |
| 11 | sordidum flammae trepidant rotantes |
| 12 | vertice fumum. |
| 13 | Ut tamen noris quibus aduoceris |
| 14 | gaudiis, Idus tibi sunt agendae, |
| 15 | qui dies mensem Veneris marinae |
| 16 | findit Aprilem, |
| 17 | iure sollemnis mihi sanctiorque |
| 18 | paene natali proprio, quod ex hac |
| 19 | luce Maecenas meus affluentis |
| 20 | ordinat annos. |
| 21 | Telephum, quem tu petis, occupavit |
| 22 | non tuae sortis iuvenem puella |
| 23 | dives et lasciva tenetque grata |
| 24 | compede vinctum. |
| 25 | Terret ambustus Phaethon avaras |
| 26 | spes et exemplum grave praebet ales |
| 27 | Pegasus terrenum equitem gravatus |
| 28 | Bellerophontem, |
| 29 | semper ut te digna sequare et ultra |
| 30 | quam licet sperare nefas putando |
| 31 | disparem vites. Age iam, meorum |
| 32 | finis amorum |
| 33 | (non enim posthac alia calebo |
| 34 | femina), condisce modos, amanda |
| 35 | voce quos reddas; minuentur atrae |
| 36 | carmine curae. |