Horatius, Carmina, 4, VIII
| 1 | Donarem pateras grataque commodus, |
| 2 | Censorine, meis aera sodalibus, |
| 3 | donarem tripodas, praemia fortium |
| 4 | Graiorum neque tu pessuma munerum |
| 5 | ferres, divite me scilicet artium |
| 6 | quas aut Parrhasius protulit aut Scopas, |
| 7 | hic saxo, liquidis ille coloribus |
| 8 | sollers nunc hominem ponere, nunc deum. |
| 9 | Sed non haec mihi vis, non tibi talium |
| 10 | res est aut animus deliciarum egens. |
| 11 | Gaudes carminibus; carmina possumus |
| 12 | donare et pretium dicere muneri. |
| 13 | Non incisa notis marmora publicis, |
| 14 | per quae spiritus et vita redit bonis |
| 15 | post mortem ducibus, non celeres fugae |
| 16 | reiectaeque retrorsum Hannibalis minae, |
| 17 | non incendia Carthaginis impiae |
| 18 | eius, qui domita nomen ab Africa |
| 19 | lucratus rediit, clarius indicant |
| 20 | laudes quam Calabrae Pierides, neque, |
| 21 | si chartae sileant quod bene feceris, |
| 22 | mercedem tuleris. Quid foret Iliae |
| 23 | Mavortisque puer, si taciturnitas |
| 24 | obstaret meritis invida Romuli? |
| 25 | Ereptum Stygiis fluctibus Aeacum |
| 26 | virtus et favor et lingua potentium |
| 27 | vatum divitibus consecrat insulis. |
| 28 | Dignum laude irum Musa vetat mori, |
| 29 | caelo Musa beat. Sic Iovis interest |
| 30 | optatis epulis impiger Hercules, |
| 31 | clarum Tyndaridae sidus ab infimis |
| 32 | quassas eripiunt aequoribus rates, |
| 33 | ornatus viridi tempora pampino |
| 34 | Liber vota bonos ducit ad exitus. |