Horatius, Carmina, 4, VII
| 1 | Diffugere nives, redeunt iam gramina campis |
| 2 | arboribus comae; |
| 3 | mutat terra vices et decrescentia ripas |
| 4 | flumina praetereunt; |
| 5 | Gratia cum Nymphis geminisque sororibus audet |
| 6 | ducere nuda chorus. |
| 7 | Inmortalia ne speres, monet annus et almum |
| 8 | quae rapit hora diem. |
| 9 | Frigora mitescunt Zephyris, ver proterit aestas, |
| 10 | interitura simul |
| 11 | pomifer autumnus fruges effuderit, et mox |
| 12 | bruma recurrit iners. |
| 13 | Damna tamen celeres reparant caelestia lunae: |
| 14 | nos ubi decidimus |
| 15 | quo pater Aeneas, quo dives Tullus et Ancus, |
| 16 | pulvis et umbra sumus. |
| 17 | Quis scit an adiciant hodiernae crastina summae |
| 18 | tempora di superi? |
| 19 | Cuncta manus avidas fugient heredis, amico |
| 20 | quae dederis animo. |
| 21 | Cum semel occideris et de te splendida Minos |
| 22 | fecerit arbitria, |
| 23 | non, Torquate, genus, non te facundia, non te |
| 24 | restituet pietas; |
| 25 | infernis neque enim tenebris Diana pudicum |
| 26 | liberat Hippolytum, |
| 27 | nec Lethaea valet Theseus abrumpere caro |
| 28 | vincula Pirithoo. |