monumenta.ch > Plautus > 4 > 3 > 4
Horatius, Carmina, 4, III <<<     >>> V

Horatius, Carmina, 4, IV

1 Qualem ministrum fulminis alitem,
2 cui rex deorum regnum in avis vagas
3 permisit expertus fidelem
4 Iuppiter in Ganymede flavo,
5 olim iuventas et patrius vigor
6 nido laborum protulit inscium
7 vernique iam nimbis remotis
8 insolitos docuere nisus
9 venti paventem, mox in ovilia
10 demisit hostem vividus impetus,
11 nunc in reluctantis dracones
12 egit amor dapis atque pugnae;
13 qualemue laetis caprea pascuis
14 intenta fulvae matris ab ubere
15 iam lacte depulsum leonem
16 dente novo peritura vidit:
17 videre Raeti bella sub Alpibus
18 Drusum gerentem; Vindelici -- quibus
19 mos unde deductus per omne
20 tempus Amazonia securi
21 dextras obarmet, quaerere distuli,
22 nec scire fas est omnia -- sed diu
23 lateque victrices catervae
24 consiliis iuvenis revictae
25 sensere, quid mens rite, quid indoles
26 nutrita faustis sub penetralibus
27 posset, quid Augusti paternus
28 in pueros animus Nerones.
29 Fortes creantur fortibus et bonis;
30 est in iuvencis, est in equis patrum
31 virtus neque inbellem feroces
32 progenerant aquilae columbam;
33 doctrina sed vim promovet insitam
34 rectique cultus pectora roborant;
35 utcumque defecere mores,
36 indecorant bene nata culpae.
37 Quid debeas, o Roma, Neronibus,
38 testis Metaurum flumen et Hasdrubal
39 devictus et pulcher fugatis
40 ille dies Latio tenebris,
41 qui primus alma risit adorea,
42 dirus per urbes Afer ut Italas
43 ceu flamma per taedas vel Eurus
44 per Siculas equitavit undas.
45 Post hoc secundis usque laboribus
46 Romana pubes crevit et impio
47 vastata Poenorum tumultu
48 fana deos habuere rectos;
49 dixitque tandem perfidus Hannibal:
50 Cervi, luporum praeda rapacium,
51 sectamur ultro, quos opimus
52 fallere et effugere est triumphus.
53 Gens, quae cremato fortis ab Ilio
54 iactata Tuscis aequoribus sacra
55 natosque maturosque patres
56 pertulit Ausonias ad urbes,
57 duris ut ilex tonsa bipennibus
58 nigrae feraci frondis in Algido,
59 per damna, per caedes ab ipso
60 ducit opes animumque ferro.
61 Non hydra secto corpore firmior
62 vinci dolentem crevit in Herculem,
63 monstrumve submisere Colchi
64 maius Echioniaeve Thebae.
65 Merses profundo, pulchrior evenit;
66 luctere, multa proruet integrum
67 cum laude victorem geretque
68 proelia coniugibus loquenda.
69 Carthagini iam non ego nuntios
70 mittam superbos; occidit, occidit
71 spes omnis et fortuna nostri
72 nominis Hasdrubale interempto.
73 Nil Claudiae non perficient manus,
74 quas et benigno numine Iuppiter
75 defendit et curae sagaces
76 expediunt per acuta belli.
Horatius HOME

bav1655.89 bnf7900.99 bnf7971.75 bnf7972.55 bnf7973.43 bnf7975.67 bnf7977.55 bnf8214.81 bnf9345.62 bnf16689.68 cbo88.48v cbo89.27r cbo90.133r csg864.106 uldBPL28.58 vad312.51v

Horatius, Carmina, 4, III <<<     >>> V
monumenta.ch > Plautus > 4 > 3 > 4

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik