monumenta.ch > Plinius Minor > 1 > 6 > 5 > 1 > 15 > 3 > 2 > 67 > 4 > 5 > 20 > 2 > 17A > 3 > 3 > 4 > 3 > 9 > 3 > 6 > 10 > 5 > 6 > 6 > 1 > 2 > 2 > 67 > 23 > 2 > 2 > 20 > 1 > 11 > 7 > 8 > 15 > 7 > 3 > 9 > 2 > 20 > 17 > 9 > 25 > 2 > 1 > 3 > 6 > 3
Horatius, Carmina, 4, II <<<     >>> IV

Horatius, Carmina, 4, III

1 Quem tu, Melpomene, semel
2 nascentem placido lumine videris,
3 illum non labor Isthmius
4 clarabit pugilem, non equus impiger
5 curru ducet Achaico
6 victorem, neque res bellica Deliis
7 ornatum foliis ducem,
8 quod regum tumidas contuderit minas,
9 ostendet Capitolio;
10 sed quae Tibur aquae fertile praefluunt
11 et spissae nemorum comae
12 fingent Aeolio carmine nobilem.
13 Romae principis urbium
14 dignatur suboles inter amabilis
15 vatum ponere me choros,
16 et iam dente minus mordeor invido.
17 O testudinis aureae
18 dulcem quae strepitum, Pieri, temperas,
19 o mutis quoque piscibus
20 donatura cycni, si libeat, sonum,
21 totum muneris hoc tui est,
22 quod monstror digito praetereuntium
23 Romanae fidicen lyrae;
24 quod spiro et placeo, si placeo, tuum est.
Horatius HOME

bav1655.89 bnf7900.99 bnf7971.75 bnf7972.55 bnf7973.43 bnf7975.66 bnf7977.55 bnf8214.81 bnf9345.62 bnf16689.68 cbo88.48r cbo89.26v cbo90.132v csg864.106 uldBPL28.57 vad312.51r

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik