monumenta.ch > Hildegardis Abbatissa > 2
Hildegardis Abbatissa, Vita Ruperti, PRIMUM <<<     >>> TESTIMONIUM AUTHENTICUM DE ALIQUIBUS RELIQUIIS TRANSLATIS.

Hildegardis Abbatissa, Vita Ruperti, CAPUT II [Peregrinatio Romana. Deliberatio de statu vitae.]

1 Et quoniam in pompa saeculi per multas divitias et familiam pollebat, quibus se ad saeculum trahi videbat; apud se tandem tractare coepit, quomodo B. Alexius patrem et matrem, domum ac divitias saeculi peregrinatus reliquit; et se illum in hoc imitari omnino elegit, quatenus Deo tanto liberius servire in quiete posset. Quod mater ipsius quibusdam indiciis in eo sentiens, quamvis eam hoc celaret, ipsi cum lacrymis dicebat: Fili, doloris maternorum viscerum recordare, et gemitus matris tuae viduae attende, et familiam tuam in te solum confidentem aspice, et ne nobis intolerabilem miseriam inferas praevide: nam de facultatibus nostris pauperibus et egenis ac omnibus indigentibus, secundum quod tibi placuerit, erogare poteris.
2 Et quid tibi melius et utilius est, quam Deo sic servire? Haec matre sua multis lacrymis multisque gemitibus loquente, in corde suo beatus hic iuvenis valde turbatus est. Eodem quoque tempore quidam nobiles, tam de extraneis quam de consanguineis suis, ad eum veniebant, dicentes: «Tu qui tantum honorem ducatus tantasque divitias saeculi habes, cur te tam contemptibilem facis?
3 » His aliisque similibus verbis eum quotidie lacerabant, tentantes, si ipsum a bono proposito et a bona via sua avertere possent. Quod ille cernens, matri suae dicebat: «Ecce per suggestionem diaboli, qui proposito et vitae meae invidet, irretitus saeculo implicabor, et post vias patris mei quamvis nolens, ibo: nam peregrinationem ob hoc desiderabam, ut soli Deo tanto liberius servire possem.
4 » Quo audito mater ipsius, quae totam spem suam in Deum posuerat, prae timore angustiata et gravata, metuebat, ne filius suus per nobilitatem generis sui illectus saeculo implicaretur: malensque haerede carere, quam filium suum saecularibus implicamentis irretitum diabolo servire, ipsi, quantum prae dolore potuit, aiebat: «Fili, quoniam video te, per multa consilia turbatum, inconvenienter ad saeculum trahi; fac quod vis, et peregrinationem, quam diu optasti, aggredere; et ille cui dictum est: Tu solus peregrinus es in Ierusalem [Luc. XXIV, 18], in itinere tuo sit, teque incolumem mihi ad gloriam nominis sui remittat.
5 » At ille ex voluntate matris suae peregrinationem arripuit, atque ad limina sanctorum apostolorum Petri et Pauli cum quibusdam hominibus suis profectus est. Quem cum homines regionis illius viderent, super eo admirati sunt, ad invicem dicentes: Vere hic homo nobilis est: facies enim eius clara apparens in benevolentia lucebat, quoniam gratia Spiritus sancti ipsum perfuderat: unde et omnes, qui eum intuebantur, in amplexione charitatis ipsum diligebant. Nam, sicut stella absque nube clarescit et clara est; sic etiam in facie hominis benevolentia conspicitur, quia idem homo in bona consuetudine Spiritus sancti est. Et cum B. Robertus se Deo meritisque sanctorum apostolorum Petri et Pauli quotidie commendaret, per aliquod tempus ibidem moratus est.
6 Eo autem ibi moras faciente, a quibusdam religiosis viris eiusdem regionis interrogabatur, cuius conversationis aut desiderii foret: quibus ipse omnia, quae in corde suo habebat, aperuit. At illi consilium ei dabant, ut Evangelium hoc attenderet, ubi scriptum est: Vade, et vende omnia quae habes, et da pauperibus, et veni, sequere me [Matth. XIX, 21]; quoniam peregrinatio ipsi bona et utilis esset, ne divitiae nobilitatis eum ad perditionem traherent. Qui consilio eorum se subdidit, et se ita facturum in animo deliberavit.
7 Ad matrem suam denique reversus, in praedio suo, quod latissimum fuit, villas et ecclesias, in quibus locis non erant, aedificari fecit, et hominibus suis ea distribuit; quatenus inibi manentes, et matri suae, quandiu viverent, ministrarent, ac cunctis supervenientibus et in necessitate laborantibus in adiutorio subvenirent. Ipse vero ducatum, matrem, familiam et possessiones suas, et omnia quae habebat, relinquere, et pro Christi nomine peregrinus fieri cogitabat [Hunc locum totum a se descriptum edidit Freherus in Originibus Palatinis par. II, cap. 11, at quod exspectabamus, ipsa loca et maxime fluvii ubi sint siti, non indicavit.]. Possessio autem praediorum eius, quam haereditario iure tam a patre quam a matre et a caeteris progenitoribus suis possederat, a loco illo, ubi reliquiae ipsius conditae sunt; videlicet, ubi Naha fluvius Rheno influit, sursum per ripam Rheni usque ad [Habelius in Vita Germanica Selsam fluvium statuit ad Ingelhemium oppidum, scilicet Sursum ad Rhenum; nec procul inde fluvioli Wiza et Apsa statuuntur, vulgo Selss, Wiiss, Apffel dicti.] Selsam fluvium se extendebat; et deinde ad alia duo flumina, quorum primum Wiza, secundum Apsa dicitur, transibat; et illic ultra Naham fluviolum Elram dictum, qui ibidem medius trium fluviorum eiusdem vocabuli est, ascendebat; et abhinc ad [Simera urbs ducatus titulo celebris est ad amnem Simeram, qui in navim defluit et hinc termini ducatus S. Ruperti videntur assignandi.] Simeram amnem dirigebatur, et inde per silvam Sane, ubi amnis, qui Heienbach vocatur, Rheno se infundit, recurvabatur.
8 Habitatio autem, tam B. Roberti quam matris ipsius, eodem tempore, propter suavitatem defluentium aquarum, in ipso loco erat, ubi reliquiae eorum nunc conditae sunt. Civitas vero ipsorum, ibidem sita et fortissimis aedificiis munita, per totam adiacentem planitiem usque ad radicem vicini montis et usque ad ripam Rheni tendebatur.
9 Sed ex altera parte Nahae fluvii vicus erat, in qua habitacula famulorum et piscatorum eorum, et stabula equorum ipsorum, ac horrea, ubi frumentum eorum condebatur, et torcularia, ubi vinum ipsorum exprimebatur, fuerunt. In ipsis quoque locis maior celebritas et maior copia divitiarum et omnium saecularium dignitatum illo tempore pollebat, quam in aliis civitatibus eiusdem regionis vigeret; quoniam ibi concursus et transitus multorum hominum diversarum provinciarum assidue frequentabatur.
10 Denique cum B. Robertus iuvenilem aetatem attigisset, scilicet cum iam fere viginti annorum esset, multi propinquorum et ministrorum eius ipsum, quamvis renitentem, ad voluptatem saeculi trahebant. Quos ipse, quia totus in Dei amore ardebat, a se piis et convenientibus verbis repellebat, quia Deus, qui omnia tam futura quam praeterita et praesentia novit, aliud in eo praeviderat.
11 Nam, dum idem beatus, velut arbor fructuum plena, tam pinguis et elegantis naturae esset, ut mens ipsius per generositatem et divitias saeculi in contrarietatem bonorum facile perverti, et in sanctitate arescere posset (quemadmodum in quibusdam hominibus saepe accidit, qui bona opera incoeperunt, in quibus postmodum aruerunt) Deus ipsum ad se tulit [Altera hic interiecta digressio fuerat.]. Denique mater beati iuvenis huius Roberti, cum in viduitatis continentia Deo bonis et sanctis operibus devote serviret, somnium divina revelatione vidit, costam scilicet de latere suo cecidisse; unde multum perterrita, crebros gemitus et crebra suspiria cordis sui pertulit, sicut et postmodum non multo tempore transacto patuit.
12 Nam filius eius B. Robertus, cum in intentione devotionis quam Deo voverat esset, quatenus eam compleret, magnis febribus infirmari coepit.
13 In qua infirmitate senex, quem dudum in somnis viderat, ei apparuit, dicens: «Ego antiquus dierum, qui Danieli in visu noctis apparui, sum; et nunc etiam me tibi manifesto, teque ad gloriam infinitae beatitudinis voco; quoniam per pomerium, quod tibi olim in visu demonstravi, bona et sancta opera, quae modo complesti, veraciter praemonstravi.» Qui ut de somno evigilavit, tristitia et timore perterritus, quia libenter complesset quod Deo in desideriis suis voverat, matri suae quae viderat indicavit. Sed illa protinus maximo moerore percussa, quantos gemitus quantosque luctus, his auditis, ediderit, a quolibet simile passo animadverti potest. Itaque cum beatus iste per triginta dies in praefata infirmitate laborasset, vicesimo aetatis suae anno Deus eum, in bona confessione et in Dei timore, de hac vita tulit: ne si ad perfectam aetatem perveniret, post vias patris sui incederet; quia qui omnia novit, sic illi expedire praescivit.
14 Deus enim illum praevenit, et ipsum in innocentia fulgentem de hac vita subtraxit. In oratorio autem, quod ipse et mater sua super Naham fluvium in supradicto praedio suo construxerant, cum maximo concursu populorum totius regionis sepultus est: aliis quidem super eum flentibus, quoniam immaturus de praesenti vita sublatus est; aliis vero super eum gaudentibus, quia per miracula, quae Deus ibidem per eum fecit, tota regio illa, velut dies per solem, illuminata est.
15 Per octo namque annos Deus plurima signa et miracula, per merita huius dilecti sui, in praedicto loco in infirmis, in claudis, et in captivis fecit; ita ut quicunque in tribulationibus vexabantur, ad sepulcrum eius venientes, per gratiam Dei liberati sint.
16 Beata autem Bertha, vidua Dei electa, post felicem obitum filii sui, sanctam vitam in magna contritione cordis sui deinceps duxit; et omnia quae habuit ad sepulcrum filii sui pro servitio Dei obtulit: et cuncta necessaria congregationi fratrum, qui ibidem Deo in divinis serviebant, ex his pleniter subministravit. Nam post finem filii sui in omni bonitate ieiuniorum, eleemosynarum, et orationum fere per viginti quinque annos vivens, multos labores pro Dei amore pie et iuste consummavit; et deinde corporali infirmitate correpta, spiritum, quem semper in coelestibus desideriis infixerat, Deo reddidit, et in pace, in sepulcro filii sui, in praefato praedio suo honorifice sepulta est.
17 Qua defuncta praedictus locus in honore sanctitatis, et in pace quietis usque ad tyrannidem Normannorum perstitit. Quibusdam etenim annis post felicem transitum beatae huius Berthae transactis, gens Normannorum, a finibus suis egressa, plurimas civitates circa fluenta Rheni divino iudicio devastavit [Trevirensis urbis excidium contigit anno 882, et sequenti.]: Treverim quoque destruxit, et sic grassando ad [Binga hic appellatur civitas Roboldi, patris S. Ruperti.] civitatem Roboldi patris scilicet B. Roberti, ubi Naha fluvius Rheno commiscetur, de quo supra dictum est, perveniens, hanc etiam ruina et incendio ad nihilum redegit.
18 Quo facto, cum nefarii homines isti tandem repercussi, feritatem suam deposuissent, et ad terras suas redirent; incolae praefati loci, qui superstites remanserant, et qui per diversa latibula dispersi fuerant, revertentes, et civitatem suam dirutam cernentes, ex altera parte Nahae fluvii, propter munimen decurrentium fluminum et adiacentium montium, alia habitacula sibi aedificabant: et omnia quae in lignis et lapidibus, in eiectis fundamentis atque in aliis utensilibus, a praedicto destructo loco deferre poterant, ad alteram ripam Nahae ad illic habitandum deportabant. Et sic prior locus, qui dudum frequentia populorum, celsitudine aedificiorum, amplitudine divitiarum pollebat, desolatus est, atque per subsequentia tempora ad maiorem desolationem perductus.
19 Unde et omnia praedia, quae B. Robertus haereditario iure possederat, per extraneos et diversos homines in contrarietatem dissipationis distracta sunt, et nihil ex iis inconvulsum permansit, excepta ecclesia, in qua idem Dei electus, ut supra dictum est, una cum matre sua requievit, quae et usque ad tempora nostra duravit: sic etiam, quod eam oculis nostris perspeximus, cum ad eumdem locum Dei monstratione pervenissemus: et exceptis quibusdam paucis vinetis ad eamdem ecclesiam pertinentibus, quae a domino [Hermannus praefuit Ecclesiae Hildesheimensi ab an. 1160 usque ad an. 1174, quo redux e Palaestina obiit in Italia. At S. Hildegardis vixit usque ad annum 1177.] Hermanno Hildesheimensi episcopo, et fratre ipsius nobili viro, Bernardo dicto, per nos pretio comparavimus.
Hildegardis Abbatissa HOME



Hildegardis Abbatissa, Vita Ruperti, PRIMUM <<<     >>> TESTIMONIUM AUTHENTICUM DE ALIQUIBUS RELIQUIIS TRANSLATIS.
monumenta.ch > Hildegardis Abbatissa > 2