monumenta.ch > Hildegardis Abbatissa > 1
>>> Hildegardis Abbatissa, Vita Ruperti, II

Hildegardis Abbatissa, Vita Ruperti, CAPUT PRIMUM [B. Berthae coniugium et viduitas. S. Ruperti pia pueritia: affectus erga pauperes.]

1 Beatum Robertum Deus in infantia totum sua gratia perfudit, et ad bonum finem perduxit; qui clarus genere et divitiis saeculi, per liberalitatem benedictionis Dei, carus Deo exstitit [Hinc incipit Trithemius Vitam.]. Nam, ut in vera visione video, beatus patronus noster Robertus, patre suo orbatus, cum matre sua in hoc loco vivens, et operibus bonis insudans, ac Deo in castitate, humilitate et sanctitate serviens, cum caducis et temporalibus aeterna praemia mercatus est.
2 Sicut enim vivens lumen in vera visione mihi ostendit et me docuit, sic de ipso loquar. Ubicunque opinio verae sanctitatis fuit, ibi sanctitas stare et permanere diu potuit: ubicunque autem vera sanctitas non fuit, ibi mendacium durare diu non potuit. In beato autem Roberto vera sanctitas fuit, quemadmodum divina maiestas aperte ostendit, cum me, quasdam sorores mecum, ad locum reliquiarum eius per magnum miraculum magnarum visionum transtulit, ut omnibus cernentibus et scire volentibus apparet.
3 Pater ergo matris B. Roberti de [Nomen Lotharingiae postea natum, ac initio dictum Regnum-Lotharii, vulgo Lother-riick. Post cuius Lotharii regis obitum, anno 870 divisio regni eius facta est inter Carolum Calvum et Ludovicum regem patruos eius, et huic tunc accesserunt Binga et vicina loca.] Lotharingia oriundus ibidem princeps exstitit, et magnam latitudinem praediorum ac divitiarum, in regione nativitatis suae et in aliis circumquaque positis regionibus, et circa fluenta Rheni in Pingis habens, magnus ac nominatus inter principes saeculi habebatur. Qui vere Catholicus existens, in temporibus imperatoris Magni Caroli claruit; puellamque, matrem videlicet beatae Berthae, ex longinquis regionibus in magnis divitiis ortam, sibi in matrimonium coniunxit.
4 Ex qua dum filiam, matrem scilicet beati Roberti, habuisset; ipsam adultam pagano et tyranno cuidam, nobili tamen et duci secundum saeculi dignitatem, Roboldo dicto, cum adhuc pagani et Christiani propter rudimentum verae fidei simul habitarent, gloria coniugii solemniter associavit; et praedia sua, quae circa Rhenum in Pingis habebat, eidem filiae suae in dotem contulit; quatenus ob elegantiam generis sui, et ob amplitudinem praediorum suorum, idem Roboldus ad Christianum nomen cogi posset: quod tamen nihil profuit.
5 Qui dum cum ea per aliquod tempus laudabiliter vixisset, postea honestos mores ipsius videns, graviter tulit; ac se alienis mulieribus coniungens, non illam tamen more coniugii deseruit, sed tyrannidem incredulae mentis gerens, baptismum non amavit. Unde beata mulier haec valde cruciabatur in corde suo, Deo vovens, ut si ab illo liberaretur, thalamo alterius viri non associaretur: et ob hoc etiam suspiriis, lacrymis, orationibus ac eleemosynis sacrificium laudis Deo offerens dicebat; O! o! quando liberabor de occupatione saeculi huius, quae animae meae et corpori meo amarus carcer est?
6 De benevolentia autem beatae Berthae magis quam de sanctitate eius loquamur, ut gloria in excelsis Deo, et in terra pax hominibus bonae voluntatis sit [Luc. II, 14]. Nam ipsa tandem filium concepit et peperit, et si dicere liceret, pannis illum, ut beata Dei genitrix Maria filium suum, involvit.
7 Cuius pater, plurima gloria saeculi, ut praefatum est, pollens, in monte illo, qui Lubun dicitur, castrum valde munitum habuit, et per totam provinciam illam, fere usque ad Moguntiam civitatem, ducatum tenuit. Cumque beatus infans Robertus trium annorum esset, pater eius in magnis praeliis contra Christianos dimicans, occisus coram Deo et hominibus interiit, et B. Bertha uxor ipsius vidua remansit.
8 Quae se a vinculo mariti et a sollicitudine saeculi solutam videns, praefatum castrum deseruit, et ad alium locum, scilicet super Naham situm (in quo nunc reliquiae ipsius et beati Roberti requiescunt) se contulit, ibique ecclesiam aedificavit. Pretiositatem quoque et claritatem vestimentorum abiecit, nec ulterius dignitatem generis sui et divitiarum suarum attendit; sed vili vestitu et grosso velut sacco induta, ac cingulo cincta, deinceps in continentia vidultatis, ut diu optaverat, Deo devota serviebat. Multos quoque perfectos et alios quosdam bonos homines ad se collegit, ac in praedicto loco permansit; ibique vigiliis et ieiuniis se macerans, orationibus etiam et eleemosynis Deo quotidie ministrans filium suum bono exemplo in sanctitate munivit; quoniam timebat, quod per cognatos et amicos suos ad voluptatem saeculi moveretur; et, ne hoc fieret, die noctuque illum Deo commendabat.
9 Sed tamen plurimi tyranni, tam Christum colentes quam idolis servientes, eam interim infestabant, et tam elegantiam generis et corporis ipsius amplectentes, quam divitiis et praediis eius inhiantes, eam sibi matrimonio coniungi affectabant. Ipsa vero omnes uno animo et una voluntate a se repellebat, et soli Deo placere studebat, et filium suum magis ad gloriam Dei quam ad honorem saeculi educare laborabat.
10 In quo dum bonas virtutes bona spe coelestis vitae exsurgere videret, animumque illius magis ad aeterna quam ad caduca innixum attenderet; de plurimis donis sancti Spiritus gaudebat, quae in ipso videbat.
11 Quoniam idem beatus Robertus, cum infans et lac sugens esset, mores malitiae infantis, plorando seu irascendo, non habuit: et a lacte abstractus in pueritia sua, in moribus suis, velut homo qui diligentissima intentione ad Deum anhelaret, fuit: quapropter pater suus eum odio habens, ipsum stultum et fatuum fieri multoties affirmaverat, dum vivebat. Sed qui Deum bona et recta fide colebant, puerum hunc in pueritia sua tam benevolum existentem cernentes, valde amabant, et beatum futurum, quamvis per ignorantiam, veraciter tamen dicebant. Spiritus sanctus enim, qui Iacob patriarcham in utero matris suae gratia sua perfuderat, infantem istum etiam inspiravit; quia Deus miracula sua saepius in iis etiam facit, qui prae mollitia venarum ac medullarum plenam scientiam nondum habent [Hic digressio longa inserta, tanquam minus necessaria, a Busaeo omissa est et a Kebelio Germanice edita.]. . . . In plena etenim benedictione fructuosae terrae, scilicet benevolentiae, Deus Iacob antequam nasceretur diligebat, et in eadem inspiratione beatum Robertum in infantia ipsius visitavit. Deus namque praevidit, quod sensibilis terra huius pueri ad Deum anhelare desideraret; et quia hoc, lac adhuc sugens, in moribus suis (ostendere) incipiebat; omnes qui eum videbant, ipsum valde diligebant; quoniam ubicunque benevolentia in homine est, ad amorem illius desideria hominum accenduntur, velut ros super granum ad viriditatem illius cadit. Itaque [Hinc incipiunt mss. compendia Ultraiectinum et Rubeae Vallis.] cum puer Robertus septem annorum esset, litteras discere desiderabat, quibus eum mater sua instrui faciebat; sed tamen clericum esse nolebat, sed in loco patris sui ducem provinciae suae ac defensorem Ecclesiarum eum esse disponebat.
12 Ipse autem gratia Spiritus sancti misericors super pauperes erat, quod ministerium ac sustentatio benevolentiae est, quemadmodum viscera homini servientes eum continent. Nam et secundum mores puerorum, ubicunque pauperes puerulos invenit, eos matri suae obtulit, dicens: «Mater, ecce filii tui.» Quod factum illa benigne suscipiens, ei respondit: «Fili mi, fratres tui sunt.
13 » Qui cum competenter et honeste nutriretur, aetate et sapientia coram Deo et hominibus proficiens, ad iuvenilem aetatem, in sanctis moribus ac virtutibus educatus, pervenit; unctus oleo sanctitatis, ut David, oleo laetitiae prae consortibus suis [Psal. XXXXIV, 8], atque gloriam totius mundi toto nisu mentis suae sprevit, quamvis eam corporaliter coram hominibus habere videretur.
14 In bonis namque moribus sancte vivebat, et ecclesiam piis orationibus assidue frequentabat, et quae in sacris voluminibus docebatur, bonae memoriae pio studio commendabat.
15 Cumque ad duodecimum aetatis suae annum pervenisset, mater sua ad ipsum dixit: «Fili mi, quoniam plurimas facultates et divitias habemus [Oraculum pro oratorio sumi, saepius adnotavimus.], oraculum in honorem Dei, et salutem animarum nostrarum faciamus.» Cui ille respondit: «Non, mater mea, sed prius quod Evangelium habet intendamus [Ita mss. et perperam apud Busaeum et Serrarium legitur: «Dicit enim Christus;» est autem hic locus Isaiae XVIII.]; et propheta dicit: Frange esurienti panem tuum, et egenos vagosque induc in domum tuam [Isa. LVIII, 7]. Et iterum: Cum videris nudum, operi eum, et carnem tuam ne despexeris (ibid.). Quod mater ipsius audiens, quamplurimum gaudebat, quia filius eius tam sanum consilium ipsi dederat.
16 Nam per Spiritum sanctum bona et sancta desideria in animo illius iuvenis, sicut balsamum, sudabant: et quomodo haec quae locutus fuerat fieri possent, secum silenter tractabat, et sic obdormiebat. Unde per admonitionem Spiritus sancti quemdam senem in somnis vidit, qui pulchram faciem habens, quosdam puerulos in limpida aqua lavit, quos postea in quoddam pomarium, omni genere florum et arborum amoenissimum, et odore cunctorum aromatum plenum, inducens, candidissima veste induit.
17 At B. Robertus, amoenitate eiusdem loci allectus, ad senem dixit: «Hic manere volo.» Cui senex respondit: «Hic modo non permanebis, quoniam fructuosam scalam in coelum tibi parabis, ubi socius angelorum eris. Quapropter, quod de pauperibus disposuisti, perficere non negligas, quatenus per victum et vestitum illorum cibo vitae pascaris; ac veste, qua Adam per inobedientiam exutus est, induaris; saeculoque peregrinus mente factus, optimam partem tibi eligas.
18 » Sed postquam beatus puer Robertus evigilavit, haec quae in somnis viderat, matri suae narravit. Unde illa multum gavisa, ad Dominum genua sua flectens, orabat dicens: O Domine Deus meus, desiderium meum in filio meo implebis. Et deinde tam mater quam idem filius eius, iuxta ripam defluentium aquarum quaedam habitacula domorum aedificantes, inibi pauperes et nudos conservabant: quibus etiam victum et vestitum per duos fideles et sanctos viros subministrabant; quorum alter Wigbertus dictus, eis in sacerdotio serviebat; alter vero quidam ministerialium ipsorum existens, indoctus erat. Ipse quoque B. Robertus, tenerae aetatis et nobilitatis suae propter amorem Christi oblitus, pedes pauperum multoties lavit, cibum et potum ipsis apposuit, ac lectos saepius eis stravit, et sic usque ad quintum decimum aetatis suae annum Deo fideliter servivit.
Hildegardis Abbatissa HOME



>>> Hildegardis Abbatissa, Vita Ruperti, II
monumenta.ch > Hildegardis Abbatissa > 1