monumenta.ch > Hildegardis Abbatissa > 4
Hildegardis Abbatissa, Vita Disibodi, III <<<    

Hildegardis Abbatissa, Vita Disibodi, CAPUT IV [Monachorum dispersio, reditus: sacri corporis per S. Bonifacium translatio; ruina monasterii eiusque casus et vicissitudines.]

1 Hoc modo Spiritus sanctus in praefato loco etiam operatus est, ubi beatus Disibodus in bonis operibus Deo servierat; et ubi ipse ex hac vita migrans, felicem spiritum Domino reddiderat. Nam post transitum eius, quibusdam annis transactis, magna pressura bellorum omnem praedictam provinciam occupavit: ita quod quidam, tyrannica rabie supervenientes, partes et terras Rheno circumquaque contiguas, cum eadem provincia devastabant; quo horrore et timore habitantes in eis perterrti, quocunque poterant, fugerunt.
2 Principes autem supradictae provinciae cum reliquo populo, praefatum montem altum et inexpugnabilem scientes, cum multa festinatione, antequam ab hostibus occuparetur, nolentibus fratribus ibidem Deo famulantibus, super eum fugerunt, ac firmis eum muris munientes habitacula in eo fecerunt, confidentes, quod tam per merita beati Disibodi, quam per munimenta eiusdem montis, a praedicta crudeli tyrannide eruerentur.
3 Prae multitudine autem, et inquietudine hominum illorum qui ipsum montem occupaverant, congregatio fratrum inibi Deo famulantium, in quiete manere, et Deo in rectitudine servire non valebant, et ideo consilio et rogatu eorumdem principum et hominum in longinquas regiones iidem fratres se diviserunt (quia promittebant eis, quod post tribulationes et labores istos, honorifice eos reducerent) exceptis quibusdam paucis et perfectis viris, qui ad tumbam beati viri, videlicet patroni sui, ut eam in honore servarent, se contulerunt, qui etiam perfectionis erant tantae, quod nec de vita sua quidquam curabant.
4 Supradicta vero afflictio [De hac prima monachorum e monte suo migratione hic confuse descripta atque item de secutis aliis casibus, in primo Commentarii paragrapho satis dictum est. Item de elevatione sacri corporis per S. Bonifacium, aliisque translationibus, ut hic frustra sit plures adnotationes congerere.], non per multa tempora annorum durabat, sed provincia haec a tyrannide incursantium inimicorum per adiutorium Dei liberabatur. Quo facto, ii, qui eumdem montem occupaverant, pollicitationis suae recordantes, timorem quoque Dei intuentes, fratres supradictae congregationis, ubicunque poterant, investigabant, et eos cum magno honore reducebant, atque omnia, quae ibi congesserant, et quae ibi aedificaverant, cum maioribus facultatibus, amplioribusque allodiis, quam prius illi habuissent, eis contulerunt.
5 Unde factum est, quod secundum verba beati Disibodi, quae vivens praedixerat, novissima tempora eorum prioribus meliora et prosperiora post obitum ipsius, ac post tribulationes eorum fierent, quam prius fuissent: ita quod etiam ex longinquis regionibus quamplurimi, tam spirituales quam saeculares, illo venirent, et consilia ac auxilia, tam animarum quam corporum, ab eis peterent et acciperent. Sed Deus beatos homines istos, propter negligentias suas toties purgavit, quoties delinquebant; quemadmodum et tunc fecit, quando de signis et miraculis, quae per merita praedicti Patris sancti facta sunt, pius et negligentius, quam deberent, gaudebant, unde et amodo tanta frequentatione non apparebant, ut prius apparere solebant. Ubi autem opera Spiritus sancti videntur et cognoscuntur, sed tamen in ostensionem ducuntur, illic idem Spiritus sanctus usque ad novissimum quadrantem iudiciali poena eamdem offensionem examinavit.
6 Cumque ad sepulcrum beati huius Patris signa et miracula fieri cessassent, cum tamen posteri eius multis annis transitum ipsius ad Deum religiose conservarent, tandem illi cum suspiriis intra se gementes, divino nutu recordati sunt, quod peccatis suis exigentibus, Deus manum suam in prodigiis miraculorum ibi subtraxisset, et quod ea non nisi interdum, ob memoriam eiusdem sancti, ostenderet, seque accusantes, ad invicem dixerunt: Quid facimus in negligentia torpentes, quod hunc sanctum Dei non veneramur, cum plurima miracula et bona propter merita ipsius fecerit nobis Deus? Itaque maiores natu eiusdem provinciae et sapientes quosque adeuntes, consiliumque ab eis accipientes, eum consensu et auctoritate Bonifacii, Moguntinae sedis antistitis, tempus et diem praefixerunt, quo ossa beati Disibodi elevarent, diemque hunc per omnem populum eiusdem terrae divulgarent. Et cum dies praefixus advenisset, multitudoque populi accurrisset, praesente praefato antistite, sepulcrum sancti viri adeuntes, cum magna veneratione ossa cineresque eius sustulerunt, eaque de umbraculo oratorii, in quo tumulata fuerant, in monasterium, pene versus occidentem eiusdem montis constructum, cum hymnorum laudibus magnisque populorum vocibus, post plurimos migrationis eius ad Dominum annos, transferebant, et in loco ad hoc praeparato honorifice condebant.
7 Sed Deus, qui occulta novit, iterum merita sancti sui inibi manifestavit, ita quod in eodem die, interim dum haec fiebant, quidam hydropicus aliique infirmi, diversa infirmitate gravati, curati sunt: et quod gravius, suavissimus odor, qui in transitu eius apparuerat, tota die illa iterum mira fragrantia appareret; unde factum est, quod populus eiusdem provinciae, diem annualem, quo haec facta sunt, diemque migrationis eius ad Dominum ad sepulcrum eius venientes, cum magna veneratione precum et oblationum, deinceps frequentarent [Expresse hic notat S. Hildegardis duplicem festivitatem; at quod mirere, ne quidem diem signat, quo prima ista elevatio facta, eiusque memoria celebrata fuerit.]. Fratres itaque supradictae congregationis per plurimos annos in pace vivebant, et Deo beatoque Disibodo sine offensione in quiete serviebant: ita quod populus eos valde amabat, et beatificabat, et quod eis cum adiutorio et rebus suis ubique aderat; et propterea locupletes ac divites in multis facultatibus facti sunt.
8 Denique, plurimis curriculis plurimorum annorum et regum transactis, maxima praelia cum provincialibus praefatae religionis iterum exorta sunt. Quapropter maiores natu cum principibus eiusdem terrae imperatorem, scilicet Carolum Magnum, qui eo tempore Romanum imperium susceperat, adeuntes, dixerunt, non decere, quod ii, qui spiritui et non carni, Deo et non mundo servire deberent, divitias et pompas saeculi in superfluitate possiderent, velut illi facerent, qui in Monte sancti Disibodi essent, cum ipsi praeliis et angustiis oppressi, divitias et facultates non haberent, unde regno servire et sibi prodesse valerent.
9 Quorum verba imperator sapienter suscipiebat, sapienterque dissimulabat, dicens quod ipse fratribus illis, nec allodia, nec alias facultates, quas ipsis fideles contulissent, ulla ratione abstraheret. Quod responso accepto, illi ab incepta intentione se continebant.
10 Hoc itaque imperatore defuncto, aliisque quamplurimis temporibus sibi succedentibus, item tyrannis crudelium bellorum exorta est, quae tanta crudelitate invalescebat, quod etiam quaedam civitates Rheno adiacentes, per easdem oppressiones dirutae sunt. Quapropter nobiliores supradictae provinciae, qui erant de progenie praedictorum principum Moguntiae sedis praesule sibi coniuncto, imperatorem, qui eo tempore imperium tenebat, et ipsi adierunt, et supradictam querelam, acrius clamando, faciebant, dicentes se nullam copiam facultatum habere, unde et imperio servire, et vitam suam defendere possent: quoniam illi, qui in Monte S. Disibodi habitarent, allodia sua et parentum suorum possiderent; et se ignorare, unde hoc esset. Quibus idem imperator auditis, assensum praebuit, caeterisque principibus ac iudicibus convocatis, quasi sub iudicio, volens inquisivit, qua traditione et confirmatione tam longe et tam late possessiones allodiorum fratribus collatae fuissent.
11 Sed illi imperatorem intelligentes, et invidia malitiaque excaecati, multa falsa et iniuste composita testimonia protulerunt, et praedictos fratres, possessiones illas, quas plurimis temporibus sine querela possiderant, iniuste et absque imperiali sententia et concessione habere dicebant. Quapropter iudicio iudicum, iniuste iudicantium, imperiali sententia data, acceptaque ab eodem imperatore licentia, supradictae querelae proclamatores, una cum praefato pontifice, qui praecipuus invasionis huius auctor erat, possessiones et allodia, quae ad Montem beati Disibodi spectabant, eiusdemque montis terminum, divina ultione annuente, crudelissima invasione et abstractione disturbant.
12 Qua persecutione et incommoditate fratres inibi habitantes perturbati et consternati, ac omnino denudati, bellorumque instantium horrore perterriti, eumdem montem, planctu magno eiulantes reliquerunt, atque ad aliena loca, quocunque poterant, se contulerunt.
13 Quibus abeuntibus, ne spem redeundi haberent, per praefatos invasores habitacula eorum etiam ad solum diruta sunt, excepto sanctificato loco, in quo ossa praedicti sancti post translationem ipsius humanata fuerant. Sed tamen ne idem locus divino officio penitus desolatus remaneret, qui auctores destructionis huius fuerant, sacerdotem unum, qui populum in vicino habitantem regeret, ipsi praefecerunt, cui et victum et vestitum vix sufficienter, de beneficiis ad eumdem locum pertinentibus, designabant; sicque locus iste in huiusmodi desolatione diu permansit.
14 Denique post multa curricula annorum, quidam prius et nobilis vir comesque praefatae provinciae, Liuthardus nomine, saeculo quidem deditus, plurimis divitiis circumdatus, praedictum montem altum et pulchrum desolatumque videns, per divinam gratiam compunctus, suspiravit, et propter gloriam sanctae Trinitatis, et ob memoriam sancti Disibodi, tres sacerdotes ibidem Deo servire disponens, sufficientiam necessariorum praesentis vitae ipsis de facultatibus suis instituit.
15 Sed et postea, aliis quibusdam annis revolutis quidam Moguntinae sedis archiepiscopus, pius, humilis, contritusque corde, eumdem montem ascendens, genuaque sua ad tumbam beati Disibodi suppliciter inclinans, de possessionibus, eidem sancto iniuste ablatis, se magnum divitemque factum, vehementer indoluit, votumque Deo faciens, ad numerum duodecim apostolorum canonicos ut ibidem Deo, praefatoque patrono die noctuque servirent, disposuit; quibus etiam de allodiis, ad eumdem locum pertinentibus, quantum potuit resignari fecit. Sicque purgatio divina paulatim flagella sua aliquantum retraxit; sed tamen hoc nondum ad plenum perfecerat.
16 Itaque cum Spiritui sancto in secreto suo deinde placuisset, quemdam ad saeculum prudentem virum, qui etiam Moguntinae sedi praeerat, inspiravit, eumque sitire fecit, quatenus locus saepe praenominatus, fulgorem, quem in primo ortu suo susceperat, reciperet. Hic namque ut prudens paterfamilias fecit, qui filiis suis cum charitate substantiam suam divisit; canonicos in supradicto monte manentes ad alia loca sibi convenientia benigne posuit, atque religiosos viros, qui in magna disciplina secundum Regulam beati Benedicti viverent, et in quibus omne bonum, sancte vivendo, perficeretur, ibidem restituit.
17 Quo facto, eos in amplexione cordis sui inspexit, ut et in largitate beatus vir, eleemosynas de substantia et de facultate, quas possidebat, secundum quod potuit, eis ministravit. Congregatio itaque et plurima flagella, tunc et postmodum, illic divina permissione patiebatur; sicut et illi, qui prius ibidem erant, multoties passi sunt, quemadmodum et nunc ibi in flagellis Dei multoties fit, et ut postmodum erit, cum eadem inibi habitantes promeruerint. Plurimae autem stultae fabulationes de omnibus praedictis causis per varietates multarum vicissitudinum in populo discurrunt et narrantur, quae Spiritus sanctus non colligit; et ideo velut stipula dissipantur; sed haec, quae prolata sunt, per Spiritum sanctum, ad gloriam nominis ipsius ad memoriamque praefati patroni, atque ad castigationem audientium hominum, veraci revelatione manifestata sunt: unde nec eis de prioribus opinionibus quidquam addendum est; ne verba illius, qui Est, in subsannationem ducantur.
18 Quapropter etiam considerandum est, quid Deus a primo homine hucusque in hominibus operatus sit. Cum enim Adam primum lapsus sit de paradiso peregrinatus est; et quoniam ipse per vilem creaturam cecidit, ideo etiam Deus creaturas sibi offerre [an non offerri?] volebat, quemadmodum infans primum lacte nutritur. Postquam autem Filius Dei humanitatem induit, seipsum Patri sacrificium obtulit, et os hominis ad cibum iustitiae aperuit, sicut etiam puer pascitur.
19 Sed cum idem Filius Dei coelos ascendit, igne Spiritus sancti homines replevit, eosque cum vitiis et concupiscentiis pugnare, et sic seipsos Deo sacrificium facere docuit: ita quod etiam secundum coelestem harmoniam vivere elegerunt, velut spiritales homines faciunt, qui se ipsos et mundum propter amorem Dei reliquerunt; et ut etiam alii boni homines facere student, qui in ardenti desiderio secundum donum Spiritus sancti, fortem continentiam aggrediuntur; quemadmodum homo in perfecta aetate per se ipsum escam capit.
20 Sic Deus et hic fecit, quoniam vacillantem opinionem abstulit, et veritatem fiducialiter incedentem prodire iussit. Idem itaque Deus istos, qui in praedicto loco manebant et manent, ut praedictum est, saepius purgavit, sicut et alios quamplurimos saepius castigavit, ita tamen quod ex toto non deseruit, quemadmodum Israel fecit, qui cum bonum incepissent, propter multas vanitates, quas deinde perpetrabant, plurimas persecutiones passi sunt, et qui etiam in malitioso tempore requirentur, et sic per omnia non peribunt.
21 Nunc autem laus Deo sit, qui contra antiquum serpentem semper praeliatur, ita quod omnem rugam peccati usque ad consummationem saeculi purgavit, ubi et omnis constitutio fidelium suorum pleniter apparebit, in eam primum ordinavit: et tunc antiquus hostis ad plenum confundetur, quia nec sibi, nec aliis prodesse, nec gloriam ulli dare poterit.
22 Verba itaque haec vera sapientia protulit: Ego autem paupercula, in lecto aegritudinis meae iacendo, haec omnia vidi et audivi, et scribere coepi et finivi; sed Deus potestatem habet, me a lecto erigere, si sibi placuerit. Amen.
Hildegardis Abbatissa HOME

hlw17.869

Hildegardis Abbatissa, Vita Disibodi, III <<<    
monumenta.ch > Hildegardis Abbatissa > 4

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik