monumenta.ch > Hildegardis Abbatissa > 3
Hildegardis Abbatissa, Vita Disibodi, II <<<     >>> IV

Hildegardis Abbatissa, Vita Disibodi, CAPUT III [Subditorum erga sanctum veneratio, coenobii incrementa, vaticinium de secutura eius destructione, obitus, odoris fragrantia, sepultura, et post eam curationes variae.]

1 Plura quoque signa et miracula per eum facta sunt in caecis et claudis et in debilibus, ac in possessis a diabolo, et etiam in illis, qui de tempestate malorum humorum, sensus suos amiserant, qui et de longinquis, ac vicinis partibus ad ipsum deferebantur: qui et omnes per eum sanabantur; quoniam virtus Dei in ipso erat. Nam idem servus Dei, inter suos ut eremita vixit, quae vita radix vitae monachorum est, quia homines conversationis illius, a saeculo per omnia abstracti, cum laude angelorum in solitudine vivunt, et vita eorum tam laboriosa est, quod etiam plurimi prae fragilitate, tam corporis quam animi, eam sustinere non possent, si ipsam improvide ac repente aggrederentur.
2 In hac autem districtione beatus ipse Pater vivens, subditos suos ad omne opus bonum, doctrina et exemplo confortavit, ut homo qui ignem ardentem, valde ardere facit, fecit hoc; [et] ipsi alium magistrum, eo vivente, nec quaerebant nec volebant, praesertim cum ipsos ex praecepto eius inter se haberent, qui eos ad rectitudinem conversationis suae absque offensione et murmuratione dirigerent.
3 Habitum autem monasticae religionis, quo congregatio eius utebatur, non susceperat [Ex his patet, nec monachum ord. S. Benedicti, nec abbatem fuisse S. Disibodum, quod supra etiam non semel monuimus.]; quoniam leniorem conversationem secundum Regulam beati Benedicti, quam ipse haberet, subditis suis indulserat, et hoc ideo fecit, ne, si illis in habitu similis foret, cum tamen duritiam rigoris sui in vigiliis, in ieiuniis, atque in aliis carnis suae contrarietatibus deponere nollet, religioni eorum detrahere et vitam communem eorum destruere videretur. Sed miserrimo victu, quo corpus suum vix sustentabat, et aspero ac duro vestitu, sicut de terra sua peregrinando exierat, quoad vixit, frequenter usus est, imitans beatum Paulum, primum eremitam, eique consimiles, qui magis in silvis, quam in villis esse volebant.
4 Divina quoque in officio altaris ex eo tempore, quo de sede sua expulsus est, usque ad finem vitae suae, non secundum ordinem antistitum, sed secundum consuetudinem pauperum presbyterorum celebrabat [Hinc mirum videri non debet, si Rabanus ignoraverit episcopum fuisse.], nec in hoc ullam oppressionem mentis, sed laetitiam cordis habebat, passionem Christi imitando.
5 Spiritalem etiam Patrem, et defensorem, ut iustum est, congregationi suae multoties praeponere laborabat, sed omnes, qui sub ipso erant, hoc fieri recusabant; quia non alium, praeter ipsum, patrem et doctorem habere volebant, dicentes, inspectores conversationis suae se quidem habere, ipsum autem, ut eis in Domino sublimius luceret, quandiu viveret, nunquam immutarent.
6 Quapropter de bono voto, quod in cordibus suis habebant, per plurimas provincias divulgati sunt, multique ad eos venientes, et consilia et auxilia de animabus suis ab eis quaerebant. Sed et plurimi, qui in provincia hac manebant, et qui in vicinitate praefati montis, cuius circulus longus et latus est, positi erant, propter suavissimum odorem et rumorem conversationis eorum, quidquid de praediis et de facultatibus habere poterant, vel sibi superesse sperabant, sancto et beato Disibodo absque omni retractione offerebant, atque villulas in praefata silva, hac et illac ad utilitatem illorum aedificabant.
7 Sanctus autem Dei, cum iam ibidem diu laborasset, et cum iam viribus corporis prae nimiis laboribus fere defecisset, filiis suis tremendo, in spiritu praedixit, quod in huiusmodi prosperitate et securitate ut ad tempus sine offensione pervenerant, semper durare non possent; sed multas et magnas pressuras et tribulationes passuri essent, quia diabolus, quem in plurimam confusionem bene vivendo saepius derisissent, in magna irrisione, quam in populo se facere contendebat, eos quoque et posteros ipsorum perturbare maximo studio laboraret. Attamen eos pie et abundanter consolabatur, dicens: «Ego in suspiriis et dolore cordis mei, cum magno desiderio hactenus laboravi, ne tribulationem vestram, quandiu vivo in hoc saeculo, videam, quod etiam sic fieri in Domino confido. Vos autem scitote quod post obitum meum, qui citius instabit (quoniam vires corporis mei iam in defectu sunt) et post tribulationes, quas passuri estis, novissima tempora vestra prioribus meliora et prosperiora erunt; ita quod in omnibus necessariis animae et corporis, tunc amplius, quam me vivente, vos et posteri vestri abundabitis.
8 »
9 Quae verba cum illi audissent, in magno dolore cum lacrymis plangebant, quoniam finem illius imminere intelligebant. Et rumor iste in populum exivit, multosque ad videndum eum excitavit, unde ipsum audierunt, et se orationibus et sanctitati eius commendaverunt; quibus ipse monita salutis et verba benedictionis dans, etiam filios suos et locum cum sibi datum, eis commendabat, et ut haec attentius cordibus suis infigerent, finem etiam suum adesse, eos non celabat.
10 Tunc illi terminum vitae eius adesse audientes, lugubri voce plurimos gemitus dederunt, et quoad vixit, eum solito frequentius visitabant. Unde autem finem suum sciret, nemini aperuit, exceptis quibusdam paucis et religiosis viris, qui fere omnia secreta ipsius noverant, quibus et dixerat, quod et angelica ostensione ei manifestatus sit, et hoc caeteros celavit, qui cuncta opera sua, ne laude perirent, quantum potuit abscondit.
11 Cumque per triginta annos in praedicto monte Deo fideliter servisset, et fratribus suis quaeque necessaria praesentis vitae ad plenum subministrasset, plus labore quam senio iam fessus, aegrotare coepit quia vires corporis eius omnino defecerant, et mox, convocatis omnibus fratribus, Patrem eis praenominavit, quem etiam, dum adhuc viveret, tunc primum ipsis petentibus, praefecit, cui et omnia, quae ad eumdem locum pertinebant, commisit; quoniam in ante transactis temporibus, Patrem se praeponi recusaverat, quia eumdem sanctum in omnibus ut Patrem semper secuti fuerant.
12 Sed et locum sepulturae suae eis ostendit, et ne in excellenti loco, sed in humili umbraculo oratorii sui, in quo Deo solitarius servierat, ipsum sepelirent [Horum verborum sensum sic retulit iam dicta tabella aeri incisa: «In humili loco oratorii, ubi Deo solitarius servivi, sepelite me.»], effusis gemitibus et lacrymis rogabat. Quod illi se ita implere flendo in magnis doloribus promittebant. Dolentes quoque, omnia bona opera et doctrinam eius, singillatim dinumerabant: ac amare plangendo, clamabant: Heu heu!
13 quid erit de nobis, cum te defensorem ac consolatorem corporum et animarum nostrarum perdemus [Ista autem sic reddita sunt: «O Pater! quid erit, cum te pastorem perdemus?»]. Et quemadmodum sitiens cervus fontes aquarum desiderat, sic et ipsi eum diutius habere desiderabant, quod prius prae gaudio, quod cum eo frequenter habebant, cordibus suis infigere non poterant.
14 Denique ingravescente dolore, iterum convocatis fratribus, suum finem instare, ut potuit, eis innotuit; et post multos labores, post multasque tribulationes, octogesimo primo aetatis suae anno, octavo Idus Iulii, terminum vitae praesentis accepit. Dominoque, cui fideliter servierat, spiritum illis adstantibus reddidit.
15 Quo migrante, suavissimus odor balsami, et velut odor myrrhae et thuris ac omnium aromatum, statim subsecutus est, ac plurima signa ibi facta sunt. Per totam autem provinciam illam fama citissime volabant, beatum Disibodum de hac vita migrasse, unde maxima multitudo hominum, ad exsequias eius properans, cupiebat et sepulturae eius interesse, et signa, quae Deus ibi faciebat, videre. Suavissimus autem odor, qui, eo migrante, apparuerat, usque ad tricesimum migrationis eius diem, circa sepulcrum ipsius durabat, in quibus etiam diebus homines septem, a malignis spiritibus obsessi, triginta quoque claudi multique caeci et surdi, atque alii quamplurimi, variis languoribus fatigati, sepulcrum eius tangentes, per gratiam Dei veraciter sanati sunt.
16 Et quoniam haec singula multa erant, et quia homines temporis illius signa pro consuetudine habebant, cordibus suis insolentius infigebant [Vult dicere, opinor, tam frequentia fuisse miracula, ut iis insolentius exsultarent homines, eaque sensim vilipenderent, ut ex sequentibus satis colligitur.]. At populus ille cernens, dicebat: «Deus maiora signa et plura miracula post mortem beati huius, quam eo vivente, nobis ostendit; quapropter etiam confidimus, quod per merita ipsius ab omnibus periculis nostris ernamur.
17 » Sed quia de his signis, quae tunc ibi facta sunt, et quae postmodum ibi per gratiam Dei in omnibus fiebant, multi plus et negligentius, quam debebant, gaudebant; idcirco Deus ea ad castigationem eorum subtrahebat. Spiritus enim sanctus non vult, ut homo, in miraculis quae, ab ipso sunt, glorietur; sed ut tremenda laude, illi soli, qui potestatem ea faciendi habet, gloria attribuatur. Deus quippe opera sanctorum suorum ita distinguit, ut etiam creaturas constituit; sic videlicet, quod quibusdam bona opera et sanctitatem absque signis concedit, quibusdam autem bona opera, et etiam magna miracula attribuit, et aliis per gratiam suam dat, ut per bona exempla eorum multi ad eum convertantur: quemadmodum etiam solem (in diem), et lunam ac sidera in noctem in tempora discernit.
18 Totum quoque circulum orbis cum volatilibus et reptilibus, caeterisque animalibus crescentibus replevit, ita quod ille nullo modo in ulla necessitate vacuus est, unde et quaelibet ad officia sua monet in monasterio illo, quod ad hominem pertinet: Una enim quaeque creatura in genere suo multiplicatur, sicut Deus illi in prima constitutione praecepit; sed quae irrationabilis est, homini ministrando succurrit, quoniam paterfamilias qui homo est, domum suam sine adiutorio et ministerio regere non potest; Deus autem solum hominem, ex rationabili et vivente anima vivere fecit, quapropter spiramen ipsius non defecit, sicut nec rami arboris deficiunt, quia Deus illi scientiam infudit, ita quod cogitando, quae vult dictat, et quod in mente habet, quod postea clamanti voce, et rationabili verbo multiplicat, ut etiam folia in arbore multiplicantur.
19 Irrationabilis vero creatura scientiam rationabilitatis non habet, et ideo ventosa est, et praeterit; homo autem rationabilis existens per scientiam utilitatem cognoscit, et illam diligit, ac eam ad se trahit, atque in eadem scientia quid malum, et quid nocivum sit, videt, et illud timet et fugit; ac se ab illo custodit, et in his duobus, timore scilicet et amore, quos in scientia boni et mali habet, se ubique regit, velut etiam avis cum duabus alis volat. Ipse namque solus ad imaginem et similitudinem Dei formatus est, quoniam Deus eum, ut secundum ipsam operaretur creavit: unde ubi conscientia sua ad bonum se erigit ibi per gratiam sancti (Spiritus) adiutorium sibi occurrit.
20 In hac etenim distinctione, ut praedictum est, Deus omnes creaturas posuit, et quia hominem ad imaginem et similitudinem suam fecit, ideo plenam scientiam illi prae omni mortali creatura dedit.
21 Et quoniam caro ipsius finem ac defectum habet, idcirco anima eius bonum perficere non nisi ab illo, qui sine fine est, habere potest. Qui autem perseveraverint in bono usque in finem, hi in coelum ad Deum ascendunt, ibique cherubin omnia bona opera eorum ante thronum Dei dinumerat, et tunc etiam facies Dei illa, velut purissimum aurum, et velut pretiosissimos ac nobilissimos lapides, inspicit.
22 Quapropter omnis coelestis harmonia canticum novum super illa decantat, et sic Spiritus sanctus in operibus sanctorum nova semper facit. Sed qui in malo perseveraverint, hi perditos angelos imitantur, qui ob nequitiam suam a gloria coeli ceciderunt; et sic per squalidas vanitates mercedem aeternae vitae amittunt.
23 Deus etenim homini plenam scientiam rationabilitatis, ut praedictum est, immisit, quoniam praevidit, et quod homo per illam diabolum superare posset, quia homo per bonam scientiam, malum, et per malam, bonum scit; et ideo victoriosissimo bello adversus eumdem antiquum hostem praeliatur, quatenus eum vincat, et ut locum, quem ille perdidit, possideat; quod nullatenus, nisi plenam scientiam haberet, facere posset; quoniam quod homo cognoscendo scit, ab hoc se vix continere potest, quin per electionem se ad illud interdum vertat.
24 Quod si obscurae tenebrae in cor hominis ascenderint, ita quod homo in carne sua sapit, quod peccare potest; et si tunc peccatum elegerit, et in illo impoenitens perseveraverit, illi assimilabitur, qui a claritate luminis recessit, quatenus desideria tenebrosae proprietatis suae impleret; propter quod et gehennales poenae exortae sunt.
25 Beatus autem facere desiderat, quod in carne sua non sapit, et adiutorium a Spiritu sancto postulat, ut in speculum sanctitatis aspiciat. Et ut homo faciem suam in saeculo, in quo tamen non est considerat, et quod indignum ibi viderit, quantum potest emendat, sic beatus per fidem bona opera operari hoc modo, ad confusionem diaboli, contra carnem suam desiderat; et quod caro ei non addicit, operatur; ac ita per durissima et fortissima bella se ipsum cum voluntatibus suis exsuperans, charitatem, quam perditi angeli habuerant, possidebit. Deus namque creaturas ita constituit, quod homo opera sua cum illis compleat; unde etiam quosdam homines hoc modo imbuit, quod sancta aedificia construant, et quod ad serviendum Deo alios colligunt, quos tamen plurimas et varias vicissitudines ipse Deus multoties, secundum voluptates suas, permittit; quae omnia tolerat, nec tamen statim illis ultionem suam immittit.
26 Ubi autem Spiritus sanctus in aedificiis et in hominibus aedificat, etiamsi illi negligenter in peccatis vixerint, si quis ibi per contumaciam perversitatis suae destructionem fecerit, ignis Spiritus sancti illum festinanter in zelo, et in iudicio suo exurit [Quo vergat, aut quo huc adductum fuerit longum istud parergum, fallor, si quis satis perspiciat.].
Hildegardis Abbatissa HOME

hlw17.866

Hildegardis Abbatissa, Vita Disibodi, II <<<     >>> IV
monumenta.ch > Hildegardis Abbatissa > 3

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik