Hildegardis Abbatissa, Vita Disibodi, CAPUT II [Peregrinatio in Germaniam, populi ad Rhenum institutio, vita solitaria et austera in monte, initia monasterii et miracula.]
1 | Cumque Hiberniam exisset, multis regionibus peragratis , multisque locis diligenter perspectis, animae suae requiem quaerens in Alamanniam tandem venit, ubi quidem durum immitemque populum invenit, ib que fessus, gressum per aliquod tempus figens, cum eidem populo verba salutis et exempla sanctitatis daret, multi eum audientes, amabant, multi autem eum nec audire nec amare curabant. Cumque in eadem provincia moras faceret, secum deliberando, quo declinare posset, bonam et dulcem famam de religione beati Benedicti audivit, qui nuperrime migraverat , religionisque suae quamplurimos amatores reliquerat, et ita per admonitionem Spiritus sancti, desiderium suum nondum impletum esse cognovit, quo diu desideraverat, quod populo olim sibi commisso, aliquot verae perfectae religionis viros sibi consociaret: ob hanc namque causam, iterum de locis ad loca processit, nec in locis, nec moribus populorum quid animae suae placeret, inveniebat. |
2 | Tunc flere et orare coepit, dicens: Inclina, Domine, aurem tuam et exaudi me; quoniam inops et pauper sum ego [Psal. LXXXV, 1]; quod sic intelligendum est: Tribulationibus meis condescendens, inclina, tu, Domine, qui rector cunctorum es, aurem misericordiae, et exaudi verba orationis meae, quoniam inops in anima, per pusillanimitatem mentis, et pauper in corpore, per contritionem afflictionum sum ego, qui te sequi, te diligere super omnia debui. |
3 | Recordare itaque, quod ab infantia mea tibi servire studui, et quod propter amorem tuum, paupertatem et contemptum mundi semper dilexi. Tunc Deus propter viriditatem boni desiderii ipsius, preces has suscipiens, suavem consolationem quietis menti eius immisit, velut ros super gramen cadit, et etiam in visu noctis, quadam ostensione ipsi manifestavit, quod quandoque locus voto suo aptus ab eo esset inveniendus: nam huic beato viro Deus, ut caeteris dilectis fecit, qui eum tota dilectione desiderabant, cum ipsis ob magnam et bonam intentionem, qua fiducialiter in eum omni corde suo intendebant, praesens esse videndo, loquendo, et audiendo videbatur. |
4 | Omnem quoque fabulosam famam vanae gloriae Spiritus sanctus illi abstraxit, quae in multis hominibus est, qui secundum voluntatem suam in simulatione orant et ieiunant, cum aliquid a Deo iniuste quaerunt, ubi, ut siquid eis, ut volunt, acciderit, quasi pro ostensione a Deo habent. Si qui tales sunt, velut stipula a vento dispergentur. Sed cum homo a vanitatibus se mortificat, in ipsis quasi somnum capit, et tunc superbia vanaque gloria, ac acquisitio honoris a populis, caeteraque vitia per virtutem Dei constringuntur, ne homo ille ab amore complexionis creatoris sui ullo modo per suggestiones eorum avertatur. |
5 | Beatus autem Disibodus pro spe boni desiderii sui gaudens, quia illud per adiutorium Dei quandoque impleri sciebat, cum bonam famam, de populo in partibus Galliae citra Rhenum manentes, audisset, ita scilicet, quod populus ille quidem durus esset, sed tamen ecclesiasticam religionem devotus vivendo teneret, taedebat eum irrisionis illudentis populi, et vix exspectans, festine ad finem Rheni iter suum direxit: et inde divertens, ac per avia quaeque incedens, ad fluvium Glan pervenit, illoque transito, montem excelsum et nemorosum vidit, quem post decem annos peregrinationis suae ascendit, et ibi fessus residens et quiescens, ad comites suos (qui tres erant, quorum primus scilicet senior Gillilaldus, secundus Clemens, tertius Salustus vocabatur) qui cum eo de Hibernia venerant, Spiritu sancto tactus, dicebat: «Hic requies mea erit. |
6 | » |
7 | Nam cum deinde eumdem montem circumquaque peragrasset, et quaeque latera eius diligenter considerasset, amoenitas illius, animae suae magis ad inhabitandum complacuit, quia et celsitudo illius difficilem accessum advenientibus praeberet, et rivuli ex utraque parte fluentes, inibi manentibus refocillationem corporis darent; et orabat, dicens: «Domine, qui super coelos resides, et abyssum regis, precor ut amoenitas loci huius in amoenitatem vertatur animarum; quia decet, ut in loco isto a fideli populo tibi fideliter serviatur. |
8 | » Et haec dicens, sibi habitationem in descensu eiusdem montis, versus orientem, propter compendium aquae designavit, et conversationem, quam diu desideraverat, strenue incipiens, orando, vigilando et ieiunando, dure et aspere solitariam vitam duxit. |
9 | Socii autem eius, qui cum eo aderant, ne invicem aliquod gaudium haberent, singillatim habitacula sua, remotius ab eo construebant. Et sciendum est, quod radicibus herbarum aliquandiu inibi sustentabantur, cum alios cibos non haberent. Mons autem ille in circuitu cum adiacentibus sibi silvis, locis quoque perviis et inviis (non unius hominis, sed comprovincialium, tam minorum quam maiorum) plus quam milliare unum eo tempore erat. Unde accidit, quod cum homines eamdem silvam, seu pro captione ferarum, seu pro piscatione adiacentium fluminum, seu pro incidendis lignis, seu pro aliis necessitatibus suis interdum intrarent: beatum hunc virum, aut radices effodientem, aut alia sibi necessaria circumquaque colligentem, multoties viderent, et ita post aliquod tempus manifestatus est. |
10 | Rumor enim in populum exibat, quod quidam sanctus, cum quibusdam aliis, in locum illum a Deo missus venisset; quod plurimi admirantes, bono desiderio ad eum veniebant et sibi quaeque utilia cum eo conferebant, quibus ipse verba salutis et vitae reddebat; quoniam a tempore exsilii sui usque ad id tempus in lingua eorumdem hominum (perdiscenda) praecipue laboraverat; unde et eam pro modo suo et intelligebat et proferebat. |
11 | Ex quo factum est, ut hi quibus ipse verba vitae et monita indeficientis vitae dabat, ei et cum ipso manentibus quaeque necessaria corporis saepius afferrent. Servus autem Dei, cum sibi associatis viris, pauperes et egenos ad se colligebat: et quidquid praeter quotidianum victum sibi remansit, per hoc illos pascebat. Nam semper memor fuit, quod Adam cibo periit; quapropter Antonium et Macharium ac eis similes, qui herbis et duris cibariis vixerant, in corde suo frequenter habebat, quatenus illorum exemplo corpus suum a mollibus et delicatis cibis constringeret ne ab antiquo serpente deciperetur. Et quanto plus beatus iste carnem suam affligebat, tanto amplius gratiam suam Deus cum illo multiplicavit; unde infirmi plurimi et debiles ipsi allati sunt, quos Spiritus sanctus per merita eius repente sanavit: quod tamen ipse humiliter expavescens, laudem hominum, quantum potuit, fugiebat. |
12 | Cumque fama sanctitatis eius per totam hanc provinciam, populo prodente, volaret, quidam Deum timentes ad eum venerunt, et parvum oratorium, in descensu praefati montis ad orientem, ei aedificaverunt, in quo divina cum suis officia celebraret, quatenus et ipsi et caeteri pro Deo supervenientes, verba et pascua vitae ab eo inibi perciperent. Alii autem versus occidentem, in planitie pedis eiusdem montis vepres et fruteta succiderunt, beatoque viro hortos et pascua parvaque tuguria ibi paraverunt: unde et propter fruteta, quae ibi excisa sunt, quae vulgari locutione studim dicuntur, locus ipse Studenheim primitus appellatus est. |
13 | Multi quoque ex longinquis regionibus ad beatum hunc veniebant, animasque suas ei bona fide et spe commendabant: quod populi in eadem provincia habitantes, divino instinctu extimuerunt, ac se in hoc facto negligentes esse dixerunt, quoniam Deus ad gloriam et ad honorem nominis sui locum illum per sanctum suum visitasset, quem ipsi iuxta se habentes visitare et facultatibus suis frequentius honorare negligerent. |
14 | Unde factum est, quod principes caeterique nobiles et divites, una cum reliquo populo easdem terras inhabitantes, montem ipsum cum omnibus terminis suis, ultra decurrentes fluvios, scilicet Nam [al. Nahe] et Glan, in longum et latum, ut praedictum est, directis, eidem beato viro ac posteris eius offerunt; quia mirabilia Dei in eo viderunt, quatenus etiam sanctae conversationis inibi bonis hominibus congregatis, necessaria praesentis vitae et sine indigentia sufficerent; et communi voce et clamore dicebant: «Laus tibi, Domine Deus, quia hunc sanctum tuum nobis mittere dignatus es. |
15 | » Qua oblatione suscepta, beatus ille extimuit, recordatus quod in episcopali onere plurima adversa prius sustinuerat a gentibus, genibus ad Deum flexis, orabat, ut eadem oblatio ad fructum et ad vegetationem animarum, Spiritu donante, exsurgeret. |
16 | Deinde die ac nocte in corde suo aestuando, cogitabat quemadmodum in desiderio mentis suae per plurimos annos ante transactos habuerat, quomodo et ubi religiosos, et asperae vitae viros colligeret, quoniam in spiritu intellexit quod Deum deceret, ut spiritalis congregatio in loco illo Creatori suo serviret. |
17 | Et Spiritu sancto inspirante, omnem devotionem cordis sui ad conversiones et ad doctrinam beati Benedicti posuit, qui iam ad Deum transierat, et quosdam beatos viros, sanctae institutionis suae fideles ministros, eisdem temporibus adhuc viventes et superstites reliquerat, atque ad longinquas regiones, ubi eadem conversatio religiose et sancte vigebat, nuntios humili supplicatione pro illis misit, qui vineam Domini Sabaoth, secundum doctrinam praedicti Patris plantarent, qui regulam spirituali populo convenientem, ex omni vita sanctorum, Spiritu sancto docente, constituerat. |
18 | Et sic quamplurimos eiusdem conversationis viros religiosos sibi attraxit, quibus et oratorium et habitacula convenientia, in supercilio eiusdem montis, propter difficilem accessum, versus orientem aedificare iussit, videlicet ne amodo a populo infestarentur, et ne forte rigor ac religio eorum, quotidiana frequentatione supervenientium, in mollitiem et in segnitiem verteretur. |
19 | Ipse vero, ut ad omnia occursantia paratus esset, et ut supervenientibus in reddendis responsis, secundum qualitatem eorum omnibus satisfaceret; in descensu montis ipsius ad orientem, in habitaculo et in oratorio, quod sibi paraverat, ut supradictum est, solitarius permansit. Congregatio autem eorumdem fratrum, tam secundum Deum quam secundum hominem augmentabatur: et quidquid facere vel habere debebant, iussione vel permissione huius sancti viri fiebat, ac communem vitam, secundum institutionem beati Benedicti, exercebant. |
20 | Studebat etenim pius Pater Disibodus quod congregatio ipsius, per consuetudinem sibi institutae legis ita composita et firma esset, quod diabolus foveam vitiorum in ea parare non posset, et quod ianuis suis eam transfigere et ab invicem separare non valeret; et quod ipsa terribilis per continentiam vitiorum, ac velut acies ordinata, in concordia virtutum diabolo et hominibus appareret. |
21 | Sapienter quippe eam contra hostiles turmas aeriorum spirituum in humilitate pugnare et vanitatem superbiae ac arrogantiam mentis, in delectatione saeculi huius vitare docebat, laudemque ac gloriam victoris, qui legitime certaverit, et se deinde in cautela rectae circumspectionis bene conservaverit, diligenter proponebat. Vallo etiam rigoris et districtionis totius spiritalis disciplinae eam circumfodit et munivit, ne diabolus latenter repente super eam irrueret, sciens quod ille maximum studium habet, quatenus super spiritalem populum irruat: et quod multo plus gaudet, si spiritualem hominem secundum voluntatem pravitatis suae superaverit, quam si multos saeculares vicisset: quoniam illum similem sibi fecisse videt, cum a coelesti desiderio cadit, quemadmodum et ipse per superbiam de coelo corruit. |
22 | Hoc modo sanctus iste filios suos coadunare et corroborare coepit. Quod ut saeculares homines viderunt, ex tota provincia illa accurrerunt, et quidquid ipse in necessitatibus suis operari et facere inchoabat, hoc ipsi bono animo studiose perfecerunt. Unde factum est quod beata congregatio illa ad quinquagenarium numerum perfectorum fratrum per duodecim annos multiplicata est. |
23 | Ipsis namque temporibus pauci conversationis huius homines inveniebantur, et nullus viam hanc, nisi probatus aggrediebatur. Sed Spiritus sanctus, qui congregationem istam plantaverat, eam et rigavit: quemadmodum ros cum super pinguem agrum cadit, ita quod in ea sub disciplina inventus, de virtute in virtutem ascendebat, nec ab antiquo insidiatore impedimentum habebat; quia ubi ipse Spiritus sanctus in miraculis suis est, ibi idem antiquus hostis pavidus suis est, ibi idem antiquus hostis pavidus erit, nec audebit illuc intrare; sed si quid ibi latenter seminaverit, hoc Spiritus sanctus iterum, ad confusionem illius, conculcat. |
24 | Merita autem et sanctitatem beati Disibodi signa et miracula Dei sequebantur, quae etiam sine taedio saepius renovabantur, quoniam Deus semper nova faciet. |
25 | Quidam enim vir, cuius lingua prae nimia invalitudine corporis sui ita debilitata fuerat, quod humana verba proferre non poterat, ad ipsum ex longinquis partibus veniens, nutibus et manuum indiciis, prout potuit, flebiliter exoravit, ut sibi incommodo isto apud Deum subveniret. At pius Pater, super illum oratione facta, gratiam sibi Dei adesse sentiens, exemplique Domini recordatus, ubi mutum loqui fecit, in os istius hominis sufflavit, dicens: In nomine illius, qui muto dixit: Effeta, et ille loqui coepit, tibi vinculum infirmitatis, quod linguam hominis huius debilitasti, praecipio ut solvaris, et hinc recedas; nec amodo linguam eius ad loquendum impedias. |
26 | Statimque vinculum linguae eius solutum est, et humana verba ad rectum protulit, gratiasque Deo et huic sancto egit. |
27 | Quo facto, etiam quidam hydropicus miro tumore inflatus, amicorum suorum manibus eidem sancto oblatus est, qui multis lacrymis effusis sanitatem corporis ab eo quaesivit. Sed cum ipse aliquantulum haesitasset, et se indignum tanti facti affirmaret, tandem victus prece supplicantium, omnipotentem Dominum pro illo exoravit, eumque manibus suis tangens benedixit, sicque morbus per gratiam Dei ab illo paulatim disparuit. |
28 | Sed et leprosus quidam, horrenda cute distortus, ad eum veniebat, precibusque primum pro infirmitate sua effusis, etiam verbis comminabatur se ab eo nunquam discessurum, quin sospitati restitueretur. Hominis importunitate beatus ille tandem commotus eum in habitaculum suum duxit, secumque per aliquod tempus retinuit, precesque pro illo saepius fundens, eum sanam pulchramque carnem corporis sui habentem, ad sua redire fecit. |
29 | Ipsa autem veritas, quae tunc haec vidit, et fecit ea, hic per semetipsam, nescientibus in apertum produxit. |