Hildegardis Abbatissa, Visiones, 3, VISIO QUARTA [Cum austeritas legis aulcorata est in incarnatione Verbi Dei: potentes se ostenderunt, et iustitia Dei palam facta est. Quod patriarchae in mysterio signabant legem vicinam esse. Quod fortitudini Dei nulla superbia resistere potest. Quod iustitia Dei metuenda est et altitudo omnes creaturas excellit. Quod Verbum Dei tria acumina incidentia habet, antiquam legem et novam gratiam et expositores divinorum librorum. De initiali cognitione divina legis et de operatione Evangelii et exquisita sapientia principalium magistrorum. Quod ab initio legis tempora patriarcharum et prophetarum, extendit Deus usque ad manifestationem Filii sui. Quod patriarchae et prophetae evangelicam doctrinam venerantes, de incarnatione Filii Dei admirali sunt. Quod Verbum Dei per typum praefigurationis latuit in animabus antiquorum a primo electo usque ad ultimum. Quod doctrina Filii egreditur a Patre et revertitur ad Patrem diffundens se in fructum benedictionis sic perveniens ad Ecclesiae doctores. Quod praedicante Christo facti sunt apostoli, martyres, et alii electi. Diffuso Evangelio extensa est in hominibus sapientia divinae Scripturae, quae in initio minoris studii erat, et in fine debilis refrigescente charitate multorum. Quod homo in principio boni operis debet esse timidus, in medio fortis et constans, in ultimo humilis. Quod mysteria Filii Dei in profundissimo secreto Patris in Veteri et in Novo Testamento edita, gratia sancti Spiritus declarata sunt, quando cinereo homini nonnisi in umbratione ostenditur. De scientia Dei et statu eius quid significet. Quod angeli circa eam sunt et cur alati sunt. De iis qui dicuntur compulsae oves. Quod Deus quosdam ] [leniore, quosaam fortiore flagello, quosdam maxima aerumna mentis et corporis constringit. Exemplum de Pharaone, et Moyse, et Aaron ad eamdem rem. De modis castigationum et Dei consolationum vias hominum inspicientis. Verba sapientiae Salomonis. Quare scientia Dei inspiciat homines nova veste indutos.]
1 | Et deinde ultra praedictam turrim praecursus voluntatis Dei, sed cubito uno infra angulum qui respicit ad septentrionem vidi quasi columnam calybei coloris praefatae lucidae parti muri eiusdem aedificii exterius appositam, valde terribilem aspectu, tantaeque magnitudinis ac altitudinis ut mensuram eius nullo modo discernere possem. |
2 | Et illa columna tres angulos habebat ab imo usque ad summum quasi gladium acutos, quorum primus respiciebat ad orientem, secundus autem ad septentrionem, et tertius ad meridiem, exterius ipsi aedificio aliquantulum coniunctus. Ex angulo autem qui respiciebat ad orientem procedebant rami a radice usque ad cacumen eius, iuxta cuius radicem vidi in primo ramo Abraham sedentem, in secundo vero Moysen, in tertio Iosue, ac deinde reliquos patriarchas et prophetas ita sursum singulos in singulis ramis ordinate sedentes: secundum tempus quo in hoc saeculo sibi invicem successerant, qui se omnes convertebant ad angulum eiusdem columnae qui respiciebat ad septentrionem, admirantes ea quae in spiritu futura viderunt in ipsa. Sed inter hos duos angulos unum scilicet vergentem ad orientem et alterum ad septentrionem, erat ante facies ipsorum patriarcharum et prophetarum illa columna ab imo usque ad summum quasi tornatilis et rotunda, plenaque rugarum, ut de arboris cortice solet germen pullulare. |
3 | A secundo vero angulo respiciente ad septentrionem exivit splendor mirae claritudinis se extendens et reflectens ad angulum qui respiciebat ad meridiem. Et in illo splendore in tam magnam latitudinem se diffundente, conspexi apostolos, martyres, confessores et virgines, atque alios plurimos sanctos, in magno gaudio ambulantes. |
4 | Tertius vero angulus qui respiciebat ad meridiem, erat in medio latus et extentus; in imo autem et in summitate aliquantulum gracilior et constrictus, secundum modum arcus qui extenditur ad sagittas iaciendas. In cacumine autem ipsius columnae vidi tantam claritatem luminis ut humana lingua effari non possit; in qua apparuit columba habens in ore suo radium aurei coloris, multo fulgore columnam illam irradiantem. Cumque illuc aspicerem audivi vocem de coelo, magno terrore me redarguentem et dicentem: Quod vides, divinum est. |
5 | Ex qua voce ita contremui, ut amplius illuc aspicere non auderem. Vidi etiam tunc intra praedictum aedificium velut quamdam imaginem coram hac eadem columna super pavimentum illius aedificii stantem, et aliquando ipsam columnam, aliquando etiam homines illos qui in ipso aedificio discurrebant inspicientem; illa autem imago tanti fulgoris et claritatis erat, ut prae nimio splendore qui in ipsa lucebat, nec faciem eius, nec vestimenta quibus induebatur considerare valerem, excepto quod tantum ut caeterae virtutes in forma hominis apparuit. |
6 | Et circa eam conspexi pulcherrimam multitudinem, angelicam formam et alas habentem et in tanta veneratione stantem, ut et eam timerent ac diligerent. Sed ante faciem eius vidi aliam multitudinem in humana forma, tenebrosa veste apparentem, atque in multa constrictione timoris stantem. Et praedicta imago inspexit homines illos qui de mundo venientes in eodem aedificio nova veste induebantur, dicens unicuique eorum: Considera indumentum quod induisti, et noli oblivisci Creatoris tui qui te creavit. |
7 | Cumque haec admirarer, ille qui sedebat in throno, iterum mihi dicebat: Verbum Dei per quod omnia facta sunt, ipsum ante tempora ex corde Patris genitum, sed post in fine temporum ut veteres sancti praedixerunt ex virgine incarnatum, quamvis humanitatem assumpserit, divinitatem tamen non deseruit, sed cum Patre et Spiritu sancto unus et verus Deus existens, mundum sua dulcedine dulcoravit, ac cum suae claritatis fulgore illustravit. |
8 | Quapropter et haec columna quam ultra praedictam turrim praecursus voluntatis Dei vides, designat ineffabile mysterium Verbi Dei, quia in vero Verbo, id est in Filio Dei, impleta est omnis iustitia Novi et Veteris Testamenti, quae fideliter credentibus hominibus enucleata sunt per divinam inspirationem ad salutem ipsorum, cum idem Filius superni Patris ex suavissima Virgine incarnari dignatus est, quia postquam per praecursum voluntatis Dei in initio circumcisionis se potentes virtutes ostenderunt; tunc etiam declaratum est in stricta iustitia mysterium Verbi Dei, insinuatum videlicet per sonum patriarcharum et prophetarum, qui praedixerunt ipsum cum omni iustitia manifestandum, et cum omnibus administrationibus, Deo subiectis, atque cum maxima austeritate quae tetigit incidentem iustitiam Dei, nullam iniustitiam dimittentem illaesam, quin abscindat eam in legalibus praeceptis. |
9 | Sed cubito uno infra angulum qui respicit ad septentrionem stantem, quod est in humano et singulari cursu praecellens vicinitas, quae fuit de patriarchis loquentibus strictam iustitiam eiusdem Verbi Dei in significationibus suis usque ad legem quasi in septentrionali parte diabolo repugnantem. Unde et calybaei coloris est praefatae lucidae parti muri illius aedificii exterius apposita, quia invicta ac insuperabilis est fortitudo verbi Dei, cui nullus resistere valet per inanem rebellionem aut per vilem superbiam, ita quod etiam speculativae scientiae per munitiones et actiones iustitiae, id est antiqui patres quasi exterius coniuncti erant: nondum infixi ignito et perfecto operi se in Filio Dei erigenti, quod ipsi tantum in exteriore sono verborum suorum praemonstrabant. |
10 | Est quoque valde terribilis aspectu, quoniam iustitia in verbo Dei metuenda est humanae scientiae in impio iudicio iniustorum iudicum secundum se ipsos solummodo iudicantium. Tantae est etiam magnitudinis ac altitudinis, ut mensuram eius nullo modo discernere possis, quia ipsum Verbum Filius scilicet Dei in magnitudine gloriae suae, et in altitudine divinitatis suae omnes creaturas superexcellit in paterna maiestate, ita ut hoc nullus hominum in corruptibili carne id ad perfectum possit considerare. |
11 | Quod autem eadem columna tres angulos habet ab imo usque ad summum instar gladii acutos, hoc est quod circuiens et volubilis in gratia fortitudo Verbi Dei quam Vetus Testamentum praesignavit in Novo declarandam manifestavit per Spiritum sanctum, tria incidentia acumina, id est antiquam legem et novam gratiam atque enucleationem fidelium doctorum in quibus factus homo quod iustum est operatur, ab initio videlicet inceptionis suae ut in imo cum bonum incipit, ita sursum tendens ad perfectum quasi ad summum cum hoc consumat; quia omne quod iustum est, fuit et est, et permanet in aeternum in simplicissima deitate quae omnia penetrat, ita quod nulla potestas potest constare in malitia sua, quam vult devincere pietatis eius gloria. |
12 | Et primus angulus respicit ad orientem, qui est primus ortus inceptionis cognoscere Deum in divina lege, ante perfectum diem omnis iustitiae. Secundus autem ad septentrionem, quoniam post inceptionem bonae et institutae operationis, Evangelium Filii mei et alia praecepta in me Patre surrexerunt contra partem aquilonis, ubi omnis iniustitia orta est. |
13 | Tertius vero ad meridiem exterius ipsi aedificio aliquantulum coniunctus, qui est roboratis operibus iustitiae profunda et exquisita sapientia principalium magistrorum per calorem Spiritus sancti qui obscura in lege et prophetis apparuerunt, et qui in Evangeliis ostenderunt germen quod fructuosum fecerunt ad intelligendum, tam gentes exteriorem materiam Scripturarum in opere bonitatis Patris, et suaviter ruminantes in ea mysticam significationem. |
14 | Quod autem ex angulo qui respicit ad orientem, procedunt rami a radice usque ad cacumen eius: hoc est quod in ortu cognitionis Dei per legem iustitiae, quasi in angulo orientali apparuerunt rami, tempore scilicet patriarcharum et prophetarum, quia illa acuta columna divinitatis, haec omnia extendit ab initio radicis, id est bonae inceptionis in mentibus electorum suorum usque ad cacumen eius: quod est usque ad manifestationem Filii hominis, qui omnis iustitia est. |
15 | Unde etiam iuxta radicem eius vides in primo ramo Abraham sedentem, quia per omnia subeuntem divinitatem exspirabatur hoc tempus quod primitus ortum est in Abraham, cum quieta mente reliquit patriam suam obediens Deo. In secundo vero Mosen, quoniam deinde plantatio surrexit inspiratione Dei in initio datae legis per ipsum Mosen in praefiguratione Filii Altissimi, et in tertio Iosue, quia ipse postmodum habuit spiritum hunc a Deo, ut consuetudinem legis Dei confirmaret robustiorem in praecepto divino. |
16 | Ac deinde vides reliquos patriarchas et prophetas ita sursum singulos in singulis ramis ordinate sedentes, secundum tempus quo in hoc saeculo sibi invicem successerunt, quoniam in unoquoque tempore subsequentium patriarcharum et prophetarum inspiravit Deus desuper ad altitudinem praeceptorum suorum uniuscuiusque singulare germen, cum ipsi in diebus suis disposite et ordinate in ostensa sibi iustitia quiescebant, divinae maiestati fideliter subiecti, ut in temporibus suis venientes erant. |
17 | Et hi omnes convertunt se ad angulum columnae qui respicit ad septentrionem, admirantes ea quae in spiritu futura vident in ipsa quia omnes admoniti spiritu, per Spiritum sanctum se verterunt et viderunt ad evangelicam doctrinam fortitudinis Filii Dei diabolo repugnantis, de incarnatione eius loquentes, et admirantes quod ipse veniens ex corde Patris et de utero Virginis in magnis mirabilibus se ostendit in suo opere et sequentium qui ipsum in nova gratia mirabiliter imitantes caduca conculcabunt, et ad aeternorum gaudia fortiter anhelabunt. Sed quod inter hos duos angulos (unum scilicet vergentem ad orientem et alterum ad septentrionem) ante faciem ipsorum patriarcharum et prophetarum est columna illa ab imo usque ad summum quasi tornatilis et rotunda, plenaque rugarum ut de arboris cortice solet germen pullulare: hoc est quod inter binas summitates, videlicet inter manifestam cognitionem meam et subsequentem doctrinam Filii mei, latuit per typum praefigurationis in animabus antiquorum patrum in legibus meis commorantium, unicum Verbum qui est Filius meus a primo electo usque ad ultimum sanctum; in mystica coronatura circumornatus, quia ipse omnia instrumenta sua bene composuit ac limavit, scilicet per nobilem gratiam omnibus se pium manifestans, ut praefigurabatur in rugis circumcisionis, quae fuit umbra futurorum in appositis significationibus per austeritatem legis in se habentis rectissimum germen latens, summae et sanctissimae incarnationis. Quod vero a secundo angulo respiciente ad septentrionem exit splendor mirae claritatis se extendens ac reflectens ad angulum qui respicit ad meridiem, hoc est quod ab altero, Novo scilicet Testamento diabolo opposito, exeunt verba Filii mei quae egrediuntur de me et revertuntur ad me; quia micante sole in carne, qui est Filius meus, fulget lumen sancti Evangelii in praedicatione eius, ab ipso et a discipulis eius se diffundens in fructum benedictionis, et se retorquens in fontem salvationis, sic perveniens usque ad rectores, videlicet ad profundos scrutatores verborum Veteris et Novi Testamenti, ostendentes quod sapientia erecta est in ipso sole mundum illustrante, qui in suo latere valde ardet, velut meridies in electis suis. |
18 | Et in eodem splendore in tam magnam latitudinem se diffundente, conspicis apostolos, martyres, confessores, virgines atque alios plurimos sanctos in magno gaudio deambulantes; quia in perspicuo lumine, dum Filius meus fuit praedicans et dilatans lumen veritatis, facti sunt apostoli administratores veri luminis, et martyres robusti milites sanguinem suum fideliter fundentes et confessores officiosi post Filium meum, ac virgines supernum germen sequentes, atque alii electi mei laetantes in fonte laetitiae et in fonte salutis, dum Spiritus sanctus eos perfundit, ita ut sint flagrantes et manantes de virtute in virtutem. |
19 | Sed quod tertius angulus qui respicit ad meridiem est in medio latus et extentus, in imo autem et in summitate aliquantulum gracilior et constrictus secundum modum arcus qui extenditur ad sagittas iaciendas, hoc est diffuso Evangelio ardens in fervore Spiritus sancti, illa sapientia sanctorum, quam in profunditate quaerebant, ut per eam reperirent typicum germen profunditatis, scilicet quod eis esset intelligendum in verbo Dei; ipsa immediata, videlicet lata, quia confortata et roborata fide in populo Christiano, quasi in medio erat latus sensus exiens de animabus sanctorum doctorum, qui profundam asperitatem Scripturarum scrutantes, protulerunt eam in scientiam multorum qui ab eis discebant, ita quod dilatabant sensum suum in extensione sapientiae et scientiae divinae Scripturae, quae in initio quasi in imo ecclesiasticae institutionis erat adhuc gracilioris et minoris studii, quia populi nondum eam amplectebantur tali amore, ut postmodum fecerunt, cum etiam in fine saeculi ut in summitate eius, refrigescent studia multorum, ita quod eis divina scientia non erit amabilis in amore operis, sed abscondent sibi ipsis conscientiam suam, quasi non sit eis mutandum bonum in opere, illud tantum exterius ut in somno cognoscentes. |
20 | Et ideo est iste angulus in medio sui latissimus in asperitate, quoniam aspera opera cultus Dei denudata ab obumbratione Veteris Testamenti, erant a constrictiore initio suo se protendentes, quasi ad medium sui, quae sunt fortissimae virtutes in altiori studio, cum populus velocior fuit, contra iniquitatem diabolum scilicet in verbis quae Dei sunt, et eiicere atque conculcare omnia vitia eius cum magna austeritate iustitiae Dei, ipse tamen sic tandem descendens, in oblivione sui, et constrictior existens in fervore Spiritus sancti circa finem mundi; ita videlicet extensus ut cum nervo lignum extenditur ad bellum, quia in anima et corpore se homo debet erigere contra vitia, ex utraque parte sui constrictior et in medio largior, ut in primo et in ultimo opere suo circumspectus sit magno timore et humilitate et in medio fortis ac constans emittere iacula bonorum operum per donum Spiritus sancti adversus insidias diaboli. |
21 | Nam in inceptione boni est homo gracilioris virtutis, in prosecutione autem operationis suae cum bonum operatur, est robustioris fortitudinis, quoniam Spiritus sanctus eum pertransivit infusione sua, in qua tamen operante virtute frequens esse non potest. Unde iterum constrictioris erit virtutis, quasi in fine operis per fragilitatem carnis suae. |
22 | Sic semper extendi debet arcus se munientis contra vitia diabolica. |
23 | Quod autem in cacumine eiusdem columnae vides tantam claritatem luminis ut humana lingua effari non possit, hoc est quod coelestis Pater in altissimo et in profundissimo secreto suo edidit mysteria Filii sui, qui in eodem Patre suo fulget clarissima coruscatione, in qua prolata est omnis iustitia, et in legali propositione et in Novo Testamento quod est maxima claritas lucentis sapientiae, ita ut non sit possibile ulli terreno homini hoc aliquo sermone proferre, dum est in corruptibili carne. |
24 | Et in eadem claritate apparens columba habens in ore suo radium aurei coloris multo fulgore columnam illam irradiantem, est in coruscatione luminis Filii Dei in corde Patris fulgentis, igneus Spiritus sanctus, per quem declarata sunt mysteria ipsius altissimi Filii Dei ex summa altitudine venientis pro redemptione populi, ab antiquo serpente seducti. |
25 | Unde et idem Spiritus sanctus inspirans omnia legalia praecepta et nova testimonia, dans videlicet legem claritatis mysterii sui ante incarnationem Domini, atque in eadem claritate virtutem suam ostendens in incarnationem eiusdem Filii Dei; habet in profundissima inspiratione sua aureum splendorem, scilicet eximiam et excellentissimam illuminationem unctionis suae multa et magna perfusione mystica, secreta ipsius Unigeniti Dei antiquis praeconibus, ut dictum est, aperiens, qui Dei Filium typice ostendebant, et valde mirabatur ineffabiliter exeuntem a Patre, et mirabiliter surgentem in aurora perpetuae Virginis, fortiter etiam exurens textum Veteris Testamenti et Evangelii in spirituale germen, in quo omnis iustitia erecta est. |
26 | Ideoque propter immensam vim divinitatis, non est tibi possibile intueri divinam claritatem, quae a nullo mortali homine poterit videri, nisi ut eam ostendo in obumbratione, cui volo. Quapropter et tu cave ne praesumas temere intendere in id quod divinum est, sicut etiam tremor qui te apprehendit tibi demonstrat. |
27 | Sed quod vides intra praedictum aedificium veluti quamdam imaginem coram hac columna super pavimentum ipsius aedificii stantem, hoc est quod intra opus Dei Patris, se virtus haec ostendit declarans mysterium Verbi Dei, quia ipsa aperuit omnem iustitiam in civitate Omnipotentis in populo, scilicet Veteris et Novi Testamenti, super pavimentum, id est super cuncta terrena in opere eiusdem pii Patris stans, quoniam omnia terrestria sicut et coelestia in eius sunt providentia. |
28 | Quod autem aliquando ipsam columnam aliquando etiam homines illos qui in ipso aedificio discurrunt inspicit, hoc est quod et secretum suum quod protulit vis divinitatis Verbo Dei considerat, et etiam homines qui in bonitate Patris operantur perspiciens, qui se tangunt vel non tangunt in opere, quia novit qualitatem uniuscuiusque secundum studium eius. |
29 | Eadem autem imago declarat scientiam Dei; quia illa praevidet omnes homines et omnia quae in coelo et in terra sunt, tanti fulgoris et claritatis existens ut prae nimio splendore qui in ipsa lucet, nec faciem eius nec vestimenta quibus induitur considerare valeas; quoniam ipsa terribilis est in terrore ut fulgur minantis, et lenis in bonitate ut splendor solis: ita quod in terrore et in lenitate sua incomprehensibilis est hominibus, per terribilem fulgorem, divinitatem quasi per faciem eius, et per claritatem quam habet in se ipsa quasi vestimenta decoris sui, quomodo etiam nec sol considerari potest in ardente facie sua nec in decoro vestitu radiorum suorum. |
30 | Ipsa est enim apud omnia et in omnibus, ac tantae pulchritudinis in secreto suo; ut a nullo homine sciri possit quanta suavitate toleret homines, et quomodo parcat eis in perspicabili misericordia; quousque durissimus lapis amplius perforari non possit in imperforabili duritia sua, qui est durus et incorrigibilis homo, qui nullatenus vult declinare a malo suo. |
31 | Sed tamen ut caeterae virtutes, in forma apparet hominis; quia Deus in virtute bonitatis suae fecit hominem, rationalitate et scientia ac intellectu profundissime adornatum, ut eum intima dilectione diligens et maxima devotione colens spernat figmenta daemoniorum; eum praecipue amans, qui illi tantum et talem dedit honorem. |
32 | Quod vero circa eamdem imaginem conspicis pulcherrimam multitudinem, angelicam formam et alas habentem, et in tanta veneratione stantem ut et eam timeant ac diligant: hoc est quod ubique scientiam Dei beati et excellentes spiritus in angelica ministratione, per inexplicabilem et purissimam laudem colunt, quod tam digne non potest homo adimplere, cum adhuc in mortali corpore est; ipsi Deum amplectentes in ardore suo, quia lux vivens sunt, et elati: non quod alas habeant ut alia volatilis creatura, sed quod flagrant in sphaeris suis per virtutem Dei, quasi pennati sint. |
33 | Unde venerantur me Deum verum, persistentes in recto timore et in vera subiectione, scientes iudicia mea, atque ardentes in amore meo, quia faciem meam semper aspiciunt, nihil aliud desiderantes neque volentes nisi quod vident placere perspicacibus oculis meis. |
34 | Sed quod ante faciem eius vides aliam multitudinem in humana forma et tenebrosa veste apparentem, atque in multa constrictione timoris stantem, hi sunt in scientia Dei homines existentes. Quomodo? Homo est in conspectu Dei in magno honore, quem praevidet ad se pertinere, illo abiecto qui magis in perditione contendit perdurare quam in Deo esse. |
35 | Sed homines illi, quos vides in hac multitudine, dicuntur compulsae oves, humanam speciem habentes, propter opera hominum, et umbrosum vestitum quod est dubitatio in operibus peccatorum; in districtione tamen timoris metuente, iudicium Dei. Ideo autem compulsae oves nominantur quoniam multis modis compello eos ut ad vitam perveniant per sanguinem Filii mei ereptos a morte Unde et compulsae oves homines sunt illi, qui per multas tribulationes et aerumnas contra voluntatem suam compelluntur a me, ut relinquant iniquitatem suam quam per voluntatem propriae carnis, et per florem iuventutis suae tandiu libentissime adimplerent quandiu saeculo adhaererent, sic volentes permanere in ardore libidinis usque dum eos desereret ignis carnis per frigus aetatis suae; quos tamen omnes diversis modis constringo, secundum quod in eis video, ut cessent a peccatis suis. |
36 | Nam quosdam eorum in quibus saeculum tam forti desiderio non ardet non constringo fortiori flagello sed leniori; quia non video in eis tantam amaritudinem quantam in aliis, quoniam cum sentiunt correptionem meam, mox relinquunt in festinatione voluntatem suam, et veniunt ad me, pompis saecularibus renuntiantes. |
37 | Quosdam autem fortiori verbere corripio, quoniam tam ardentes et tam pervicaces sunt in peccatis ex vitio carnis suae, ut nisi fortiter per me coarctarentur, non essent apti regno meo. Scientia mea praevidet et cognoscit eos, ac constringit illos secundum superfluitatem corporis ipsorum. Et iterum quosdam in maxima et fortissima aerumna ac miseria mentis et corporis eorum supero; quia tam rebelles, tamque superflui in opere carnalis voluptatis sunt, ut si non constringerentur, gravissima calamitate, non cessarent a criminibus per petulantiam suae carnis, quia dum essent in prosperitate suae voluntatis, se non converterent ad Deum, quoniam unde unus per pusillanimitatem mentis suae omnino cadit in desperationem: inde alius iocatur per stoliditatem superbiae suae, atque per quod ipse omnino conculcatur in desperatione; per hoc ille vix constringitur in plenitudine animi sui. |
38 | Hoc modo coerceo pertinentes ad me cum mihi repugnant in operibus suis; ut quia eos novi, saltem per calamitates tam corporis quam spiritus quas patiantur ad me pervenire compellantur, quatenus ipsi salventur, ut etiam Pharao Israeliticam plebem a terra sua perterritus, tandem discedere compulit, sicut scriptum est: Vocatisque Pharao Mose et Aaron nocte ait: Surgite, egredimini a populo meo, et vos et filii Israel. |
39 | Ite et immolate Domino, sicut dicitis. Oves vestras et armenta assumite, ut petieratis, et abeuntes benedicite mihi [Exod. XII]. Hoc tale est: Onerosa et gravissima crimina quae adhaerent huic saeculo in multis aerumnis ac miseriis, gravant supermodum multos homines, in cordibus suis dicentibus: Heu, heu! quo fugiemus? |
40 | Et tunc eaedem aerumnae rixando illos expellunt a se: ita quod etiam ipsi homines festinant ab eis recedere, quia in seipsis arescunt in corpore suo de gravedine flagelli manus Dei, non valentes cum gaudio vivere in voluptate saeculi, quoniam Deus requirit eos: quod est vocatio iustorum per diversas calamitates in tenebrosis operibus noctis peccatorum. |
41 | Unde Pharao vitia, scilicet diabolica vocant in clamore aerumnarum et miseriarum Mosen, id est homines illos quos Deus constringit fortissimis doloribus sive spiritualibus sive corporalibus, et Aaron, eos videlicet quos coercet levioribus adversitatibus in nocturno tempore malorum operum convocatos, ipsis vitiis in oppressione voluptatis hominum dicentibus: Surgite de carnali consuetudine vestra et egredimini de veteri habitatione quam nobiscum habuistis separantes vos a communi populo quem possidemus, cum nos colit, et subtrahentes a saecularibus negotiis quibus libenter adhaeremus, vos qui exterriti estis in nobis cum in captura nostra fuistis, et filii Dei vobiscum qui vident ipsum in agnitione eius. |
42 | Ite itaque aliam viam relinquentes nos, et offerte vos ipsos Deo inexpugnabilibus causis quibus nos superastis (ut dicitis) in desideriis vestris, lenitatem quoque vestram in ovili mansuetudine, cum qua vobis est durum nobiscum laborare, quia vultis alium dolorem sustinere sequendo Agnum et victoriosissima arma in armentorum fortitudine cum quibus nos superastis, et quibus nos resistere non possumus, assumite in novitate mentis vestrae, quam modo habere vultis, et separamini a nobis ut dudum voluistis cum nos acriter impugnastis, et euntes ad patriam pro qua doletis in animo vestro comprehendite aliam vitam quae vos ducit a nobis, atque benedicite in laude Dei pugnam illam in qua abcessistis a saecularibus causis et negotiis. |
43 | Ego quoque omnipotens Deus, ut praedictas oves transire compello ad me, sic etiam columnas meas, id est fortiores coelestes haeredes in fundamento castigationis me consolido, secundum nequitiam implicationis peccati in invasione praevaricationis Adae qua impugnantur, quia stare non possent, si eos gratia mea non confirmarem. Quorum quidem alios quos tam grave pondus non gravat vitiorum, leniore castigatione castigo, quoniam si eos acriori verbere constringerem, omnino deficiente spiritu caderent in desperationem, quia afflatu maioris turbinis diabolicae suggestionis non catenantur. Alios autem graviore mole in varietate saevissimorum morum, et in superfluitate concupiscentiarum ex pugna diabolica oneratos, habeo in duritia constrictionis gravissimorum dolorum, ut non exeant a foedere meo, cui assistunt me toto desiderio volentes apprehendere, atque praecepta mea observare, quia si istos ut priores leniter castigarem, ipsas correptiones meas pro nihilo ducerent, quoniam gravissimo certamine antiqui serpentis impugnantur. Sunt etiam quidam exsules coelestis patriae quos nescio, quia me omnino relinquunt aviditate mentis suae seipsos rapaci rabie seducentes nec me quaerentes, nec scire volentes, sed in seipsis suffocantes bonum desiderium, ita quod non postulant a me ullum auxilium, avide tantum se oblectantes in propriis rebus suis, ut eos delectat in carnalibus desideriis. |
44 | Quorum alii ex his operantur in superfluitate ac in delectatione carnis quidquid volunt; non tamen existentes in odio et in invidia, sed volutantur in blandis voluptatibus habentes delicias et suavitatem carnis suae, quibus dimitto fruges terrae in prosperitate, ut non deficiant in paupertate; quia et creati sunt per me, et quia etiam populum non absorbent per malitiam suam, atque idcirco dabitur eis secundum desideria ipsorum. Alii vero sunt tantae ferocitatis et nimietate amaritudinis fellis et odii ac invidiae, reddentes malum pro malo, nec volentes sufferre ullam iniuriam sibi illatam, ita ut si haberent honorem et divitias saeculi, coelestes virtutes dirumperent in hominibus ne colerentur in eis; unde ipsis abstraho fruges atque divitias, in magnis miseriis eos deiiciens, quatenus se non possint ad tantum malum erigere quantum est in voluntate ipsorum, quia diabolica opera perpetrarent, si facultatem ad hoc haberent. Sic obsisto viis hominum bonorum scilicet et malorum recta mensura ponderans ascensus eorum, secundum quod oculus meus videt cupiditates ipsorum, sicut etiam sapientia testatur per Salomonem, dicens: Omnes viae hominum patent oculis eius, spirituum ponderator est Dominus [Prov. XVI]. Hoc tale est: Omnia itinera quae spirat vivens animus hominum in praesentia scientiae suae in hoc quod homo habet circuitionem intellectus utilitatis, scilicet fructuositatis atque imbecillitatis inutilitatis: haec sunt aperta conspectui omnipotentis Dei. |
45 | Sic per omnia videt Deus, et omnino non absconditur quidquid aspectui divinitatis eius quia scit omnia, sic videlicet aspiciens universa ut unamquamque rem recte dispenset. Quomodo? Ipse est enim spirituum ponderator, mulcens eos in suavitate blandimentorum et tranquillitatum, castigansque eos in tribulatione dolorum et miseriarum, ut excutiantur ad rectam mensuram, quam contra eum nec currendo nec fugiendo transcendere valent, nisi quantum ipse probat iuxta merita eorum, quoniam ponderatio ipsorum est quod in excussione retributionis eorum sive in hoc saeculo sive in futuro ostenditur quomodo Deum coluerunt. |
46 | Unde etiam ipsi spiritus iuste ponderantur, ita scilicet ut rationalitas hominis non plus elevetur in superiora nec deprimatur in inferiora quam iusto iudicio suo recompensat Deus, quoniam sic ipse resistit illi quod nulla anima est tantae potestatis in superfluitate ullius rei, ut possit Deo repugnare; quia ipse cuncta rectissime diiudicat, obsistens eis iustitia sua, cui resistere non valent, ut plus possint quam sit promissionis eius. Nam ut plumbum iuste ponderat pecuniam, sic Deus aequa libra bonis et malis tale obstaculum opponit, quod nullo modo possunt effugere aequissimam normam iudicii eius, isti pro meritis suis gloriam et gaudium vitae, hi vero poenam et moerorem mortis recipientes, secundum quod Deus acutissime praevidet in eis. |
47 | Quae autem praedicta imago inspicit homines illos qui de mundo venientes, in eodem aedificio nova veste induuntur: hoc est quod scientia Dei novit eos, qui perfidiam infidelitatis suae relinquentes, in potestate operis Dei pro vita aeterna novum hominem in baptismo induunt, movens illos ne revertantur retro incedentes ad diabolum, vel si in illud deviaverunt ut redeant ad Deum Creatorem suum, secundum quod dicit unicuique eorum in verbis admonitionis suae, ut supra dictum est. |
48 | Qui autem acutas aures interioris intellectus habet, hic in ardente amore speculi mei, ad verba haec anhelet, et ea in conscientia animi sui conscribat. |