monumenta.ch > Hildegardis Abbatissa > 3
Hildegardis Abbatissa, Visiones, 3, VISIO SECUNDA <<<     >>> VISIO QUARTA

Hildegardis Abbatissa, Visiones, 3, VISIO TERTIA [Quod divinae virtutes sub lege pullulantes in nova lege plurimum fructum afferunt. Quod voluntate Dei virtutes operantur in hominibus. De statu amoris coelestis, disciplinae, misericordiae, victoriae. De habitu earumdem et quid significet. Specialiter de amore coelesti et habitu eius et quid significet. Specialiter de verecundia et habitu eius quid significet. De misericordia. Specialiter de victoria et habitu et quid significet. De statu patientiae et gemitus et quid significet. De habitu eorumdem et quid significet. Specialiter de patientia et habitu eius et quid significet. Specialiter de gemitu et habitu eius et quid significet.]

1 Post haec vidi et ecce quasi in medio longitudinis praedictae lucidae partis muri designati aedificii stabat velut turris ferrei coloris ipsi muro exterius imposita, latitudinis quatuor cubitorum et altitudinis septem cubitorum, in qua conspexi quinque imagines singulariter stantes in singulo quoque arcu desuper quasi turritum conum habentes, quarum prima respiciebat ad orientem, secunda autem ad aquilonem, tertia vero ad septentrionem, et quarta ad columnam verbi Dei; in cuius radice Abraham patriarcha residebat, ac quinta ad turrim Ecclesiae et ad illos homines qui in ipso aedificio huc et illuc discurrebant.
2 Similitudo autem una erat eis in hoc: singulae earum vestitae erant solummodo quasi singulis vestibus sericinis et calceatae calceamentis candidis, excepta quinta, quae omni ex parte armata videbatur. Secunda vero et tertia nudo erant capite, dissoluta coma et candida carentes amictu palliorum; prima autem et tertia ac quarta indutae erant tunicis candidis.
3 Sed dissimilitudo ex hoc erat eis: Prima imago gestabat in capite suo pontificalem infulam, sparsis capillis et albis, induta quasi pallio albo, inferius in duabus oris eius purpura contexto; in dextera vero gerebat lilia et alios flores; in sinistra autem palmam. Et dixit: O dulcis vita, et o dulcis amplexio aeternae vitae, et o beata felicitas in qua sunt aeterna praemia, quae semper es in veris deliciis, ita tamen quod nunquam possum impleri, nunquam satiari interiori laetitia quae est in Deo meo.
4 Secunda autem induta erat purpurea tunica, stans ut adolescens qui nondum est ad plenum virilis aetatis: sed tamen magnae gravitatis; et dicebat: Me non terrebit horribilis inimicus qui est diabolus, nec inimicus homo, nec hoc saeculum in disciplina Dei, cuius conspectui semper assisto. Tertia vero tegebat faciem suam alba manica dexterae manus suae, et aiebat: O spurcitia et o immunditia huius saeculi; abscondite vos et fugite ab oculis meis, quia dilectus meus natus est de pura virgine Maria.
5 Quarta autem erat velata capite albo velamine more muliebri, et circumamicta pallio crocei coloris; in pectore vero suo gerebat imaginem Iesu Christi; circa quam in pectore suo scriptum erat: Per viscera misericordiae Dei nostri, in quibus visitavit nos Oriens ex alto [Luc. I]. Et dicebat: Porrigo manus semper ad peregrinos et egenos ac ad pauperes et debiles, atque ad gementes.
6 Quinta porro armata erat galea superposita capiti suo, induta quoque lorica et ocreis, atque ferreis chirothecis ferens etiam in sinistra sua clypeum ab humeris pendentem, accincta quoque gladio et hastam manu dextera tenens. Sub pedibus autem eius iacebat quasi leo hians ore, lingua extensa ex ore eius, et etiam velut quidam homines, quorum alii tubis resonabant, alii quibusdam instrumentis ludicris ioculariter concrepabant, et alii diversis ludis ludebant: quos imago illa simul et ipsum leonem pedibus suis conculcans, hasta quam dextera tenebat acriter transfodiebat, et dixit: Vinco fortem diabolum et te odium et invidiam, atque te, o spurcitia, cum ludentibus fallaci deceptione.
7 Sed intra illud aedificium vidi duas alias imagines versus hanc eamdem turrim stantes: quarum prior apparebat stans supra pavimentum ipsius aedificii, quasi in arcu ignei splendoris diversis imaginibus malignorum spirituum interius depicto, et contra praedictam turrim posito, altera vero ipsi arcui exterius tantum collateralis in nullo arcu consistens, ambae videlicet interdum ad praedictam turrim aspicientes, et interdum ad homines aedificium intrantes et exeuntes.
8 Vestitae autem erant etiam ipsae sericinis vestibus et velatae in ligatura capitis albo velamine more femineo, non circumamictae palliis, indutae vero calceamentis albis. Sed prior earum habebat in capite suo quasi triangularem coronam rubentem, ut rubeus hyacinthus rubet in colore suo, induta quoque tunica nivea, cuius implicamenta erant viridi colore ubique distincta, et ait: Vinco in oriente cum fortissimo Filio Dei: qui exivit a Patre veniens in mundum pro redemptione hominum, et qui iterum rediit ad Patrem; cum in maxima aerumna moriens in cruce resurgensque a mortuis ascendit in coelum, ideoque nolo confundi; fugiendo miserias et dolores huius saeculi.
9 Altera vero induta erat tunica alba sed aliquantulum pallidi coloris. Et in dextero brachio suo portabat crucem cum imagine Salvatoris Iesu Christi caput suum inclinans super illam, et dicebat: Hic infans pertulit multas miserias in hoc saeculo; et idcirco volo semper plorare et habere moerorem propter gaudium aeternae vitae, in quam bonae oves adducendae sunt per nobilem Filium Dei.
10 Et vidi quod omnes praedictae imagines singula verba sua per mysterium Dei dicebant ad admonitionem hominum.
11 Tunc iterum sedens in throno qui mihi haec omnia ostendebat, dixit mihi: Per fortitudinem et constantiam voluntatis Dei, divinae virtutes in Veteri Testamento celeriter pullulabant, sed ibi se velut in ignorantia colentibus nondum plene suavem et dulcem gustum praebebant, quia tunc tantum austeritas legis delinquentes acriter corripiebat; postmodum autem per gratiam Dei in nova lege plurimum fructum proferentes, fortem et perfectum cibum et in amore coelestium esurientibus cum summa dulcedine exhibebant, cum prius, ut dictum est, quaedam occulta ostensio et signum futurorum essent, secundum quod etiam spectaculum hoc cum appositionibus suis demonstrat. Nam haec turris quam vides quasi in medio longitudinis praedictae lucidae partis muri designati aedificii stantem, habet typum praecursus voluntatis Dei, quae in circumcisione multis modis et diversis significationibus manifestata est: ita quod Deus in signum eiusdem circumcisionis demonstravit legem, et per legem gratiam Evangelii; quoniam fide propalata in fideli Abraham: surrexit in ipso etiam circumcisio in mysterio verae praefigurationis; quia per divinam potentiam instruxerunt se fortes virtutes incipientes in Abraham quasi in medio longitudinis speculativae scientiae duarum humanae optionis viarum sub munitione firmissimae bonitatis superni Patris, cum postmodum apertae futurae erant per voluntatem Dei, illud in figura praesignantes quod Deus facere voluit priusquam hoc manifeste ostenderet in opere.
12 Quae ferrei coloris est, ipsique muro exterius imposita, quae est iustitia Dei fortis et invincibilis, se in ipsa speculativa scientia quasi exterius ostendens per circumcisionem quae se foris carnaliter formavit posita cum beatis virtutibus in spiritualibus spiritualis muri, quem constituit Deus in hominibus.
13 Et eadem turris est latitudinis quatuor cubitorum, quia per voluntatem Dei ipsae virtutes operantur in homine, posito sub extensione quatuor elementorum, cum quibus vegetatur corporaliter in corpore, et altitudinis septem cubitorum; quia in altitudine septem donorum Spiritus sancti tanta firmitas est, ut se ipsa turris ita erigeret, quod ex ea prodiret Ecclesia in incarnatione Filii mei, praefigurata in circumcisione Veteris Testamenti.
14 Quod autem conspicis in ea quinque imagines singulariter stantes, in singulo quoque arcu desuper quasi turritum conum habentes, hoc est quod in turri hac, id est in fortitudine circumcisionis pendebant quinque fortes virtutes, non quod ulla virtus sit vivens forma in seipsa, sed solummodo praelucida sphaera a Deo fulgens in opem hominis; quia homo perficitur cum virtutibus, quoniam ipsae sunt opus operantis hominis in Deo.
15 Unde ipsae quinque virtutes ad similitudinem quinque sensuum hominis in hac turri positae sunt; quia multo zelo tangebant circumcisionem, abscindentes ab ea iniquitatem, ut quinque sensus hominis, in Ecclesia circumciduntur per sacratissimum baptisma, sed tamen in hominibus non operantes per seipsas; quia homo cum illis operatur, et ipse cum homine, sicut etiam quinque sensus hominis non operantur per se, sed homo cum illis et ipsi cum homine, ita invicem fructum facientes.
16 Et sunt singulariter; maximo studio desudantes in singulari scilicet statura magisterii turritum apicem habente, id est praecellentem et bene compositam dignitatem validissimae constantiae. Et prima imago respicit ad orientem, quia virtus illa prospexit ad Filium Dei planctu amoris, ut quandoque veniret, hoc aperte loquens de aeterna vita quam circumcisio habuit in absconso.
17 Secunda autem imago videt ad aquilonem; quoniam ipsa consideravit partem orientis et partem aquilonis, in magna disciplina aspiciens ad Deum quasi ad orientem, dedignando inconvenientiam indisciplinatae lasciviae, scilicet quod Deus non habebatur in veneratione, despiciendoque quod lex Dei digne non habebatur in populo illo, quasi in aquilone.
18 Tertia vero tendit ad septentrionem; quia fortissime illa prosternit superfluam fornicationem, despiciendo eam, et seipsam ab illa protegendo legali institutione. Quarta autem imago vertitur ad columnam verbi Dei, in cuius radice Abraham patriarcha residet; quoniam ipsa versa fuit adhaerens in incarnatione Filii Dei, quam velut in fundamento Abraham tetigit, cum praesignificatione mirae profunditatis, ariete pendente in spinis.
19 Quinta vero respicit ad turrim Ecclesiae, et ad illos homines qui in ipso aedificio huc et illuc discurrunt; quia illa erexit se victoriose destruere omnem iniustitiam quae orta est in Adam, respiciens ad fortitudinem catholicae Ecclesiae, ut victoriose et sine intermissione pugnet contra vitia diaboli, et ad homines qui in ea diversa varietate morum discurrunt, ostendens eis in pertimescendo zelo Dei ut oves iustitiae esse perseverent.
20 Quod autem similitudo una est in eis: hoc est quod pari devotione Deum colunt in operibus hominum; nam singulae earum vestitae sunt solummodo quasi singulis vestibus sericinis, quia unaquaeque earumdem virtutum, habet in se dulcedinem et suavitatem quibus nullatenus gravant nec constringunt homines; sed ut suaviter balsamum sudat de frutice suo: sic molliter operantur dulcedinem coelestis regni in humanis mentibus sine sorde et duritia iniustitiae.
21 Et sunt calceatae calceamentis albis, quoniam recte sequuntur iustitiam meam in albedine coelestis regni, transeundo subiectionem diaboli, et omnino conculcantes vestigia eius in hominibus. Sed quinta virtus ex omni parte armata videtur; quia ipsa prospicit ad Ecclesiam, in qua fortissimae pugnae adversus diabolica vitia perficiuntur, extendens in ea ubique victoriam suam, cum pretiosissima armatura quae est invictissima fortitudo Dei, quae pertranseundo occidit omnem iniustitiam in confusione diabolicae fraudis. Quod vero secunda et tertia sunt nudo capite dissoluta coma et alba: hoc est quod nullum supplicium laboris, nec onus divitiarum aut concupiscentiae sibi imponunt pro amore meo; sed nudo capite, id est aperta conscientia sua, aperiunt mihi omne occultum suum, ardentes semper in dilectione mea, cum omnem confusionem et lasciviam concupiscentiae carnis a se abiiciunt; hoc incipientes in albis crinibus quod est claritas mentis, bona opera desiderantis.
22 Et carent amictu palliorum; quoniam a se proiiciunt mores paganorum, cum impudicitia et spurcitia diaboli et cum omnibus curis saecularibus; quia sapientia huius mundi, stultitia est apud Deum [I Cor. 3]. Prima quoque et tertia ac quarta indutae sunt tunicis albis; quod est apprehensio innocentiae praefigurantis incarnationem Filii Dei mei cum suavitate castitatis, qui morti subtraxit hominem, induens eum vita in salvatione.
23 Quod autem dissimilitudo est eis: hoc est quod vis earum vicissim est in dono Spiritus sancti, cum virtus haec habet hoc instrumentum animae, et virtus alia aliud, unum tamen studium existentes in Deo: ita quod coelestis Ierusalem perfecte construatur cum eis; quia ipsae sunt opus quod homines operantur: per quod ad Deum perveniunt.
24 Unde haec prima imago designat coelestem amorem, quia ipse prae animi cura inesse debet hominibus; gestans in capite suo pontificalem infulam, sparsis capillis et albis, quia valde coronata est in summo sacerdote Iesu Christo, et in summis sacerdotibus Veteris Testamenti, et in illis qui eidem Filii Dei dixerunt: Utinam disrumperes coelos et descenderes; stans denudatis capillis sine muliebri velamine capitis in albedine apparentibus: praefigurans in eis quod sacerdotale officium denudandum esset coniugali officio in adventu Filii mei, ipsius qui imitandus est a sacerdotibus suis in castitate propter salvationem; quia ipsi perfectissimo coelesti amore sic semper adhaerere debent: ut excutiant pravos mores hominum, a contagione peccati: clara et candida pars existentes in spirituali dono Dei.
25 Quae etiam induta est quasi pallio albo, inferius in duabus oris ipsius purpura contexto; hoc est quod eam circumdedit gratia Dei in albedine lenitatis, subnixa et ornata in finibus protectionum suarum cum decoris ornamentis charitatis; quia comprehensio divinae gratiae inesse debet termino uniuscuiusque boni operis, constans in duabus partibus videlicet in virtute dilectionis Dei et hominis. Quod vero in dextera sua habet lilia et alios flores, hoc est quod in bono opere habet candida praemia liliorum aeternae vitae et claritatem aeterni luminis, et alios sanctitatis flosculos qui sunt sodales sui, qui se illi coniungunt coelesti amore. Sed quod in sinistra sua gestat palmam, hoc est quod ipsa in recordatione mortis habet palmam ascendentem de occulto beatae virtutis, cum qua mortem quasi torrentibus lapidibus obruit, ut etiam declarat in verbis suis ad filios Dei, ut supra dictum est.
26 Secunda autem, praetendit disciplinam; quoniam post ardentem coelestis vitae amorem oritur constrictio carnalium concupiscentiarum in disciplina magnae contritionis. Quae induta est purpurea tunica; quia circumdata est lege mea et mortificatione carnis in hominibus, quod est exemplum Filii mei in purpureo indumento: ut idem Filius meus ex purissima Virgine natus est in charitate, quae omnimodo operata est in ipso.
27 Constat enim ut adolescens qui nondum est ad plenum virilis aetatis, sed tamen magnae gravitatis; quoniam disciplina semper est in puerili timore, ut puer est in constrictione timens magistrum suum sub magistratione. Unde et ego omnipotens, semper magister sum disciplinae, quia ipsa erga me est quasi non virilis; quoniam non vult esse potens in officio propriae voluntatis suae, sed semper fideliter timere in magna districtione reverentiae, sicut etiam manifestissime ostendit in supradictis verbis suis.
28 Tertia vero declarat verecundiam: quoniam post disciplinam surgit pudor verecundiae, a se fugans confusionem peccati. Quapropter tegit etiam faciem suam alba manica dextrae manus suae; quia protegit interiorem conscientiam suam quasi faciem animae, fugiens a fornicatione et a pollutione diabolica, se defendens candida veste innocentiae et castitatis, eam habens in dextera, quod est in salvatione operis sui; quoniam ipsi potenter adhaerent contemptus omnis spurcitiae Satanae, quam omnimodo abiicit a se, ut etiam declarat in praedictis verbis suis monitionis suae.
29 Quarta autem significat misericordiam; quia post verecundiam elevat se ad egentes virtus misericordiae, quia etiam in corde aeterni Patris est vera misericordia gratiae eius quoniam ipse per eam hoc ordinavit in antiquo consilio suo quod primum ostendit misericorditer Abraham in circumcisione, educens eum de terra eius et praecipiens ei ut circumcideretur ipse et genus suum, quando illi demonstravit magna mirabilia in vera Trinitate, per quae et Filium suum praenuntiaverat in figura, quod totum est illa misericordia quam idem Abraham praesignavit offerens Isaac.
30 Et est velato capite ex albo velamine capitis more muliebri; quod est tegmen et initium salvationis, quasi caput miserantis perditas animas de exsilio mortis reducentis sub candore pii velaminis; quoniam albas facit animas et hominem fulgentem; dum coopertus fuerit cum misericordia a Deo, quia illis hominibus qui Deum in indignatione habent, dum adhuc in peccatis sunt, his fulget post illatam eis coelitus misericordiam, ut radius solis in blanda suavitate, quoniam misericordia in muliebri persona fecundissima mater est animarum de perditione.
31 Nam ut mulier operit caput suum, ita deprimit misericordia mortem animarum, et sicut mulier suavior est viro, sic et misericordia suavior vesana insania criminum in insania peccatoris priusquam cor eius visitetur a Deo: sicut et eadem virtus in muliebri forma apparet, quoniam in feminea castitate clausa virginea materia surrexit in ventre Mariae suavissima misericordia, quae semper erat obumbrata in Patre, donec Pater eam visibilem ostendit per Spiritum sanctum in utero Virginis.
32 Et circumamicta est pallio crocei coloris; quia circumdata est splendidissimo sole quod est signum Filii mei fulgentis de coelo in mundum, sicut solis splendor in terram. Quoniam idem Filius meus verus est sol illuminans mundum cum sanctificatione Ecclesiae. Quod vero in pectore suo habet imaginem ipsius Unigeniti mei: hoc est quod in pectus misericordiae inclinavi eumdem Filium meum, dum eum misi in uterum Mariae virginis.
33 Unde et circa eam in pectore virtutis eius scriptum est: Per viscera misericordiae Dei nostri, in quibus visitavit nos Oriens ex alto [Luc. I]. Quid hoc? Quia ubique in circumeunte potestate mea demonstratur in secreto scientiae pectoris misericordiae: quod Filius meus vera misericordia est. Quomodo? ut praedictum est in verbis Zachariae servi mei in Evangelio dicentis: Per viscera misericordiae Dei nostri in quibus visitavit nos Oriens ex alto.
34 Hoc tale est: Per viscera paternae misericordiae salvatio est, qui absconsum in corde Patris erat, ut viscera manent in homine: quod Filius eius in fine temporum incarnaretur ubi visitavit Deus homines. Quomodo? Coelesti scilicet pane qui Filius eius est natus in carne ex Maria virgine, qui veniens ex alto, id est de corde Patris exiens, praebuit maximam quaerentibus se misericordiam, sicut etiam ipsa virtus in supradictis verbis suis filios Dei alloquitur.
35 Quinta vero imago praefigurat victoriam: quoniam post misericordiam quam ostendi in circumcisione Filium meum volens mittere in mundum, erexit se victoria in eadem circumcisione, ita procedens cum maiore virtute usque ad Filium meum, atque cum ipso in novissimum diem. Nam in Filio meo superavi antiquum serpentem; qui super caput suum extulit se, humanum genus rapiens per mille nequitias quibus illud comprehendit quasi in catena sua, quia illas nequitias Unigenitus meus devicit per omnia bellicosa arma quae surrexerunt in incarnatione eius qui est flos omnium virtutum.
36 Quid hoc? Post misericordiam surgit victoria cum seipsum homo devicit et aliena vitia. Quomodo? In praedictis vitiis quinque virtutibus: primus est amor coelestis, scilicet in hoc quod homo scit et agnoscit Deum, diligens eum super omnia. Deinde causa illius fidei ligatur idem homo in legem disciplinae; de qua ipse compescit crimina peccandi per bonam et rectam verecundiam.
37 In his ergo tribus viribus iustificabitur homo in corde suo: sic inspiciens aliam rem quae est angustia proximi sui quem procurabit in omnibus necessitatibus eius ut se. Unde et mox surgit homo fortissimus miles cum his tribus viribus in quibus perfectus est in mente sua imitando in misericordia Filium meum verum Samaritanum sic in victoria pertransiens vires diaboli cum armis victoriosissimarum virtutum, cum seipsum vincit et proximum suum regit, in ipsis virtutibus occidens omne malum, abiiciendo videlicet superbiam quae Adam expulit de paradiso.
38 Et eadem virtus armata est galea supposita capiti suo; quia homo pleno coelesti desiderio ad Deum qui est caput omnium suspirare debet ut salutem consequatur aeternam. Induta est quoque lorica, ut homo resistat diabolo constringens iniustam voluntatem carnalium desideriorum suorum, in vero timore et cum iusto tremore subiectus Deo, fideliter metuens districtum iudicium eius ut per me commonitus dicit David: Illuxerunt coruscationes tuae orbi terrae: commota est et contremuit terra [Psal. LXXVI]. Hoc tale est: Effulserunt mirabilia et secreta tua, o Domine cunctorum; et mirifice apparuerunt. Quomodo?
39 Ut coruscatio quae ex parte videtur et ex parte occultatur; quoniam mysteria tua nunc intelliguntur, nunc autem nesciuntur; nam non est gens diffusa in latitudine totius orbis qui in tua voluntate mirabiliter creatus est; quin ad eam nomen gloriae tuae et potentia maiestatis tuae diversis modis et admirandis signis mirifice pervenerit, etiam si eam lumen fidei et veritatis nedum perfecte ad salutem sui illustraverit.
40 Quapropter homo in magnis suspiriis commotus avertit se a voluntate sua, deseritque concupiscentias suas, tremendo videlicet supernum iudicium; quia ipse prius in terrenis actibus ambulans sui ipsius imprudenter oblitus erat, cum nunc sapienter redit ad se. Est etiam praefata virtus induta ocreis ut, recta via sibi denuntiata, effugiat itinera mortis per castigationem corporalem.
41 Induta est et ferreis chirothecis, quatenus effugiat opera diaboli per circumcisionem mentis, et per rectissimam fidem, ita ut in Deum credat: sic evadens laqueos truculentissimi inimici. Habet etiam in sinistra sua clypeum ab humeris pendentem; quoniam in sinistra parte quae est diabolica pugna contra hominem, circumdata ex gratia fortissimorum praeceptorum Dei, quibus homo tanta Fidei fortitudine circumdetur et defendatur, ne diabolus eum corrumpat suasionibus suis, et ne ipse homo se subiiciat vitiis illius protectione Dei, ab humeris circumdatus; quoniam gratia Dei adhaeret rectae fortitudini animae ad Deum in ligatura dilectionis Dei et proximi.
42 Et accincta est gladio; qua homo debet se constringere castigatione corporis, in austeritate sermonis Dei; et a se et ab aliis abscindens iniquitatem. Hastam quoque manu dextera tenet; quod est ut homo cum fiducia sit audax in Deo superare omnem sapientiam diaboli; hoc faciens cum fortissima pace Domini quae vera iustitia est contra nequissimum certamen diaboli et hominis; quod difficile debellari potest nisi adiutorio Dei.
43 Quod autem sub pedibus eius iacet quasi leo hians ore, hoc est diabolus quem victoria pedibus recti itineris vitae et veritatis prostravit, cum idem Satanas acerrima et amarissima crudelitate hians deglutiret genus humanum. Lingua vero extensa ex ore eius, est existimatio ipsius qua terribili iniquitate putabat omne genus hominum ab Adam procreatum omnino devorare.
44 Et quod etiam sub pedibus eius iacent velut quidam homines: hi sunt sub agilitate eius torpentes fistulae diaboli, quae se flectunt ad initium omnis mali, quas ipsa protexit in zelo Dei recte procedens in iustitia; quia caedem perversae machinationes in diversis moribus se subdunt diabolo illi famulantes. Quorum alii tubis resonant; quoniam bacchantur sonitu omnium malorum, et insaniunt elati flagrante mente odio habentes iustitiam Dei, genus scilicet super genus hoc faciens in magna superbia.
45 Et alii quibusdam instrumentis ludicris ioculariter concrepant; qua fallaces sunt in illusionibus phantasticis ad diabolum pertinentibus, et quoniam pertinaces sunt in tortuosa lascivia elationis invidentis disciplinae Dei. Alii quoque diversis ludis ludunt; quoniam versantur in diversitate et spurcitia vitiorum, quae secundum libitum voluntatis suae excogitantes in seipsis per insidias diabolicas adimplent.
46 Et hos omnes eadem imago simul et ipsum leonem pedibus suis conculcat; qua nimio zelo omnes has vanitates artium propellit et suasiones Satanae conterit in iustitia Dei. Sed et hasta quam dextera tenet eos acriter transfodit; quoniam per fiduciam et audaciam ad Deum fortissime transfigit superando et vulnerando in doloribus omnes has immunditias, quia a Deo deluduntur et ad nihilum deputantur; ut ipsa etiam in praedictis verbis admonitionis suae demonstrat.
47 Sed quod intra ipsum aedificium vides duas alias imagines versus hanc eamdem turrim stantes, hoc est quod intra opus illud quod coelestis Pater operatus est per Filium suum, palam eum ostendens in aperto opere quo in circumcisione ostensus est, in obumbratione duae virtutes surrexerunt quod est exemplum Christi in una et sequi vestigia eius, in altera obviam praecursui voluntatis Dei maxima fortitudine et reverentia apparentes; quia in seipsis declarant fructum qui praefiguratus est in circumcisione. Et prior earum apparet stans supra pavimentum ipsius aedificii quasi in arcu ignei splendoris diversis imaginibus malignorum spirituum interius depicto, et contra praedictam turrim posito; quia eadem virtus perficitur in terrenis rebus eas conculcando in bonitate Patris, cum diligenter pertransit desideria carnis in exemplo Filii Dei. Quomodo? Quia in multa tolerantia pertransit adversa mundi fortiter examinata et excribrata in arcu, id est in excellentia saecularis potestatis, quae ignea est in terrore detrahentis superbiae quam diabolica turba subsequitur: interiora animae saecularium desideria carnalia diligentium attrahens suae voluntati, cum etiam idem arcus per terrenam potentiam in multis modis interdum opponat se iustitiae; repugnans vero testamento quod aedificatum est in Deo, quae tamen omnia superat victrix virtus per adiutorium Dei in bonis hominibus quamvis multum impugnentur et fatigentur ab insidiis malignorum.
48 Altera vero ipsi arcui exterius tantum collateralis in nullo arcu consistit; quoniam cum prior virtus tumidam potestatem patienter devincit quae ipsi multas poenas intulit, procedit virtus haec foris eamdem potentiam, quia de poenis quas illa pertulit, haec quasi extra eamdem potestatem orta est rabiem eius effugiens; sed tandem iuxta eam, quod est recordatio aerumnarum unde originem duxit; sine depressione arcus consistens, quoniam libera est a potestate huius saeculi, palam crucem Christi baiulans.
49 Quod autem ambae interdum ad praefatam turrim aspiciunt, hoc est quod ipsae sunt plenum opus praefiguratum in praecursu voluntatis Dei, in circumcisione Veteris Testamenti, considerantes initium radicis suae; maiores tamen eodem initio suo quod in circumcisione habuerunt existentes, quia fulgens opus praecellit inceptionem doctrinae, interdum etiam aspicientes ad homines idem aedificium intrantes et exeuntes; quod est admonitio earum in Spiritu sancto ad populos qui ad Deum in via legis iustitiae ambulant, et ad illos qui sunt in criminibus diaboli volentes recedere de via iusta, unde exhortantur ab eis, ut eas in bono imitentur.
50 Vestitae sunt etiam ipsae sericinis vestibus, quia habent suavitatem illam, ut homo non gravetur in indignatione laboris persecutionum. Et sunt velatae in ligatura capitis albo velamine more femineo, quoniam iustum est ut homo subiectus sit Deo capiti suo, ipsum menti suae iugiter circumponens in candore dilectionis, ita ut eum in gaudio et laetitia amplectatur, sicut mulier virum suum habet in honore timoris et amoris, ut constituit Deus.
51 Sed non sunt circumamictae palliis, quia carent omni sollicitudine saeculari, se tantum declinantes post illa quae sunt aeterna in Deo in vita futura. Indutae sunt autem calceamentis albis; quoniam lucent in itineribus iustitiae per albedinem fidei in mentibus hominum, ut et ipsi sequantur vestigia exempli earum.
52 Prior autem imago designat patientiam, quia illa surrexit in cornu Abrahae, quod est in inceptione obediendi cum obediendo Deo in circumcisione primum sonum obedientiae post casum Adae significaverit praecurrentem operantem obedientiam in vero verbo, quod est in Filio Dei, ut sonus verbum praecurrit, in septentrionali parte, videlicet opposita nequitiis et inquietudini antiqui serpentis.
53 Et habent in capite suo quasi triangularem coronam rubentem, ut rubeus hyacynthus rubet in colore suo, quoniam in principio mentis fidelium hominum per fidem sanctae Trinitatis valde coronata est, qui carnem suam contemnentes pro amore Dei et vera fide sanguinem suum fundere non dubitant, quia et Filius Dei apparens in carne, mortem devicit cum rubore sanguinis sui per quem Ecclesia decorata est, quasi cum nobili rubente hyacintho in decore suo. Induta est quoque tunica alba cuius implicamenta sunt viridi colore ubique distincta, quia sibi induit vestimentum operis Dei in albedine perpetui luminis ornatum, scilicet in implicamentis suis, quae sunt aerumnae et gemitus dicentis: O quando veniam ad aspectum veri luminis?
54 quod desiderium feliciter in praesenti vita habetur in adobumbrato exemplo, per quod decorantur ipsae adversitates fidelium in viriditate animae multis calamitatibus distinctae, propter Deum in patientia haec omnia sufferentes, ut etiam eadem virtus declarat in praedictis verbis suis.
55 Altera vero imago praetendit gemitum, quoniam post patientiam contrariorum, elevat se in electis meis gemitus recordationis vitae, surgens admonitione mea, ut de corde meo Filium meum misi propter gemitum populi mei. Nam populus meus in Veteri et in Novo Testamento habebat et habet hanc recordationem mentis, quam gemitus comprehendentis in lamentabili ornamento suo, quoniam ipsa vera compunctio cordis est.
56 Propter quod etiam stat in septentrionali plaga, ut repugnet dissolutae immunditiae diabolicarum insidiarum. Et induta est tunica alba, sed aliquantulum pallidi coloris, quia circumdata est bonis operibus in candore fidei; turbulentum tamen pallorem ostendentis, quoniam semper suspiria et fletus habet pro aeterna felicitate.
57 Quod autem in dextero brachio suo portat crucem cum imagine Salvatoris caput suum inclinans super illud, hoc est quod in dextera, id est in recta parte fortis operis sui amplectitur passionem Filii mei toto desiderio intentionis suae anhelans, et se inclinans ad eum, imitando ipsum in doloribus et aerumnis, sicut etiam in supradictis verbis exhortationis suae demonstrat.
58 Unde etiam vides quod omnes praedictae imagines singula verba sua per mysterium Dei dicunt ad admonitionem hominum, quia in omnibus virtutibus dulcissima suavitate pietas Dei docet, exhortando mentes populorum ut dimittant malum, erigentes se ad bonum. Qui autem acutas aures interioris intellectus habet, hic in ardenti amore speculi mei ad verba haec anhelet, et ea in conscientia animi sui conscribat.
Hildegardis Abbatissa HOME

bav311.247 hlw17.168 salX16.249

Hildegardis Abbatissa, Visiones, 3, VISIO SECUNDA <<<     >>> VISIO QUARTA
monumenta.ch > Hildegardis Abbatissa > 3

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik