Hildegardis Abbatissa, Visiones, 2, VISIO SECUNDA [De sensu mysteriorum Dei. De tribus personis. Quod homo nunquam obliviscatur unum Deum in tribus personis ardenter invocare. De tribus viribus lapidis. Ioannes de charitate Dei. De tribus causis humani Verbi. De tribus viribus flammae. Verba Salomonis. De unitate essentiae.]
1 | Deinde vidi splendidissimam lucem et in ipsa sapphirini coloris speciem hominis quae tota suavissimo rutilante igne flagrabat, et illa splendida lux perfudit universum illum rutilantem ignem, et ille rutilans ignis totam illam splendentem lucem, et illa splendidissima lux et rutilans ignis totam hominis speciem, unum lumen una virtute et potentia existentes. |
2 | Et iterum audivi viventem illam lucem mihi dicentem: Hic est sensus mysteriorum Dei, ut discrete cernatur et intelligatur quae sit plenitudo illa quae sine ortu est et cui nihil deest, quae potentissima virtute plantavit omnes rivulos fortium. Nam si Dominus vacuus esset propria virtute, quid tunc esset opus eius? Certe vanum, ideoque in perfecto opere cernitur quis artifex eius sit. |
3 | Quapropter vides splendidissimam lucem quae sine ortu est, et cui nihil deesse potest; quae designat Patrem, et in ipsa sapphirini coloris specie hominis sine omni macula imperfectionis invidiae et iniquitatis declarat Filium, ante tempora secundum divinitatem a Patre genitum, sed post in tempore secundum humanitatem in mundo incarnatum. Quae tota suavissimo rutilante igne flagrat, qui ignis sine tactu ullius aridae et tenebrosae mortalitatis demonstrat Spiritum sanctum de quo idem Unigenitus Dei secundum carnem conceptus et de virgine temporaliter natus, lumen verae claritatis mundo infudit. |
4 | Sed quod illa splendida lux perfundit universum illum rutilantem ignem, et ille rutilans ignis totam illam splendentem lucem ac splendida lux rutilans ignis totam speciem hominis, lumen unum in una virtute et potestate existentes: hoc est quia Pater qui summa aequitas, sed non sine Filio nec Spiritu sancto est, et Spiritus sanctus qui accensor cordium fidelium, sed non sine Patre et Filio, et Filius qui est plenitudo virtutis, sed non sine Patre et Spiritu sancto, in maiestate divinitatis inseparabiles sunt, quoniam Pater non est sine Filio, nec Filius sine Patre, nec Pater et Filius sine Spiritu sancto, nec Spiritus sanctus sine ipsis, et hae tres personae Deus unus in una integra divinitate maiestatis existunt: et unitas Divinitatis in eisdem tribus personis inseparabilis vigens, quia Divinitas scindi non potest, sed ipsa absque ulla mutabilitate inviolabilis semper manet, sed et Pater declaratur per Filium, Filius per ortum creaturarum, et Spiritus sanctus per eumdem Filium incarnatum. Quomodo? |
5 | Pater est qui ante saecula genuit Filium; Filius, per quem omnia a Patre facta sunt in initio creaturarum, et Spiritus sanctus, qui in specie columbae apparuit in baptismate Filii Dei in fine temporum. Unde nunquam obliviscatur homo me solum Deum in his tribus personis invocare; quia eas propterea ostendi homini ut homo tanto strictius in amore meo ardeat, cum propter amorem eius misi proprium Filium in mundum quemadmodum Ioannes dilectus meus protestatur, dicens: In hoc apparuit charitas Dei in nobis, quoniam Filium suum Unigenitum misit Deus in mundum ut vivamus per eum. |
6 | In hoc est charitas, non quasi nos dilexerimus Deum; sed quoniam ipse prior dilexit nos, et misit Filium suum propitiationem pro peccatis nostris [I Ioan. IV]. Quid hoc? Quia in hoc quod Deus dilexit nos: alia salus exorta est quam illa quam in proximo ortu habuimus cum haeredes innocentiae et sanctitatis fuimus, quoniam supernus Pater ostendit charitatem suam in periculis nostris quando constituti eramus in poenis: Verbum suum solum inter filios hominum in perfecta sanctitate, mittens per supernam virtutem in tenebras saeculorum ubi ipsum Verbum omnia bona operatum illos ad vitam per mansuetudinem suam reduxit qui per immunditiam praevaricationis deiecti erant, nec in sanctitatem quam perdiderant redire valebant. Quid hoc? Nam per ipsum fontem vitae paterna dilectio amplexionis Dei venit; quae nos ad vitam educavit, et quae in periculis auxiliatrix nostra fuit quae est profundissima et suavissima charitas, nos ad poenitentiam instruens. Quomodo? Deus magni operis sui atque pretiosissimae suae margaritae, hominis, inquam, quem de limo terrae formavit et cui spiraculum vitae inspiravit, misericorditer recordatus est. Quomodo? Ipse instruxit vitam in poenitentiam cuius efficacia nunquam peribit; quia callidus serpens decepit hominem per superbam invasionem, sed Deus deiecit illum in poenitentia quae humilitatem ostendit, quam diabolus nescivit nec fecit; quoniam ad rectam viam assurgere ignoravit. |
7 | Unde ista salvatio charitatis non est orta a nobis, quia nec novimus nec valuimus diligere Deum in salvatione, sed quia ipse Creator et Dominus omnium ita dilexit mundum quod propter salvationem eius misit Filium suum, principem et Salvatorem fidelium, qui vulnera nostra lavit et tersit, unde etiam de illo dulcissima medicina sudavit, ex qua omnia bona salvationis fluunt. |
8 | Quapropter et tu, o homo, intellige, quia Deum nulla instabilitas mutabilitatis tangit. Nam Pater est Pater, Filius est Filius, Spiritus sanctus est Spiritus sanctus: tres personae in unitate divinitatis indivisibiliter vigentes. Quomodo? Tres vires in lapide, et tres in flammam, et tres in verbo sunt. Quomodo? In lapide est virtus humoris, virtus palpabilitatis et ignea vis, sed virtutem humoris habet ne dissolvatur et comminuatur; palpabilem vero comprehensionem ut habitationem et defensionem exhibeat, igneam autem virtutem ut confoveatur et consolidetur ad duritiam suam; ipsa autem humida virtus significat Patrem; qui nunquam arescit aut finitur in sua virtute, et palpabilis comprehensio designat Filium; qui natus ex virgine tangi et comprehendi potuit, et vis rutilantis ignis significat Spiritum sanctum; qui est accensor et illuminator cordium fidelium hominum. Quid hoc? |
9 | Sicut homo qui corpore suo frequenter humidam virtutem lapidis attrahit, inde infirmando debilitatur; sic et homo qui per instabilitatem cogitationum suarum temere vult Patrem intueri, perit in fide, et ut in palpabili comprehensione lapidis faciunt homines habitationem suam se per eam ab hostibus defendentes; ita et Filius Dei qui est verus lapis angularis, habitatio est fidelis populi, eum a malignis spiritibus protegens. |
10 | Sed et sicut rutilans ignis illuminat tenebrosa, comburens ea super quae incubuerit; sic et Spiritus sanctus fugat infidelitatem, auferens omnem rubiginem iniquitatis. Et quo modo hae tres vires sunt in uno lapide, ita et vera trinitas est in una deitate. |
11 | Item sicut flamma in uno igne tres vires habet, sic et unus Deus in tribus personis est. Quomodo? Flammam enim in splendida claritate et insito vigore ac igneo ardore consistit, sed splendidam claritatem habet ut luceat, et insitum vigorem ut vigeat, atque igneum ardorem ut comburat. Unde in splendida claritate Patrem considera qui paterna pietate claritatem suam fidelibus suis expandit, et in insito vigore qui splendidae flammae in qua ista flamma virtutem suam ostendit, Filium intellige; qui ex virgine corpus assumpsit, in quo Divinitas mirabilia sua declaravit, ac in igneo ardore Spiritum sanctum perspice, qui mentes credentium suaviter urit. |
12 | Sed ubi nec splendida claritas, nec insitus vigor, nec igneus ardor est, ibi nec flamma cernitur; sic ubi nec, Pater nec Filius, nec Spiritus sanctus colitur, ibi nec digne veneratur. Ergo sicut in una flamma hae tres vires cernuntur, sic in unitate divinitatis tres personae intelligantur. Ita etiam ut tres vires in verbo notandae sunt; sic et trinitas in unitate divinitatis consideranda est. Quomodo? In verbo: sonus, virtus et flatus est. |
13 | Sed sonum habet ut audiatur, virtutem ut intelligatur, flatum ut compleatur. In sono autem nota Patrem, qui inenarrabili potestate omnia propalat. In virtute, Filium, qui mirabiliter ex Patre genitus est, in flatu vero, Spiritum sanctum, qui ubi vult spirat, et omnia consumantur. Ubi vero sonus non auditur, ibi nec virtus operatur nec flatus elevatur; unde nec ibi Verbum intelligitur, sic etiam Pater, Filius et Spiritus sanctus non sunt a se divisi; sed suum opus unanimiter operantur. |
14 | Unde sicut hae tres res in verbo uno sunt, ita etiam superna Trinitas in superna unitate est; itaque sicut in lapide nec est nec operatur humida virtus sine palpabili comprehensione et sine ignea virtute, nec palpabilis comprehensio sine humida virtute et igneo rutilantis ignis vigore, nec rutilantis ignis vigor sine humida virtute et palpabili comprehensione, et ut in flamma non est, nec operatur splendida claritas sine insito vigore et igneo ardore, nec insitus vigor sine splendida claritate et igneo ardore, nec igneus ardor sine splendida claritate et insito vigore, et sicut in verbo non est nec operatur sonus sine virtute et flatu, nec virtus sine sono et flatu, nec flatus sine sono et virtute, sed indivisibiliter in opere suo sibi haerentia sunt; ita etiam hae tres personae supernae Trinitatis in maiestate divinitatis inseparabiliter vigent neque a se dividuntur. |
15 | Sic Deum unum in tribus personis, o homo, intellige. Sed tu in stultitia mentis tuae putas Deum tam impotentem esse ut non sit ei possibile in tribus personis vere subsistere, sed tantum in una posse consistere: cum neque vocem videas sine tribus consistere. Quid hoc? Deus certe est in tribus personis verus et unus Deus primus et novissimus. |
16 | Sed Pater non est sine Filio, nec Filius sine Patre, nec Pater nec Filius sine Spiritu sancto, nec Spiritus sanctus sine ipsis; quoniam hae tres personae inseparabiles in unitate divinitatis sunt. Quomodo verbum resonat ex ore hominis; sed non os sine verbo, nec verbum sine vita. Et ubi manet verbum? In homine. Unde exit? De homine. Quomodo? Vivente homine. |
17 | Sic est Filius in Patre quem Pater pro salute hominum in terram sedentium in tenebris misit, de Spiritu sancto in Virgine conceptum. Qui Filius ut est unigenitus in divinitate, ita est unigenitus in virginitate, et sicut est unicus Patris, ita est et unicus matris, quia ut Pater illum unum ante tempora genuit, sic et virgo mater illum unum solum genuit in tempore, quoniam virgo mansit post partum. |
18 | Unde, o homo, intellige in his tribus personis Deum tuum qui te creavit in fortitudine divinitatis suae, et qui te redemit a perditione. Noli ergo oblivisci Creatoris tui, sicut et Salomon tibi suadet, cum dicit: Memento Creatoris tui in diebus iuventutis tuae antequam veniat tempus afflictionis tuae, et appropinquent anni, de quibus dicas: Non mihi placent [Eccle. XII]. Quid hoc? Intellectuali sensu tuo recordare illius qui te condidit velut cum in diebus stultae confidentiae tuae putas tibi possibile esse ut secundum desiderium tuum ascendas in altum, te praecipitans in profundum, at in prosperitate stans in extremas aerumnas cadens. Nam vita quae in te est semper nititur ut perficiatur usque ad tempus illud dum perfecta appareat. Quomodo? Infans a primo ortu suo usque ad perfectam staturam ascendit, et deinde in perfecta aetate manet, relinquens petulantiam morum stultae adolescentiae tantum cum magnis curis sollicite providens quid sibi in rebus suis agendum sit, quod tunc nequaquam fecit cum stulta adolescentia inconstantia fervebat. |
19 | Sic fidelis homo faciat, infantiam morum relinquat; et ad culmen virtutum conscendat in fortitudine earum perseverans, extollentiam cupiditatis suae deserens quae in amentia vitiorum pullulat et in angustia sollicitudinem meditetur quid sibi utile sit postquam infantiam morum puerilium declinavit. Unde, o homo, sic amplectere Deum tuum in fortitudine vigoris tui priusquam veniat homo purgationis operum tuorum, cum omnia manifestabuntur, neque quidquam occultum relinquetur ubi veniunt tempora quae in duratione sua non deficient. |
20 | De quibus humano sensu tuo, ne murmurans, dicas: Non mihi placent, neque intelligo utrum in prosperitate aut in aerumna illa sint, quia humana mens semper in hoc dubia est; nam et dum bona operatur anxietatem habet utrum Deo placeant an non. Et dum mala perpetrat, de salute remissionis formidat. Sed qui vigilantibus oculis videt et attentis auribus audit, hic mysticis verbis meis quae de me vivente emanant osculum amplexionis praebeat. |