monumenta.ch > Hildegardis Abbatissa > 6
Hildegardis Abbatissa, Visiones, 1, VISIO QUINTA <<<    

Hildegardis Abbatissa, Visiones, 1, VISIO SEXTA [Quod Deus creaturam suam mirabiliter condidit et disposuit. De habitu angelorum et eius significatione. De habitu archangelorum et eius significatione. De habitu virtutum et eius significatione. De habitu potestatum et eius significatione. De habitu principatuum et eius significatione. De habitu dominationum et eius significatione. De habitu thronorum et eius significatione. De habitu cherubim et eius significatione. De habitu seraphim et eius significatione. Quod hae omnes acies mirabilibus vocibus miraracula illa resonant quae Deus in beatis animabus operatur. Psalmista de eadem re.]

1 Deinde vidi in altitudine coelestium secretorum duas acies supernorum spirituum multa claritate fulgentes, et qui in prima acie erant velut pennas in pectoribus suis habebant et facies ut facies hominum prae se ferebant, in quibus et vultus hominum quasi in pura aqua apparebant, et qui in altera acie fuerunt etiam in pectoribus suis quasi pennas habuerunt et facies ut facies hominum in se ostenderunt, in quibus etiam imago Filii hominis quasi in speculo fulgebat.
2 Sed neque in his nec in illis aliam formam discernere potui. Hae autem acies alias quinque acies secundum modum coronae circumcinxerant. Et qui in harum quinque prima acie fuerunt, quasi facies hominum habebant ab humero et deorsum magno splendore fulgentes. Qui in secunda erant, tantae claritatis exstiterunt, quod eos intueri non poteram.
3 Qui in tertia ut album marmor apparuerunt, et capita ut capita hominum habuerunt; super quae ardentes faculae visae sunt, et ab humero et deorsum velut ferrea nube circumdati fuerunt. Qui in quarta facies ut facies hominum et pedes ut pedes hominum habentes, in capitibus suis galeas gestabant, marmoreis tunicis induti.
4 Qui denique in quinta erant: nullam formam hominum in se ostendentes, velut aurora rubebant. Nullam autem aliam formam in eis conspiciebam. Sed et acies istae alias duas etiam in modum coronae circumdederant. Qui autem in prima acie illarum erant, oculis et pennis pleni videbantur, et in unoquoque oculo speculum et in ipso speculo facies hominis apparuit, et pennas suas ad supernam altitudinem elevarant.
5 Et qui in secunda fuerunt, quasi ignis ardebant, plurimasque pennas habentes in quibus quasi in speculo omnes ordines ecclesiasticae institutionis insignitos demonstrabant. Sed aliam formam nec in his nec in illis vidi. Et hae acies omnes in omni genere musicalium organorum mirificis vocibus mirabilia illa resonabant, quae Deus in beatis animabus operatur, per quae Deum magnifice glorificabant.
6 Et audivi de coelo vocem mihi dicentem: Omnipotens et ineffabilis Deus qui ante saecula fuit, nec initium habuit nec post finem saeculorum esse desinet omnem creaturam mirabili modo sua voluntate condidit, eamque mirabili modo sua voluntate disposuit. Quomodo? Quasdam creaturas terrenis haerere, quasdam vero in coelestibus esse deputavit. Ipse quoque beatos angelicos spiritus tam ad salutem hominum quam ad honorem nominis sui disposuit. Quomodo?
7 Nam quosdam ita constituit, ut necessitatibus hominum subveniant, quosdam vero, ut iudicia secretorum suorum per eos hominibus manifestentur. Quapropter vides in altitudine coelestium secretorum duas acies supernorum spirituum multa claritate fulgentes, quia ut tibi monstratur in altitudine illorum occultorum quae carnalis obtutus non penetrat, sed quae visus interioris hominis attendit, haec duo agmina corpus et animam hominis, Deo famulari debere designant ubi ipsa cum supernis civibus claritatem aeternae beatitudinis habent.
8 Et qui in prima acie sunt velut pennas in pectoribus suis habent, et facies ut facies hominum in se praetendunt, in quibus et vultus hominum quasi in pura aqua apparent; isti angeli sunt desideria profunditatis intellectus sui quasi pennas expandentes; non quod pennas ut aves habeant, sed quod voluntatem Dei in desideriis suis velociter perficiant, velut homo in cogitationibus suis celeriter volat: ita quod et per facies suas pulchritudinem rationalitatis in se manifestant, ubi etiam Deus opera hominum perspicue perscrutatur, quia ut servus verba domini sui audiens, ea secundum voluntatem illius perficit; ita et ipsi voluntatem Dei in hominibus attendunt et actus eorum illi in semetipso ostendunt.
9 Unde et qui in acie alia sunt etiam in pectoribus suis quasi pennas habent, et facies ut facies hominum in se ostendunt, in quibus etiam imago Filii hominis velut in speculo fulget: archangeli sunt etiam in desideriis intellectus sui voluntatem Dei contemplantes et decorem rationalitatis in se manifestantes incarnatum Verbum Dei purissime magnificant, quia ipsi, arcana Dei cognoscentes, mysteria incarnationis Filii Dei signis suis frequenter praeinsinuabant.
10 Sed nec in his nec in illis aliam formam discernere potes, quoniam et in angelis et in archangelis multa secreta mysteriorum sunt quae humanus intellectus mortali corpore gravatus, capere non valet. Quod autem hae acies alias quinque acies secundum modum coronae cingunt: hoc est quod corpus et anima hominis quinque sensus hominis virtute fortitudinis suae comprehendentes, per quinque vulnera Filii mei emundatos, ad rectitudinem interiorum mandatorum dirigere debent.
11 Unde qui in prima acie harum sunt, quasi facies hominum habent, ab humero et deorsum magno splendore fulgentes; quae virtutes sunt in corda credentium ascendentes et in ardente charitate excelsam turrim in eis aedificantes, quae opera ipsorum sunt. Ita quod in rationalitate sua opera electorum hominum ostendunt, et in fortitudine sua ad bonum finem multo fulgore beatitudinis ipsos perducunt. Quomodo? Scilicet cum electi claritatem interioris sensus habentes, omnes nequitias malorum suorum abiiciunt propter illuminationem illam qua in istis virtutibus in mea voluntate illuminati sunt, et fortiter adversus diabolicas insidias pugnant, et certamina illa quae illi hoc modo contra diabolicam turbam exercent virtutes istae mihi Creatori suo incessanter ostendunt.
12 Nam homines certamina confessionis et abnegationis in se habent. Quomodo? Quia iste me confitetur et ille me abnegat. Sed in hoc certamine talis interrogatio est: Est Deus an non? Tunc interrogatio ista tale responsum Spiritus sancti in homine habet: Deus est qui te creavit, sed et qui te redemit. Et quandiu interrogationis responsum hoc in homine est, virtus Dei illi non deerit, quia huic interrogationi et responso poenitentia adhaeret. Ubi autem interrogatio haec in homine non est, ibi nec hoc responsum Spiritus sancti est, quoniam homo iste donum Dei a se expellit, et sine interrogatione poenitentiae semetipsum in mortem praecipitat. Certamina vero istorum bellorum virtutes Deo offerunt; quia ipsi tale sigillum coram Deo sunt, per quod demonstratur qua intentione Deus, colatur vel abnegetur.
13 Qui autem secunda acie sunt, tantae claritatis existunt, quod eos intueri non potes; qui potestates sunt designantes quoniam serenitatem et pulchritudinem potestatis Dei, nulla imbecillitas mortalitatis apprehendere poterit, nec se ipsi similem facere, quia potestas Dei indeficiens est. Sed qui in tertia acie sunt, ut album marmor apparent et capita hominum habent, super quae faculae ardentes videntur, et ab humero et deorsum velut ferrea nube circumdati sunt; qui principatus sunt, praefigurantes quod ii qui ex dono Dei in saeculo principes hominum existunt, sinceram iustitiae fortitudinem induere debent ne in diversitatem instabilitatis incidant, et caput suum qui Christus Filius Dei est inspicere ac regimina sua secundum voluntatem ipsius in necessitatem hominum dirigere super se gratiam sancti Spiritus in ardore veritatis attendentes, ita quod in fortitudine aequitatis usque ad consummationem suam firmi et stabiles perseverent.
14 Unde etiam qui in quarta acie sunt facies ut facies hominum et pedes ut pedes hominum habentes in capitibus suis galeas gestant marmoreis tunicis induti; qui dominationes sunt, ostendentes quia ille qui Dominus omnium est rationalitatem hominum quae in humano pulvere polluta iacuerat a terris ad coelos sublevavit, cum Filium suum ad terras transmisit, qui antiquum seductorem sua rectitudine conculcavit: ita ut fideles ipsum qui caput eorum est fideliter imitentur, spem suam ad coelestia ponentes ac forti desiderio bonorum operum se munientes.
15 Sed qui in quinta acie sunt nullam formam hominum in se ostendentes velut aurora rubent; qui throni sunt, demonstrantes quod divinitas ad humanitatem se inclinavit, cum Unigenitus Dei humanum corpus pro salute hominum induit, qui nulla contagia humanorum peccatorum in se habuit; quoniam ipse de Spiritu sancto conceptus, in aurora videlicet in beata Virgine carnem absque omni macula totius sordis accepit. Sed nullam aliam formam in eis conspicis; quia plurima mysteria supernorum secretorum sunt; quae fragilitas humana non valet apprehendere. Quod autem et acies istae alias duas in modum coronae circumdant: hoc est quod fideles illi qui quinque sensus corporis sui ad superna dirigunt, scientes quia per quinque vulnera Filii Dei redempti sunt ad dilectionem Dei et proximi sui omni nisu et circuitione mentis suae perveniunt, cum voluptatem cordis sui negligunt et spem suam in sola aeterna ponunt.
16 Quapropter et qui in prima acie illarum sunt, oculis et pennis pleni videntur, et in unoquoque oculo speculum et in ipso speculo facies hominis apparet et pennas suas ad supernam altitudinem elevant; qui cherubin sunt, scientiam Dei significantes, in qua ipsi mysteria supernorum secretorum videntes desideria sua secundum voluntatem Dei explent, ita quod ipsi in profunditate scientiae suae purissimam perspicuitatem habentes: in ipsa illos mirabiliter praevident, qui verum Deum cognoscentes, intentionem desideriorum cordis sui ad ipsum qui super omnes est velut pennas bonae et iustae sublevationis dirigunt, magis aeterna diligentes quam caduca appetentes, secundum quod et ipsi in elevatione desideriorum suorum ostendunt. Sed qui in altera acie sunt quasi ignis ardent plurimasque pennas habentes, in eisdem pennis quasi in speculo omnes ordines ecclesiasticae institutionis insignitos demonstrant; seraphin sunt significantes quod ut ipsi in amore Dei ardent maxima desideria visionis eius habentes, ita etiam in desideriis suis tam saeculares quam spirituales dignitates quae in ecclesiasticis mysteriis multa cum puritate vigent, ostendunt quia secreta Dei in ipsis mirabiliter apparent, sic etiam omnes qui sinceritate puri cordis amantes supernam vitam quaerunt: ardenter Deum diligant, eumque toto desiderio amplectantur, ut ad gaudia illorum perveniant, quos tam fideliter imitantur. Quod vero aliam formam nec in his nec in illis vides: hos est quod multa secreta in beatis spiritibus sunt, quae homini manifestanda non sunt, quoniam quandiu ipse mortalis existit, ea quae coelestia sunt perfecte discernere non poterit.
17 Sed hae acies omnes ut audis in omni genere musicalium sonorum mirificis modulationibus mirabilia resonant, quae Deus in beatis animabus operatur per quae Deum magnifice glorificant, quia beati spiritus in virtute Dei maxima gaudia inenarrabilibus sonis per opera mirabilium illorum in coelestibus proferunt, quae Deus in sanctis suis perficit, per quae ipsi Deum gloriosissime magnificant, ubi eam in profunditate sanctitatis exquirunt laetantes in gaudio salutis quemadmodum et David servus meus inspector supernorum secretorum testatur dicens: Vox exsultationis et salutis in tabernaculis iustorum [Psal. CXVII]. Quod dicitur: Sonus laetitiae et prosperitatis illius quod caro conculcatur et spiritus erigitur, cum indeficiente salute cognoscitur in habitationibus illorum qui iniustitiam abiiciunt et iustitiam operantur, cum suggerente diabolo id quod malum est facere possent; sed divina inspiratione id quod bonum est perficiunt.
18 Quid hoc? Homo frequenter indecentem exsultationem in se ostendit: cum peccatum perfecerit quod perficere inconvenienter concupivit, sed salutem ibi non habet, quia hoc fecit quod divino praecepto contrarium fuit. Ille autem tripudium exsultationis cum prosperitate verae salutis habebit; qui bonum quod ardenter desideravit strenue complet, mansionem illorum dum in corpore habitat amans qui viam veritatis currentes errorem mendacii declinaverunt.
19 Unde quicunque scientiam in Spiritu sancto, et pennas in fide habet, iste admonitionem meam non parvipendat, sed eam in gustu animae suae amplectendo percipiat. Amen.
Hildegardis Abbatissa HOME

bav311.62 hlw17.51 salX16.71

Hildegardis Abbatissa, Visiones, 1, VISIO QUINTA <<<    
monumenta.ch > Hildegardis Abbatissa > 6

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik