monumenta.ch > Hildegardis Abbatissa > 2 > 119 > 104 > 157 > 107 > 29 > 159 > 184 > 44 > 23 > 147 > 211 > 5
Hildegardis Abbatissa, Visiones, 1, VISIO QUARTA <<<     >>> VISIO SEXTA

Hildegardis Abbatissa, Visiones, 1, VISIO QUINTA [De Synagoga matre incarnationis Filii Dei. Verba Salomonis. Verba Isaiae prophetae. De diverso colore Synagogae. De caecitate eius, et quod in corde Abraham, in pectore Moyses, in ventre reliqui prophetae, quid significet. Quod magna ut turris, habens circulum in capite similem aurorae. Verba Ezechielis. Comparatio de Samsone et de Saul et de David ad eamdem rem.]

1 Post haec vidi velut quamdam muliebrem imaginem a vertice usque ad umbilicum pallidam, et ab umbilico usque ad pedes nigram, et in pedibus sanguinolentam, circa autem pedes suos candidissimam et purissimam nubem habentem, at oculis orbatam, manus vero sub axellas suas tenebat, stans iuxta altare quod est ante oculos Dei, sed ipsum non tangebat.
2 Et in corde ipsius stabat Abraham, et in pectore eius Moses, in ventre vero reliqui prophetae, singuli signa sua demonstrantes, et pulchritudinem novae sponsae admirantes. Haec vero tantae magnitudinis apparuit velut alicuius civitatis ingentissima turris habens in capite suo quasi circulum similem aurorae. Audivique iterum vocem de coelo dicentem mihi: Antiquo populo austeritatem legis Deus imposuit, cum Abrahae circumcisionem indixit, quam postea in gratiam suavitatis convertit, cum Filium suum veritatem Evangelii credentibus dedit, in qua iugo legis sauciatos, oleo misericordiae delinivit.
3 Quapropter vides velut quamdam muliebrem imaginem a vertice usque ad umbilicum pallidam, quae est Synagoga, mater incarnationis Filii Dei et ab initio surgentium filiorum suorum usque ad fortitudinem eorum, secreta Dei in umbratione praevidens, sed ea non pleniter aperiens. Illa enim non est rutilans aurora quam aperte loquitur, sed eam in multa admiratione a longe intuens, ut in Canticis de ipsa dicitur: Quae est ista quae ascendit per desertum deliciis affluens: et innixa super dilectum suum? [Cant. VIII.] Quod dicitur: Quae est haec nova nupta, quae in plurimis bonis operibus se elevat per deserta gentium legalia praecepta sapientiae deserentium et idola adorantium, ascendens ad superna desideria deliciis donorum Spiritus sancti abundantius, et sic multo studio anhelans et se innitens super sponsum suum scilicet Dei Filium.
4 Haec enim est, quae a Filio Dei dotata in praeclaris virtutibus fulget in rivulis Scripturarum abundans. Sed et eadem Synagoga de filiis illius novae sponsae in multa admiratione servum meum Isaiam sic interrogat: Qui sunt ii qui ut nubes volant, et quasi columbae ad fenestras suas? [Isa. LX.] Quod dicitur: Qui sunt ii qui in mentibus suis se abstrahentes a terrenis ac carnalibus concupiscentiis: pleno desiderio et plena devotione ad superna volant, et columbina simplicitate absque amaritudine fellis, sensus corporis sui muniunt et munimentum firmissimae petrae, qui Unigenitus Dei est, multo ardore bonarum virtutum appetunt.
5 Hi enim sunt, qui propter supernum amorem terrena regna conculcant, et coelestia quaerunt. Synagoga itaque admirabatur de nova sponsa quae Ecclesia est, quoniam se similibus virtutibus ita ornatam non agnovit ut illam vidit, quia Ecclesia angelicis praesidiis circumdata est, ne eam diabolus dilaceret et deiiciat, cum Synagoga a Deo deserta in vitiis iaceat.
6 Quapropter vides etiam ipsam ab umbilico usque ad pedes nigram: quod est a fortitudine suae dilatationis usque ad consummationem suae durationis, in praevaricatione legis, et in transgressione testamenti patrum suorum fuisse sordidam, quia multis modis divina praecepta neglexit voluptatem carnis suae secuta. Et in pedibus sanguinolenta, circa autem pedes suos candidissimam et purissimam nubem habet, quoniam in consummatione sua prophetam prophetarum occidit, ubi et ipsa lapsa corruit; in eadem tamen consummatione in mentibus credentium lucidissima et perspicacissima fide surgente, quia ubi Synagoga finem accepit, Ecclesia surrexit, cum apostolica doctrina post mortem Filii Dei se per totum orbem terrarum diffudit.
7 Sed et imago illa oculis orbata est manus suas sub axellas tenens quia Synagoga in veram lucem non aspexit, cum Unigenitum Dei in despectu habuit. Unde et opera iustitiae in taedio boni operis et torpore a se non proiiciens tegit, et ea velut non sint negligenter abscondit. Stat iuxta altare quod est ante oculos Dei, sed ipsum non tangit, quoniam legem Dei quam divino praecepto et divina inspectione accepit in cortice quidem novit, sed eam interius non tetigit, quia eam potius abhorruit quam dilexerit, sacrificia et incensum devotarum orationum Deo offerre negligens.
8 Sed in corde ipsius stat Abraham, quoniam initium circumcisionis in Synagoga ipse fuit. Et in pectore eius Moses, quia in praecordia hominum divinam legem ille attulit, ac in ventre reliqui prophetae, id est in institutione illa quae ipsi divinitus tradita fuerat, inspectores divinorum praeceptorum.
9 Singuli signa sua demonstrantes et pulchritudinem novae sponsae admirantes, quoniam ipsi magnalia prophetiae suae in mirabilibus signis ostenderunt, et speciositatem generositatis Ecclesiae in multa admiratione attenderunt. Ipsa vero tantae magnitudinis apparet velut alicuius civitatis altissima turris, quia magnitudinem divinorum praeceptorum suscipiens, munitionem et defensionem nobilis et electae civitatis pronuntiavit habens in capite suo quasi circulum similem aurorae, quia Ecclesia in ortu suo miraculum incarnationis Unigeniti Dei demonstravit, et claras virtutes ac mysteria quae sequuntur ostendit; nam ipsa velut primo mane coronata fuit, cum divina praecepta accepit, designans Adam, qui primum iussionem Dei percepit, sed postea in transgressione sua in mortem cecidit.
10 Sic et Iudaei fecerunt, qui divinam legem primitus susceperunt, sed deinde Filium Dei in incredulitate sua abiecerunt. Sed et sicut homo per mortem Unigeniti Dei circa novissimum tempus de perditione mortis ereptus est, ita et Synagoga ante novissimum diem per divinam clementiam excitata incredulitatem deseret, et ad cognitionem Dei veraciter perveniet. Quid hoc? Nonne aurora ante solem ascendit?
11 Sed aurora recedit et claritas solis permanet. Quid hoc? Vetus Testamentum recessit, et veritas Evangelii permanet, quia quae antiqui in legalibus observationibus carnaliter observabant, haec novus populus in Novo Testamento spiritualiter exercet, quoniam quod illi in carne ostenderunt, hoc isti in spiritu perficiunt. Nam circumcisio non periit, quia in baptismum translata est, ut enim illi in uno membro signati sunt, sic et isti in omnibus membris suis.
12 Unde antiqua praecepta non perierunt, quia in meliorem statum translata sunt. Etiam in novissimo tempore Synagoga ad Ecclesiam se fideliter transferet. Nam, o Synagoga, cum in multis iniquitatibus errares ita quod cum Baal et cum caeteris his similibus te pollueres, consuetudinem legis turpissimis moribus scindens, et nuda in peccatis tuis iacens: feci quod Ezechiel servus meus loquitur, dicens: Expandi amictum meum super te, et operui ignominiam tuam, et iuravi tibi et inii pactum tecum [Ezech. XVI]. Quod dicitur: Ego Filius Altissimi in voluntate Patris mei extendi incarnationem meam, o Synagoga, super te, id est pro salute tua, auferens peccata tua, quae in multis oblivionibus operata es, et firmavi tibi remedium salvationis, ita quod itinera foederis mei ad salutem tuam manifestavi, cum veram fidem per apostolicam doctrinam tibi aperui, quatenus praecepta mea observares veluti mulier potestati mariti sui subiacere debet.
13 Nam asperitatem exterioris legis a te abstuli, et suavitatem spiritualis doctrinae tibi dedi ac omnia mysteria mea in spiritualibus doctrinis per memetipsum tibi ostendi, sed tu me iustum deseruisti, et diabolo te coniunxisti. Sed tu, o homo, intellige: ut Samsonem uxor ipsius deseruit, ita quod lumine suo privatus est, sic et Synagoga Filium Dei deseruit, cum eum obdurata sprevit, et cum doctrinam illius abiecit. Sed postquam capilli eius iam renati sunt, ita quod Ecclesia Dei confortata est, Filius Dei in fortitudine sua Synagogam deiecit, et natos illius exhaereditavit, cum etiam per gentiles Deum ignorantes zelo Dei contriti sunt; ipsa enim multis erroribus totius confusionis et schismatis se subiecerat, et in praevaricationibus totius iniquitatis se polluerat.
14 Sed etiam quemadmodum David uxorem suam quam sibi primitus desponsaverat et quae cum alio viro se polluerat, tandem revocavit, ita etiam et Filius Dei Synagogam (quae sibi primum in incarnatione sua coniuncta fuit, sed gratiam baptismi deserens diabolum secuta est) tandem circa novissimum tempus recipiet, ubi ipsa errores infidelitatis suae deserens ad lumen veritatis redibit.
15 Nam diabolus Synagogam in caecitate illius rapuit, et eam infidelitati in multis erroribus tradidit, nec hoc usque ad filium perditionis facere cessabit. Qui dum in exaltatione superbiae suae ceciderit sicut Saul in monte Gelboe interfectus periit, qui David de terra sua fugaverat, ut filius iniquitatis Filium meum in electis suis expellere tentabit, tunc Filius meus, Antichristo deiecto, Synagogam ad veram fidem revocabit quemadmodum et David primam uxorem suam post mortem Saulis recepit: cum enim novissimo tempore homines illum per quem decepti fuerant victum viderint, ad viam salutis cum multa festinatione recurrent.
16 Non autem decuit ut veritas Evangelii umbram legis praenuntiaret, quoniam decet ut carnalia praecurrant et spiritualia subsequantur, quia etiam servus dominum suum venturum praedicit et non dominus servum in servitio praecurrit; ita et Synagoga in umbra significationis praecurrit, et Ecclesia in lumine veritatis subsecuta est.
17 Unde quicunque scientiam in Spiritu sancto et pennas in fide habet, iste admonitionem meam non transgrediatur, sed eam in gustu animae suae amplectendo percipiat.
Hildegardis Abbatissa HOME

bav311.58 hlw17.48 salX16.68

Hildegardis Abbatissa, Visiones, 1, VISIO QUARTA <<<     >>> VISIO SEXTA
monumenta.ch > Hildegardis Abbatissa > 2 > 119 > 104 > 157 > 107 > 29 > 159 > 184 > 44 > 23 > 147 > 211 > 5

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik