monumenta.ch > Hildegardis Abbatissa > 46 > 15 > 10 > 11 > 8 > 186 > 35 > 160 > 225 > 126 > 163 > 179 > 153 > > 22 > 198 > 139 > 173 > 2
Hildegardis Abbatissa, Visiones, 1, VISIO PRIMA <<<     >>> VISIO TERTIA

Hildegardis Abbatissa, Visiones, 1, VISIO SECUNDA [Quod beati angeli nullo impulsu iniustitiae territi, ab amore et laude Dei abstrahuntur. Quod Lucifer decorem et vim fortitudinis suae considerans superbivit, et ideo cum sibi consentientibus a coelesti gloria eiectus est. Quod Deus iniustus esset, si eum non deiecisset. Verba Iob ad eamdem rem. De inferno qui in voracitate sua submersionem animarum tenet. Quod in deiectione diaboli, infernus factus est. Quod gehenna impoenitentibus obvia est; purgandis caetera tormenta posita sunt. Verba Ezechielis de eadem re. De diabolica fraude primum hominem per serpentem decipiente. Quod diabolus nescivit arborem illam interdictam esse, nisi ex Evae responsione. Quae tenenda vel quae vitanda sint in coniugio. Verba apostoli de eadem re. Cur ante incarnationem Domini, quidam plures uxores haberent. Cur nec homo nec angelus hominem liberare potuit, sed solus Dei Filius. Verba Sapientiae de eadem re. Quod consanguinei coniugio non copulentur. Exemplum de lacte. Cur in Veteri Testamento, coniugium inter consanguineos concessum sit: in Novo prohibitum. Quod vir non nisi in forti aetate, non nisi nubilem uxorem ducat. De vitanda illicita et libidinosa pollutione. Quare mulier post partum, vel a viro corrupta, in oculto maneat, et ab ingressu templi abstineat. Qui in commistione praegnantis se polluunt, homicidae sunt. Oseae de eadem re. De commendatione castitatis. Ioannes de eadem re. Quod expulso Adam, Deus paradisum munivit. Quod quia homo Deo rebellis exstitit, creatura ei prius subiecta, se illi opposuit. De amoenitate paradisi, quae succum et vim terrae tribuit ut anima corpori. Cur Deus hominem talem fecit ut peccare posset. Quod homo non debet summa perscrutari; cum nec infima valeat examinare. Quod homo nunc clarior fulget quam prius in coelo. Similitudo horti, ovis et margaritae ad hominem. De commendatione humilitatis et charitatis quae clariores caeteris virtutibus existunt.]

1 Deinde vidi velut maximam multitudinem viventium lampadarum, multam claritatem habentium; quae igneum fulgorem accipientes, serenissimum splendorem adeptae sunt. Et ecce lacus multae latitudinis et profunditatis apparuit, os velut os putei habens et igneum fumum cum multo fetore evomens de quo etiam teterrima nebula exhalans ad finem usque quasi visu imperceptibilem attigit, et in quadam clara regione candidam nubem quae de pulchra hominis forma plurimas stellas in se continens exierat, afflavit, et illam ac eamdem hominis formam ex illa regione eiecit.
2 Quo facto, lucidissimus splendor regionem illam circumdedit, et ita omnia elementa mundi, quae prius in magna quiete constiterant, in maximam inquietudinem versa horribiles terrores ostenderunt. Et iterum audivi illum qui mihi prius locutus fuerat, dicente: Deum fideli devotione subsequentes, et in dilectione eius digno amore ardentes, a gloria supernae beatitudinis nullo impulsu iniustitiae territi abstrahuntur, cum illi qui Deum ficte attendunt: non solum ad maiora non promoveantur, sed etiam ab iis quae se habere fallaciter putant, iusta examinatione deiiciantur.
3 Quod et haec maxima multitudo viventium lampadarum, multam claritatem habentium ostendit: quae est plurimus exercitus supernorum spirituum in beata vita fulgentium, ac in multo decore et ornatu existentium, quoniam cum a Deo creati sunt: non superbam elationem arripuerunt, sed in divino amore fortiter perstiterunt.
4 Nam ipsi igneum fulgorem accipientes, ita serenissimum splendorem adepti sunt, quia cum Lucifer cum suis superno Creatori rebellari conaretur, isti zelum Dei in casu illius et illi consentientium habentes, vigilantiam divinae dilectionis induerunt, cum illi caecitatem ignorantiae qua Deum scire noluerunt, incurrerunt. Quomodo?
5 In casu diaboli in illis angelicis spiritibus qui cum Deo in rectitudine perseveraverunt, maxima laus exorta est, quoniam illuminati visu perspicaciter agnoverunt quod Deus immobilis, sine ulla mutatione ullius mutabilitatis in potentia sua perseverat, ita quod a nullo bellatore superari poterit. Et ita in amore eius exardescentes, et in rectitudine perseverantes, omne domicilium iniustitiae contempserunt.
6 Sed Lucifer qui ob superbiam suam de coelesti gloria eiectus est, in initio creationis suae talis ac tantus exstitit, quod nullum defectum nec in decore nec in fortitudine sua sensit. Unde cum decorem suum inspiceret, et cum vim fortitudinis suae in semetipso consideraret, superbiam invenit, quae ipsi promisit ut inciperet quod vellet, quia perficere posset quod incepisset.
7 Et videns locum ubi se collocare posse putavit, ibi decorem et fortitudinem suam ostendere volens, in semetipso sic dicebat: Volo fulgere illic, quemadmodum et iste hic. Cui omnis acies eius assensum dedit, dicens: Quod tu vis, hoc et nos volumus. Et cum in superbiam elatus illud perficere vellet quod cogitaverat, zelus Domini se extendens in ignea nigredine illum cum omni comitatu suo deiecit, ita quod ipsi opaci contra serenitatem quam habuerant, effecti sunt.
8 Quid est hoc? Quia si Deus praesumptionem illorum non deiecisset, iniustus esset, quoniam illos foveret qui integritatem divinitatis dividere volebant; sed eos deiecit et impietatem eorum ad nihilum redegit, sicut etiam et omnes a conspectu claritatis suae aufert qui se ipsi opponere conantur, ut servus meus Iob ostendit, dicens: Lucerna impiorum exstinguetur, et superveniet eis inundatio, et dolores dividet furoris sui.
9 Erunt sicut paleae ante faciem venti, et sicut favilla quam turbo dispergit [Iob XXI]. Quod dicitur, gloria superbientis nequitiae ex falsa prosperitate, quasi lumen honoris in voluntate carnis illorum procedens qui Deum non timent (sed qui illum in perversa impietate spernunt, contemnentes scire quod nullus eum valeat expugnare, in igne ferocitatis suae volentes exurere quaecunque adversantur): haec in hora ultionis Dei velut terra conculcatur, et de superno iudicio super eosdem impios cadet abiectio indignationis omnium quae sub coelo sunt, ita quod et Deo et hominibus molesti erunt.
10 Unde quia Deus non sinit eos habere quod volunt, ideo undique dolore macerati in hominibus bacchantur per rabiem insaniae suae, cum ardent hoc possidere quod Deus non permittit eos deglutire. Et cum hoc modo a Deo recedunt, solis inutilibus rebus comparantur, ita quod nec in Deo nec in hominibus quidquam boni facere vellent, de grano vitae in praevidente oculo inspectionis Dei abscisi.
11 Quapropter et huiusmodi contritioni traduntur, qui in tepido sapore iniqui rumoris dissipantur, cum supervenientem imbrem Spiritus sancti non suscipiunt.
12 Sed lacus ille multae latitudinis et profunditatis qui tibi apparet, est infernus, latitudinem vitiorum et profunditatem perditionum, ut vides, in se continens; os etiam velut os putei habens, et igneum fumum cum multo fetore emittens; quia in voracitate sua submersionem animarum tenens, cum eis suavitatem et dulcedinem ostendit, eas ad perversionem tormentorum perversa deceptione perducit, ubi ardet ignis cum suffusione teterrima fumi et cum ebulliente mortifero fetore emanat; quoniam haec dira tormenta diabolo et eum subsequentibus (qui se a summo bono avertunt, nec illud scire aut intelligere curaverunt) praeparata sunt; unde et ab omni bono deiecti sunt, non quia illud nescierunt, sed quoniam illud in magna superbia contempserunt. Quid est hoc? In deiectione diaboli hae exteriores tenebrae, omne genus poenarum in se habentes positae sunt; quia hi maligni spiritus, contra gloriam quae ipsis praeparata fuit, miseriam diversarum poenarum susceperunt, et contra claritatem quam habuerunt densissimas tenebras induerunt. Quomodo?
13 Cum superbus angelus ut coluber se sursum erexit, carcerem inferni accepit, quia esse non potuit ut ullus Deo praevaleret. Et quomodo conveniens esset, ut in uno pectore duo corda essent: sic nec in coelo duo dii esse debuerunt. Sed quoniam idem diabolus cum suis superbam praesumptionem arripuit, ideo lacum perditionis sibi paratum invenit.
14 Sic et homines illi qui eos in actibus suis imitantur, participes poenarum eorum secundum merita sua efficiuntur. Sed quaedam animae sunt quae cumulum damnationis habentes, a scientia Dei proiectae sunt: et ideo infernales poenas sine consolatione ereptionis habebunt; quaedam autem in oblivione Dei non existentes, sed in superioribus examinationibus purgationem peccatorum suorum in quibus prolapsae sunt recipientes; tandem absolutionem vinculorum suorum sentiunt, ad requiem ereptae pervenientes.
15 Quid est hoc? Gehenna iis obvia est qui Deum in oblivione cordis sui sine poenitentia habent: caetera vero tormenta iis qui quamvis mala opera faciant, tamen in eis usque ad finem non perseverant, sed tandem ad Deum in gemitibus suis respiciunt. Quapropter fideles diabolum fugiant et Deum diligant, mala opera abiicientes et bona cum decore poenitentiae complentes, ut servus meus Ezechiel per me inspiratus hortatur, dicens: Convertimini et agite poenitentiam ab omnibus iniquitatibus vestris, et non erit vobis in ruinam iniquitas [Ezech. XVIII]. Quod dicitur: O vos homines qui hactenus in peccatis iacuistis: recordamini Christiani nominis vestri, convertentes vos ad viam salutis, et facite alia opera in fonte poenitentiae: qui prius fecistis multa scelera in multis vitiis, et ita a mala consuetudine vestra surgentes: non deprimet vos in ruinam mortis iniquitas illa in qua sorduistis, quia illam in die salvationis vestrae abiecistis.
16 Unde etiam hoc modo gaudium angelorum super vos erit, quoniam a diabolo recessistis et ad Deum cucurristis, eum sic melius in bonis actibus cognoscentes, quam prius eum sciretis cum in irrisione antiqui seductoris fuistis. Quod vero de eodem lacu teterrima nebula exhalans ad finem usque quasi visu imperceptibilem attigit: hoc est quod de profundissima perditione diabolica fraus emanans serpentem virulentum, nefas fraudulentae intentionis in se continentem ad decipiendum, hominem latenter invasit. Quomodo? Quia cum diabolus hominem in paradiso vidit, cum magna indignatione exclamavit, dicens: O quis assequetur me in mansione verae beatitudinis?
17 Et ita in semetipso sciebat quod malitiam suam quam in se habuit nondum in alia creatura compleverat, sed Adam et Evam puerili innocentia in horto deliciarum degere videns, cum magno astu extulit se ad eos decipiendum per serpentem. Quare? Quoniam serpentem magis assimilari sibi quam aliud animal intellexit; studuit ut in dolositate illius hoc occulte perficeret quod in forma sua aperte complere non posset.
18 Unde cum Adam et Evam a vetita sibi arbore se avertere et anima et corpore conspexit, in semetipso intellexit eos ibi divinum praeceptum habere, et quod in primo opere quod inciperent, ipsos facillime deiiceret. Nesciebat enim arborem illam vetitam esse nisi quod hoc secundum probationem dolosae interrogationis suae, et secundum responsa eorum agnovit.
19 Quapropter in ipsa clara regione candidam nubem (quae de pulchra forma hominis plurimas stellas in se continens exierat) per nebulam teterrimam afflavit, quoniam in eodem amoenitatis loco Evam innocentem animum habentem (quae de innocente Adam omnem multitudinem humani generis in praeordinatione Dei lucentem in suo corpore gestans sumpta fuerat) per seductionem serpentis ad deiectionem eius diabolus invasit. Cur hoc? Quia sciebat mulieris mollitiem facilius vincendam quam viri fortitudinem; videns etiam quod Adam in charitate Evae tam vehementer ardebat, ut si ipse Evam vicisset, quidquid illa Adae diceret, Adam illud perficeret.
20 Unde et diabolus illam et formam hominis ex illa regione eiecit, quin idem antiquus seductor Evam atque Adam de sede beatitudinis sua deceptione expellens in tenebras subversionis detrusit. Quomodo? videlicet Evam primum seduxit, ut ipsa Adae blandiretur quo ei assensum praeberet, quia ipsa citius Adam quam alia creatura ad inobedientiam perducere potuit; quoniam de costa illius facta fuerat.
21 Quapropter mulier virum citius deiicit, cum ille eam non abhorrens, verba eius facile assumit.
22 Verum et non puero sed perfecto viro scilicet Adae perfecta mulier data est, ita etiam modo, cum vir in aetate perfecta fertilis est, perfecta ei mulier coniungenda est, velut cum arbor flores incipit emittere, debita cultura ei adhibenda est. Nam de costa insito calore et humore Adae, Eva formata est, ac ideo nunc de fortitudine viri et de calore eius semine suscepto mulier intendit prolem in mundum producere, vir enim seminator existit, mulier autem susceptrix seminis est, unde et mulier sub potestate viri manet, quoniam ut duritia lapidis ad teneritudinem terrae est, ita etiam et fortitudo viri ad mollitiem mulieris.
23 Quod autem prima mulier de viro formata est, hoc est coniunctio desponsationis mulieris ad virum. Et hoc sic intelligendum est. Coniunctio ista non est vane neque in oblivione Dei exercenda, quia qui mulierem de viro tulit, coniunctionem istam bene et honeste instituit, videlicet carnem de carne formans. Quapropter ut Adam et Eva caro una exstiterunt; sic et nunc vir et mulier caro una in coniunctione charitatis ad multiplicandum genus humanum efficiuntur. Et ideo perfecta charitas in his duobus esse debet, quemadmodum et in illis prioribus.
24 Adam enim uxorem suam culpare posset, quod ei consilio suo mortem intulit, sed tamen eam non dimisit quandiu in hoc saeculo vixit, quoniam illam sibi per divinam potentiam datam esse cognovit. Unde propter perfectam charitatem non relinquat homo uxorem suam, nisi propter rationabilem causam illam, quam sibi fidelis Ecclesia proponit.
25 Nec omnino divisio in illis fiat: nisi ambo una mente in Filium meum voluerint respicere, sic in ardenti amore illius dicentes. Volumus mundum relinquere et illum sequi, qui pro nobis passus est. Quod si hi duo in una devotione dissentiunt ut mundum relinquant, tunc se omnino ab invicem non separent, quia ut sanguis a carne separari non potest quandiu spiritus in illa manet, ita nec maritus nec uxor se ab invicem dividant, sed simul in una voluntate ambulent.
26 Sed si ibi in fornicatione praevaricatio legis aut in viro aut in muliere est, tunc aut a semetipsis, aut a sacerdotibus suis publicati, censuram spiritalis magisterii secundum quod iustum est sustinebunt. Maritus autem de uxore et uxor de marito coram Ecclesia et praelatis ipsius de transgressione coniunctionis suae secundum iustitiam Dei conqueretur: non tamen ita ut maritus aut uxor aliam copulam quaerat, sed ipsi aut simul in rectitudine coniunctionis permanebunt, aut se ab huiusmodi coniunctione simul abstinebunt, iuxta id quod eis per disciplinam ecclesiasticae institutionis demonstratur, nec se viperea laceratione dilaniabunt, sed pura dilectione diligent, quoniam et vir et mulier esse non possunt nisi ista copulatione procreati, quemadmodum Paulus amicus meus testatur, dicens: Sicut mulier de viro, ita et vir per mulierem: omnia autem ex Deo [I Cor. XII]. Quod dicitur: Mulier propter virum creata est, et vir propter mulierem factus est; quoniam ut illa de viro, ita et vir de illa ne alterum ab altero discebat in unitate natorum suorum, quia in uno opere, unum operantur, quemadmodum aer et ventus opera sua invicem complicant. Quomodo? Aer a vento movetur, et ventus aeri implicatur, ita quod in ambitu eorum omnia virentia illis subdita sunt. Quid est hoc? Mulier viro et vir mulieri in opere filiorum cooperatur, unde maxima crimina ibi sunt, ubi fornicatio in diebus creationis filiorum divisionem facit, quoniam proprium sanguinem de fundamento loci sui vir et mulier ibi abscindunt, in alienum locum eum abiicientes.
27 His certe fraudulentia diaboli et ira Dei relinquetur; quia foedus illud praevaricati sunt quod ipsis Deus constituit. Quapropter, vae ipsis, quando peccata ipsorum eis non remittuntur. Sed quamvis vir et mulier in natis suis, ut ostensum est, sibi cooperentur, omnia tamen videlicet tam vir quam mulier et caeterae creaturae ex divina dispositione et ordinatione sunt, quoniam Deus ea secundum voluntatem suam fecit.
28 Ante incarnationem autem Filii mei, quidam in antiquo populo plurimas uxores secundum voluntatem suam simul habebant; quia nondum apertae demonstrationis prohibitionem inde audierant, quam Filius meus in mundum veniens ostendit rectissimo ordine huius copulationis in marito et uxore quandiu in hac vita spirarent secundum coniunctionem Adae et Evae propalatam, quoniam coniunctio haec non secundum voluntatem hominis sed secundum timorem Dei exercenda est; quia melius est rectum coniugium iuxta dispositionem ecclesiasticae discretionis habere quam fornicationem appetere, cum tamen vos homines hoc negligentes, vestram libidinem non solum secundum homines sed etiam secundum pecora exerceatis.
29 Fides autem recta et pura dilectio agnitionis Dei inter maritum et uxorem sit, ne semine eorum diabolica arte polluto divina ultio ipsos percutiat, cum se invicem mordentes dilaniant, et cum semina sua inhumane secundum pertula tiam pecorum seminant. Unde cum invidia vipereo more eos cruciat et cum maculosa superfluitas seminis ipsorum absque timore Dei et absque humana disciplina in ipsis est; frequenter ad castigationem huius perversitatis ipsorum recto iudicio Dei, qui ex ipsis nascuntur ad contrarietatem in membris suis destituuntur et a prosperitate vitae suae deiiciuntur, nisi poenitentiam illorum suscipiens, placabilem me istis ostendam.
30 Nam qui in poenitentia peccatorum suorum me invocaverint, poenitentiam ipsorum propter amorem Filii mei suscipiam; quoniam qui digitum suum ad me poenitendo levaverit, id est qui gemitum cordis sui ad me in poenitentia extenderit, dicens: Peccavi, Domine, coram te; poenitentiam illam mihi Filius meus ostendit, qui sacerdos sacerdotum est, quia poenitentia quae sacerdotibus in amore Filii mei offertur, purgationem peccatorum eam facientibus concedit.
31 Unde poenitentiam suam digne facientes a maxilla diaboli exeunt homines, quoniam ille hamum divinae potentiae deglutire volens, iuxta illam, suam fortiter vulneravit, ubi etiam nunc fideles animae a perditione transeuntes ad salvationem perveniunt. Quomodo? Quia sacerdotes in altari invocatores nominis mei existentes, confessionem populorum suscipient, ubi eis remedium salutis demonstrabunt. Quapropter ut Deum placabilem habeant, semen suum in diversitate vitiorum non contaminent, quoniam qui in fornicatione vel in adulterio semen suum eiiciunt, filios suos qui hoc modo ex ipsis nascuntur negligentiores reddunt. Quomodo?
32 Qui puro limo lutum vel stercus admiscet, nunquid vas stabile facit? Sic qui semen suum in fornicatione vel adulterio contaminat, nunquid filios fortitudinis gignit? Sed multi ex iis in diversitate morum ac medullarum suarum laborant, multi autem ex eis prudentes et ad saeculum et ad Deum efficiuntur. Et cum his coelestis Ierusalem impletur, cum ipsi vitia deserentes et virtutes amantes in castitate ac in magnis laboribus filium meum imitantur, martyrium ipsius in corpore suo secundum passibilitatem suam gestantes.
33 Ubi autem infantes de homine nasci nolo, ibi viriles vires seminis aufero, ne in ventre matris coaguletur; quemadmodum etiam terrae fructiferas vires denego, ubi hoc iusto iudicio meo facere volo. Sed quid miraris, o homo, quod in adulteriis et in caeteris huiusmodi criminibus infantes nasci permitto? iudicium meum iustum est. Nam a lapsu Adae non inveni in humano semine iustitiam quae in eo esse debuit, ubi eam diabolus in gustu pomi fugaverat, idcirco misi Filium meum in mundum sine ullo peccato de virgine natum, quatenus in sanguine suo cui nulla pollutio carnis inerat, diabolo spolia illa quae in homine rapuerat auferret.
34 Nam nec homo conceptus in peccato, nec angelus tegmen carnis non habens hominem in peccatis iacentem et corporali gravedine laborantem, a diabolica potestate eripere potuit, praeter illum qui sine peccato veniens et corpus mundum sine peccato habens, eum sua passione liberavit. Unde homines quamvis in peccatis nati sint, tamen eos ad supernum regnum colligo, cum illud fideliter quaerunt. Electos enim meos nulla perversitas mihi abstrahere potest, ubi Sapientia testatur, dicens: Iustorum animae in manu Dei sunt, et non tanget illos tormentum mortis [Sap. II]. Quod dicitur. Illorum qui viam rectitudinis complectuntur, animae cum devoto affectu in operibus superni auxiliatoris sunt: ita ut propter bona opera quibus coelum in altitudine iustitiae attendunt, non confringat illos cruciamentum perditionis, quia verum lumen eos in timore et in amore Dei pascit.
35 Sed postquam Adam et Eva de loco amoenitatis expulsi sunt, opus concipiendi et pariendi filios in semetipsis cognoverunt, et ita de inobedientia sua in mortem cadentes, dulcedinem peccati conceperunt, cum se posse peccare cognoverunt. Sed ipsi hoc modo rectam constitutionem meam in libidinem peccati vertentes, cum commotionem venarum suarum non in dulcedine peccati, sed in amore filiorum scire deberent eam diabolica suggestione in libidinem dederunt, quia innocentiam geniturae suae perdentes, illam in peccatum miserunt.
36 Unde, quoniam hoc non sine diabolica persuasione peractum est, idcirco et idem diabolus ad hoc opus iacula sua emisit, ne sine suggestione ipsius perficiatur, cum dixit: Mea fortitudo in conceptu hominum est, idcirco homo meus est. Et videns quod homo particeps poenarum suarum esse debuit, quia ei consenserat, iterum in semetipso dicebat: Fortissimo Deo omnes iniquitates contrariae sunt, quoniam omnino iniustus non est. Et hoc idem deceptor in corde suo maximum sigillum posuit, videlicet quod homo qui sibi sponte consenserat, ipsi auferri non posset.
37 Quapropter secretum consilium in me fuit ut Filium meum ad redemptionem hominum mitterem, quatenus coelesti Ierusalem redderetur homo. Et huic consilio nulla iniquitas resistere potuit, cum Fillius meus in mundum veniens, omnes ad se collegit qui ipsum audire et imitari peccata deserendo volebant Ego enim iustus et rectus sum nullam volens iniquitatem, quam tu, o homo, amplecteris cum te malum posse facere cognoscis.
38 Nam Lucifer et homo, in initio creationis suae, mihi rebellare tentaverunt, et stare non potuerunt; de bono cadentes et malum eligentes. Lucifer autem totum malum comprehendit et omne bonum abiecit, nec illud omnino gustavit sed in morte cecidit. Adam vero bonum gustavit eum obedientiam suscepit; sed malum concupivit, et in concupiscentia sua illud perfecit, cum inobediens Deo exstitit.
39 Quod quare factum sit: non est a te, o homo, perquirendum, vel quid ante constitutionem saeculi fuerit, vel quid post novissimum diem futurum mortalis homo scire non potest, sed solus Deus hec novit: nisi quantum illud electos suos Deus scire permittit. Sed et fornicatio illa quae se communem hominibus facit, abominabilis coram me est, quia ab initio masculum et feminam in honestate, et non in turpitudine constitui. Unde illi hypocritae qui dicunt sibi licitum esse secundum appetitum pecorum fornicari cum quocunque voluerint, indigni oculis meis sunt, quoniam honorem et altitudinem rationalitatis suae despicientes in pecora respiciunt, et se illis similes faciunt: vae illis qui sic viventes, in hac turpitudine perseverant.
40 Nec etiam volo ut notitia sanguinis in coniugio se commisceat, ubi ardor amoris in consanguinitate nondum attenuatus est; ne impudens amor in recordatione consanguinitatis ibi oriatur, sed sanguis alienae stirpis conveniat: qui iam nullam notitiam consanguinitatis in se ardere sentit, quatenus humana disciplina in opere suo sit. Quia lac semel vel bis coctum saporem suum non perdidit, cum septima vel octava vice coagulatum et coctum vires suas deferens iam delectabilem saporem non nisi in necessitate habeat.
41 Et ut notitia consanguinitatis in propria coniuge nescienda est, ita etiam et notitia consanguinitatis prioris coniugis in aliena copula abhorrenda est; nec se homo ad huiusmodi copulam coniungat, sicut et Ecclesia per doctores suos prohibet qui ipsam in multa sollicitudine et honore stabilierunt. Quod autem in Veteri Testamento homines in consanguinitate sanguinis sui praecepto legis coniuncti sunt, hoc propter duritiam illorum factum est, ut invicem pacem haberent, et ut tam firma charitas in eis esset: ne tribus divisae coniunctioni gentilium se miscentes foedus meum infringerent, usque dum illud tempus venit in quo Filius meus plenitudinem charitatis afferens, coniunctionem consanguinitatis carnalis copulae in alienam prosapiam cum pudore verecundiae transtulit.
42 Unde quoniam sponsa eiusdem Filii mei vinculum timoris mei et rectam iustitiam in sancto baptismate modo suscepit, idcirco etiam huiusmodi consanguinitatis coniunctio nunc a se longe sit, quia fornicatio sine verecundia et sine moderatione libidinis in amplexibus viri et mulieris in noto sanguine magis quam in alieno ad turpe opus accenderetur.
43 Ego enim opus istud per hunc hominem edissero: cui illud in homine ignotum est, et qui sermonem istum non ab homine sed a scientia Dei accepit. Sed quid nunc? Cum autem masculus in forti aetate est, ita quod venae illius sanguine plenae sunt, tunc fertilis in semine suo est, tunc mulierem in desponsatione legitimae institutionis sibi accipiat, quae etiam in ferventi aetate existens semen illius cum verecundia suscipiat, et illi prolem in via rectitudinis gignat. Sed vir ante annos fortitudinis suae semen suum in superfluitate libidinis non eiiciat, quia hoc probatio peccati suggerente diabolo est, si semen suum in concupiscentia libidinis seminare tantaverit, antequam ipsum semen rectam coagulationem in fervente calore habere possit.
44 Et cum vir iam fortissimus in generationis opere est, tunc vires suas secundum quod potest in illo tempore non exerceat, quoniam, si tunc ad diabolum respicit, opus diabolicum operatur, corpus etiam suum contemptibile faciens, quod omnino illicitum est. Vir autem secundum quod eum humana natura docet, in fortitudine caloris et in abundantia seminis sui rectum iter in uxore sua quaerat; et hoc cum humana disciplina ob studium filiorum faciat.
45 Sed nolo ut idem opus fiat in separatione mulieris cum iam fluxum sanguinis sui patitur: quod est apertio occultorum membrorum uteri eius, ne fluxus sanguinis eius susceptum semen maturum effundat, et ita semen effusum pereat; se enim tunc mulier in dolore et in carcere positam videt: portionem scilicet doloris partus sui tangens, sed hoc tempus doloris in muliere non damno; quoniam illud Evae dedi quando in gustu pomi peccatum concepit, unde et mulier in hoc tempore in magno misericordiae subsidio levanda est; ipsa autem se contineat in absconso disciplinae; non autem ita ut in abcessu templi mei se arceat, sed fideli permissione ipsum in officio humilitatis pro salute sua ingrediatur. Quia autem sponsa Filii Dei semper integra est, vir, apertis vulneribus, si integritas membrorum eius in tactu percussionis divisa est, templum meum nisi cum timore magnae necessitatis non intrabit ne videatur, sicut integra membra Abel, qui templum Dei fuit, Cain frater suus crudeliter fregit.
46 Sed et mulier cum prolem pepererit, fractis occultis membris suis, templum meum non nisi secundum legem per me sibi datam ingrediatur; quatenus sancta sacramenta eiusdem templi mei ab omni pollutione et dolore viri et mulieris inviolabilia sint, quia Filium meum purissima virgo genuit: quae integra absque ullo vulnere peccati fuit.
47 Locus enim qui in honore Unigeniti mei consecratus est, integra omni corruptione livoris ac vulneris esse debet, quoniam idem unigenitus meus integritatem virginei partus in se novit; unde et mulier quae integritatem virginitatis suae cum viro corrupit, in livore plagae suae qua corrupta est ab ingressu templi mei se contineat, usque dum plaga vulneris ipsius sanetur, secundum quod ecclesiastica disciplina ipsi de eadem causa certissime demonstrat.
48 Nam cum Filio meo in ligno crucis sponsa ipsius coniuncta fuisset, ipsa, usque dum Filius meus discipulis suis praecepit ut veritate Evangelii per totum mundum disseminarent, in occulto se continuit, ac deinde aperte surrexit et gloriam sponsi sui in generatione spiritus et aquae palam praedicavit. Sic et virgo, quae viro coniungitur, faciat cum pudica scilicet verecundia usque ad tempus illud quod sibi ecclesiastica censura proponit; in occulto maneat, et hoc peracto de occultatione sua se transferens ad dilectionem sponsi sui, aperte procedat.
49 Nolo etiam ut praedictum opus viri ac mulieris exerceatur cum iam radix infantuli in muliere posita est, ne coagulatio infantuli superfluo et perdito semine polluatur usque ad purgationem partus ipsius, quod iterum ob amorem filiorum in rectitudine et non in petulantia fieri non prohibetur. Sic genus humanum in procreatione sua in honestate humanae disciplinae procedere positum est: et non sicut vaniloquium stultorum hominum clamat dicentium sibi licitum esse libidinem suam secundum voluntatem suam exercere, dicentes: Quomodo possumus nos tam inhumane continere?
50 O homo, si respicis ad diabolum, ipse te ad omne malum excitat et mortifero veneno suo interficit; si autem ad Deum oculos levas, ipse tibi adiutorium praebet et te castum facit. Nonne in opere tuo magis libidinem quam castitatem appetis? Mulier viro subiecta est in qua ipse semen suum seminet, sic etiam terram operatur ut fructum afferat.
51 Nunquid vir terram operatur, ut spinas et tribulos gignat? Nequaquam, sed ut dignum fructum det. Ita etiam hoc studium hominis in amore filiorum et non in petulantia libidinis esse debet. Ergo, o homines, plorate et ululate ad Deum vestrum quem tam frequenter in peccatis vestris contemnitis, cum in pessima fornicatione semen vestrum eiicitis; ibi non solum fornicatores, sed etiam et homicidae existentes, quia respectum Dei abiicitis et libidinem vestram secundum voluntatem vestram completis. Unde etiam diabolus in hoc opere semper persequitur vos, sciens quod magis concupiscentiam vestram appetitis quam gaudium filiorum inspiciatis.
52 Audite ergo qui in turribus ecclesiae estis. In fornicatione vestra nolite me accusare, sed vosmetipsos inspicite; quoniam, cum ad diabolum curritis me contemnentes, illicita opera facitis, et ideo casti esse non vultis, ut servus meus Osee de contaminato populo loquitur, dicens: Non dabunt cogitationes suas ut revertantur ad Deum suum, quia spiritus fornicationis in medio eorum, et Deum non cognoverunt [Ose. V, 4]. Quod dicitur: Maligni homines Deum non cognoscentes faciem cordis sui abscondunt, non convertentes eam in diversis involutionibus machinationis suae ut redeant ad veram claritatem, perspicaci scilicet oculo non discernentes quae Dei sunt, sed malum in semetipsis nutriunt; quoniam afflatio petulantis immunditiae per diabolicam suggestionem virilem fortitudinem quam in se habere deberent emollit, non sinens eos ut in Deum bonam conscientiam suam ponant, cum adversarius ipsos a vita felicitatis avertit.
53 Sed nunc ad amantissimas oves meas quae in corde meo plantatae sunt me convertam, semen castitatis existentes; virginitas enim per me plantata est, quia etiam Filius meus de virgine natus est. Et ideo virginitas est pulcherrimum pomum inter omnia poma convallium, et magna persona in omnibus personis quae in palatio indeficientis regis sunt, quoniam ipsa praecepto legis subdita non est, quia unigenitum meum mundo edidit.
54 Quapropter audiant qui Filium Dei sequi volunt in innocentia liberae castitatis et in separatione moerentis viduitatis; quoniam nobilior est virginitas non polluta ab initio quam viduitas oppressa virili iugo, cum tamen post dolorem suum in quo virum suum perdidit, virginitatem subsequitur: Filius enim meus plurimos dolores in corpore suo pertulit et mortem crucis subiit; unde et vos in amore ipsius multas angustias patiemini, cum in vobismetipsis superabitis quod in libidine peccati ex gustu pomi seminatum est; sed tamen ibi ab incendio libidinis effluentes rivulos in semine vestro sustinentes, cum tam casti esse non potestis quin fragilitas humanae debilitatis se latenter ostendat in vobis; in illo habere passionem Filii mei imitari debetis, cum vobismetipsis resistitis ardentem flammam libidinis, videlicet in vobis exstinguentes et alia saecularia quae mundi sunt, scilicet iram, superbiam, luxuriam, et caetera huiusmodi vitia cohibentes, atque victoriam istam magno certamine perficientes.
55 Unde tunc praelia ista magno decore et multo fructu clariora super solem et dulciora super aromatum suavitatem coram me apparent; quia unigenitum meum in doloribus eius imitamini cum ardentem libidinem tam forti certamine in vobis conculcatis. Et cum sic perseveratis, multam gloriam inde in coelesti regno consequimini. O vernantissimi flores, angeli mei, in vestro certamine admirantur quod mortem evaditis, quod in venenoso luto mundi polluti non estis cum tamen carnale corpus geratis, illud hoc pacto conculcantes, quod gloriosi in consortio eorum eritis, quoniam secundum similitudinem ipsorum impolluti apparetis, ideo gaudete cum sic perseveratis, quia tunc vobiscum sum, cum me fideliter suscipitis et vocem meam cum gaudio cordis vestri adimpletis, quemadmodum in secreta visione Ioannis dilecti mei ostendo, dicens: Ecce sto ad ostium et pulso: si quis audierit vocem meam, intrabo ad illum et coenabo cum illo, et ipse mecum [Apoc. III]. Quod dicitur: Vos qui me salvatorem vestrum fideliter amatis, videte quia vobis succurrere volens exspecto ad tabernaculum cordis vestri, considerans quid conscientia vestra in scrinio cordis sui contineat, et cum inspiratione recordationis mentis vestrae spiritum vestrum ad apertionem susceptionis bonae voluntatis commoneo.
56 Quod si tunc fidele cor percipit sonitum timoris mei, coniungo me ad ipsum amplectens eum, indeficientemque cibum capiens eum illo, cum ipse suavem gustum in bonis operibus semetipsum mihi praebet, ita et ipse cibum vitae in meipso percepturus est, quoniam illud amat: quod iustitiam desiderantibus vitam affert. Sed, ut vides, Adam et Eva de paradiso expulsis, lucidissimus splendor eamdem regionem circumdedit; quoniam illis ob transgressionem suam locum amoenitatis exeuntibus, potentia divinae maiestatis omnem maculam totius contagionis ab eodem loco sequestrans eum ita sua claritate munivit, ne amodo ulla contrarietate tangeretur, ostendens etiam quod transgressio illa quae in eo facta fuerat quandoque clementer et misericorditer abolenda esset.
57 Et ita omnia elementia mundi quae prius in magna quiete constiterant, in maximam inquietudinem versa, horribiles terrores ostenderunt; quia creatura illa quae ad servitutem hominis creata fuerat, nec ullam adversitatem in se senserat (homine inobedientiam capescente et Creatori suo facto inobediente) tranquillitatem suam reliquit, et inquietudinem suscepit, maximas et plurimas contrarietates hominibus inferens ut homo seipsum ad deteriora flexerat; per illam coerceretur. Quid hoc? Quia homo in loco deliciarum Deo rebellis exstitit, idcirco et creatura illa quae homini in servitio subiecta fuit, se homini opposuit.
58 Et paradisus est locus amoenitatis, qui floret, in viriditate florum, et herbarum, et deliciis omnium aromatum, repletus optimis odoribus, dotatusque in gaudio beatarum animarum, dans fertilissimam fecunditatem aridae terrae, quia fortissimam vim terrae tribuit, velut anima corpori vires praebet, quoniam paradisus in umbra et in perditione peccatorum non obscuratur.
59 Quapropter audite et intelligite me vos qui in cordibus vestris dicitis: Quid sunt haec? et cur sunt haec? O cur tam stulti estis in cordibus vestris qui ad imaginem et similitudinem Dei facti estis? Quomodo tam magna gloria et tantus honor qui vobis datus est, posset esse sine probatione: cum tamen aurum quod quasi nihil est et aliquid inane, debeat in igne probari, et pretiosi lapides in purgatione poliri, et huiusmodi omnia in omnibus perquiri?
60 Ergo, o stulti homines, hoc quod ad imaginem et similitudinem Dei factum est, quomodo sine probatione posset subsistere? Nam homo super omnem creaturam examinandus est, et ideo per omnem creaturam probandus est. Quomodo? Spiritus per spiritum probandus est, caro per carnem, terra per aerem, ignis per aquam, pugna per pacem, bonum per malum, pulchritudo per deformitatem, paupertas per divitias, dulcedo per amaritudinem, sanitas per infirmitatem, longum per brevem, durum per molle, altitudo per profunditatem, lux per tenebras, vita per mortem, paradisus per poenas, coeleste regnum per gehennam, et terrena cum terrenis, coelestia cum coelestibus.
61 Sic homo in omni creatura probatus est, videlicet in paradiso, in terra et in inferno: postea collocatus est in coelo. Aperte enim videtis pauca de multis, quae ante oculos vestros abscondita sunt. Et cur deridetis ea quae recta, plana, et iusta, ac bona in omnibus bonis coram Deo sunt? Quare his indignamini? Deus iustus est; sed genus hominum in praevaricatione praeceptorum Dei iniustum est, cum sapientius Deo esse contendit. Nunc dic mihi, o homo, quid putas te fuisse cum nondum eras in anima et corpore?
62 Tu vero nescis quomodo creatus sis. Sed nunc, o homo, coelum et terram vis perscrutari, et iustitiam eorum in constitutionem Dei diiudicare, et summa dignoscere; cum nec infima valeas examinare, quia nescis quomodo vivas in corpore, vel quomodo exuaris a corpore. Qui te in primo homine creavit, ille haec omnia praevidit. Sed item mitissimus Pater misit Unigenitum suum mori pro populo, ut hominem a diabolica potestate liberaret.
63 Et sic homo liberatus fulget in Deo, et Deus in homine; consortium homo cum Deo habens, fulgentiorem claritatem quam prius haberet, possidet in coelo. Quod non fuisset, si Filius Dei carnem non induisset, quoniam, si homo in paradiso permansisset, Filius in cruce passus non fuisset. Sed cum homo per callidum serpentem deceptus est, Deus in vera misericordia tactus, Unigenitum suum in purissima virgine incarnari voluit, atque ita post ruinam hominis elevatae sunt plurimae virtutes in coelo fulgentes, veluti est humilitas regina virtutum, quae in virgineo partu floruit, ut etiam caeterae virtutes quae electos Dei ad coelestia perducunt. Nam cum ager multo labore colitur, multum fructum profert, ut in humano genere ostensum est; quia post ruinam hominis, plurimae virtutes ad sublevationem eius surrexerunt.
64 Sed, o homines, vos gravati corporali pondere, non videtis illam magnam gloriam quae vobis sine macula et sine ulla dedignatione in plena iustitia Dei praeparata est, quam nullus auferre potest; prius enim quam fabrica mundi constituta fuisset, haec omnia Deus in vera iustitia praeviderat. Unde, o homo, similitudinem hanc considera.
65 Dominus qui in multo studio hortum facere vult, primitus aptum locum horti ponit, ac deinde locum cuiusque plantationis disponens, fructum bonarum arborum utilitatem, saporem, odorem habentium et diversorum generum aromata considerat. Et sic Dominus magnus et profundus artifex quamque plantationem suam in eo disponit, ut bene discerni in utilitate sua possit, ac deinde cogitat quanta munitione eum circumdet, ut nullus inimicorum plantationem eius dissipare valeat.
66 Tunc etiam pigmentarios suos constituit, qui eumdem hortum rigare sciant et qui fructum eius colligant, et exinde diversa pigmenta conficiant. Quapropter, o homo, diligenter considera, quia, si Dominus ille praevidet quod hortus suus nullum fructum nec ullam utilitatem proferens destruendus est, quare tunc tantus et tam profundus artifex hortum illum tam magno studio et tam magnis laboribus exstruit, plantat, rigat et munit? Audi igitur et intellige. Deus qui sol iustitiae est, splendorem suum super lutum quod praevaricatio hominis est misit; et splendor ille in multa claritate resplenduit, quoniam lutum illud valde foedum et opacum fuit.
67 Sol enim in sua claritate effulsit, et lutum in sua foeditate putruit; unde sol maiori delectatione a videntibus amplectebatur, quam si lutum ei appositum non esset. Sed sicut lutum ad similitudinem solis foedum est, sic etiam transgressio hominis ad iustitiam Dei iniqua est. Unde iustitia, quia pulchra est, diligenda est; et iniquitas, quoniam foeda est, odienda.
68 In hanc foeditatem cecidit ovis Domini qui hortum plantaverat. Et huiusmodi ovis per consensum suum, non per Domini ignaviam a Domino sublata est; quam postea Dominus multo studio et iustitia requisivit. Quapropter tunc chorus angelorum in maximo gaudio illuminatus est, cum hominem angeli in coelo viderunt. Quid hoc? Cum innocens agnus in crucem suspensus est, elementa tremuerunt, quia nobilissimus virginis filius de manibus homicidarum corporaliter occisus est.
69 In cuius morte perdita ovis ad pascua vitae reportata est. Nam antiquus persecutor, postquam vidit quod ovem illam propter sanguinem innocentis agni quem agnus in remissionem peccatorum hominum effuderat perdere debuit, tunc primum cognovit quis agnus ille esset, quoniam prius scire non potuit, quomodo coelestis agnus sine virili semine et sine ulla concupiscentia peccati de virgine in obumbratione Spiritus sancti incarnatus est; idem enim persecutor in initio creationis suae in flatu superbiae erexit se, in mortem seipsum praecipitans, et hominem de gloria paradisi deiiciens, cui Deus in potestate sua resistere noluit, sed eum in humilitate per filium suum superavit.
70 Et quia Lucifer iustitiam Dei contempsit iusto iudicio Dei, incarnationem unigeniti Filii Dei scire non potuit. Nam in hoc abscondito consilio perdita ovis ad vitam reportata est. Unde, o rebelles homines, cur tantam duritiam assumitis? Deus hominem deserere noluit, sed Filium suum ad salvationem eius misit; quoniam sic Deus caput superbiae in antiquo serpente contrivit.
71 In ereptione enim hominis de morte infernus claustrum suum aperuit, Satana clamante: Vae, vae! quis me adiuvabit? Sed et omnis diabolica turba in fremitu magno seipsam decerpsit, admirans quae tanta potestas esset, cui ipsa cum principe malitiae resistere non posset, cum sibi fideles animas auferri videret.
72 Sic homo super coelos elevatus est; quia Deus in homine, et homo in Deo per Filium Dei apparuit. Idem etiam Dominus qui ovem perdiderat, sed eam tam gloriose ad vitam reduxerat, pretiosam margaritam in eamdem similitudinem habuit, quae perdita in multas sordes incidit. Sed ipse eam ita in sorde iacere non permittens eam quaesivit, et inventam gaudenter extraxit, et de sorde in qua iacuerat, extractam ita expurgavit: ut aurum in fornace purgari solet et eam in pristinum honorem maiori gloria reparavit.
73 Nam Deus hominem creavit, sed ipse diabolica persuasione in mortem corruit; de qua eum Filius Dei per sanguinem suum eripuit, et eum ad coelestem honorem gloriose perduxit. Quomodo? In humilitate et charitate. Humilitas enim Flium Dei de virgine nasci fecit, ubi ipsa humilitas nec in maris amplexibus, nec in curiositate carnis, nec in divitiis terrenis, nec in aureis ornamentis, nec in saecularibus honoribus inventa est, sed Filius Dei in praesepio iacuit, quia mater eius paupercula fuit.
74 Et humilitas semper gemit, plorat et omnia crimina interimit: quod opus ipsius est. Unde quisquis diabolum vult expugnare, se muniat et armet humilitate, quoniam Lucifer tam valde fugit, et velut coluber se coram ea in cavernam abscondit, quia ubi ipse illum apprehenderit, eum quasi fragillimum filum citius frangit. Charitas quoque unigenitum Dei Filium in sinu Patris in coelo continet et eum in uterum matris in terram demisit, quoniam ipsa nec peccatores nec publicanos spernit, sed omnes salvare intendit.
75 Quapropter et fontem lacrymarum ab oculis fidelium saepius educens duritiam cordis emollit. In hoc humilitas et charitas clariores caeteris virtutibus sunt; quoniam humilitas et charitas sunt velut anima et corpus, quae fortiores vires caeteris viribus animae et membris corporis habent. Quomodo? Humilitas est quasi corpus et charitas velut anima nec ab invicem separari possunt sed simul operantur, sicut nec anima nec corpus disiungi valent ed sibi cooperantur, quandiu homo in corpore vivit.
76 Et sicut animae et corpori diversa membra corporis secundum vires suas subiecta sunt, ita etiam humilitati et charitati caeterae virtutes secundum iustitiam suam cooperantur. Et ideo, o homines, ad gloriam Dei et pro salute vestra humilitatem et charitatem sectamini: cum quibus armati diabolicas insidias non timebitis, sed indeficientem vitam possidebitis.
77 Unde quicunque scientiam in Spiritu sancto et pennas in fide habet, admonitionem meam non transgrediatur sed eam in gustu animae suae amplectendo percipiat.
Hildegardis Abbatissa HOME

bav311.9 hlw17.14 salX16.17

Hildegardis Abbatissa, Visiones, 1, VISIO PRIMA <<<     >>> VISIO TERTIA
monumenta.ch > Hildegardis Abbatissa > 46 > 15 > 10 > 11 > 8 > 186 > 35 > 160 > 225 > 126 > 163 > 179 > 153 > > 22 > 198 > 139 > 173 > 2

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik