Hildegardis Abbatissa, Visiones, 1, VISIO PRIMA [De fortitudine et stabilitate aeternitatis regni Dei. De timore Domini. De iis qui pauperes spiritu sunt. Quod virtutes a Deo venientes, timentes Deum et pauperes spiritu custodiunt. Quod agnitioni Dei abscondi non possunt studia actuum hominum. Salomon de eadem re.]
1 | Vidi quasi montem magnum, ferreum colorem habentem, et super ipsum quemdam tantae claritatis sedentem, ut claritas ipsius visum meum hebetaret, a quo ex utraque parte sui, lenis umbra velut ala mirae latitudinis et longitudinis porrigebatur. Et ante ipsum ad radicem eiusdem montis quaedam imago undique plena oculis stabat, cuius nullam humanam formam prae oculorum multitudine discernere valebam, et ante istam, imago alia puerilis aetatis, pallida veste, sed albis calceamentis induta, super cuius caput tanta claritas de eo qui super montem ipsum sedebat descendit, ut faciem eius intueri non valerem, sed ab eodem qui super montem illum sedebat: multae viventes scintillae prodibant, quae easdem imagines magna suavitate circumvolabant. In ipso autem monte quasi plurimae fenestellae cernebantur, in quibus velut capita hominum, quaedam pallida et quaedam alba apparuerunt. Et ecce qui super montem sedebat, fortissima et penetrantissima voce clamabat, dicens: O homo fragilis pulvis de pulvere terrae, et cinis de cinere, clama et dic de introitu incorruptae salvationis: quatenus ii erudiantur qui medullam Scripturarum videntes, eam nec dicere, nec praedicare volunt, quia tepidi et hebetes ad conservandam iustitiam Dei sunt, quibus clausuram mysteriorum resera: quam ipsi timidi in abscondito agro sine fructu celant. |
2 | Ergo in fontem abundantiae ita dilatare, et ita in mystica eruditione efflue, ut illi ab effusione irrigationis tuae concutiantur, qui te propter praevaricationem Evae volunt contemptibilem esse. Nam tu acumen huius profunditatis ab homine non capis, sed a superno et tremendo iudice illud desuper accipis, ubi praeclara luce haec serenitas inter lucentes fortiter lucebit. |
3 | Surge ergo, clama et dic: quae tibi fortissima virtute divini auxilii manifestantur, quoniam ille qui omni creaturae suae potenter et benigne imperat, ipsum timentes et ipsi suavi dilectione in spiritu humilitatis famulantes, claritate supernae illustrationis perfundit, et ad gaudia aeternae visionis in via iustitiae perseverantes perducit. |
4 | Unde etiam, ut vides, mons iste magnus ferreum colorem habens, designat fortitudinem et stabilitatem aeternitatis regni Dei; quae nullo impulsu labentis mutabilitatis potest exterminari, et super ipsum quidam tantae claritatis sedens, ut claritas ipsius visum tuum hebetaret: ostendit in regno beatitudinis, ipsum qui in fulgore indeficientis serenitatis toti orbi terrarum imperans superna divinitate, humanis mentibus incomprehensibilis est. |
5 | Sed ab utraque parte sui lenis umbra velut ala mirae latitudinis et longitudinis extenditur: quod est et in admonitione et in castigatione beatae defensionis suavis et lenis protectio, ineffabilem iustitiam in perseverantiam verae aequitatis iuste et pie demonstrans. |
6 | Et ante ipsum ad radicem eiusdem montis quaedam imago undique plena oculis stat, quia coram Deo in humilitate regnum Dei inspiciens timore Domini vallatus perspicuitate bonae et iustae intentionis studium et stabilitatem suam in hominibus exercet, ita quod eius nullam humanam formam prae ipsis oculis discernere vales, quoniam omnem oblivionem iustitiae Dei quam saepius homines in taedio mentis suae sentiunt per acutissimam aciem inspectionis suae ita abiicit: quod mortalis inquisitio vigilantiam eius in debilitate sua non discutit. |
7 | Unde et ante istam, imago alia puerilis aetatis, pallida tunica, sed albis calceamentis induta apparet, quia praecedente timore Domini, illi qui pauperes spiritu sunt subsequuntur, quoniam timor Domini in devotione humilitatis beatitudinem paupertatis spiritus fortiter tenet; quae non iactantiam nec elationem cordis appetit, sed simplicitatem et sobrietatem mentis diligit, non sibi sed Deo velut in pallore subiectionis iusta opera sua quasi indumentum pallidae tunicae tribuens, et candida vestigia Filii Dei fideliter subsequens. |
8 | Super cuius caput tanta claritas de sedente super montem descendit, ut faciem eius intueri non possis; quia potestatem et fortitudinem beatitudinis eius serenitas visitationis illius, qui omni creaturae laudabiliter imperat tantam infundit ut copiositatem ipsius mortali et infirma consideratione capere non valeas, quoniam et ille qui coelestes divitias habet, paupertati humiliter se subdidit. |
9 | Sed quod ab eodem qui super montem illum sedet multae viventes scintillae exeunt, quae easdem imagines magna suavitate circumvolant: hoc est quod ab omnipotente Deo diversae et fortissimae virtutes in divina claritate fulgentes veniunt, quae illos qui Deum veraciter timent et qui paupertatem spiritus fideliter amant, suo adiutorio et custodia circumdantes ardenter amplectuutur et deliniunt. |
10 | Unde et in ipso monte quasi plurimae fenestellae videntur, in quibus velut capita hominum quaedam pallida, et quaedam alba apparent; quia in summa altitudine, profundissimae et perspicacissimae agnitioni Dei nec celari, nec abscondi possunt studia actuum hominum, cum et teporem et candorem in semetipsis saepissime demonstrent, quoniam et modo homines et in cordibus et in factis suis fatigati in contumelia dormitant: modo exsuscitati in honore evigilant, quemadmodum Salomon in voluntate mea testatur, dicens: Egestatem operata est manus remissa, manus autem fortium divitias parat [Prov. X]. Quod dicitur, debilem et pauperem se homo ille fecit, qui noluit iustitiam operari, nec iniquitatem delere, nec debitum remittere, ubi a mirabilibus operum beatitudinis otiosus permansit. |
11 | Qui autem operatur fortissima opera salutis: viam veritatis currens, fontem salientis gloriae capit, in quo pretiosissimas divitias in terra et in coelo sibi parat. Unde quicunque scientiam in Spiritu sancto et pennas in fide habet, ille admonitionem meam non transgrediatur, sed eam in gustu animae suae amplectendo percipiat. |