monumenta.ch > Hildegardis Abbatissa > 46 > 15 > 10 > 11 > 8 > 186 > 35 > 160 > 225 > 126 > 163 > 179 > 153 >
>>> Hildegardis Abbatissa, Visiones, 1, VISIO PRIMA

Hildegardis Abbatissa, Visiones, 1, PRAEFATIO

1 Ecce quadragesimo tertio temporalis cursus mei anno, cum coelesti visioni magno timore, tremula intentione inhaererem, vidi maximum splendorem, in quo facta est vox de coelo ad me dicens: O homo fragilis, et cinis cineris et putredo putredinis, dic et scribe quae vides et audis. Sed quia timida es ad loquendum, et simplex ad exponendum, et indocta ad scribendum ea, dic et scribe ea non secundum os hominis, nec secundum intellectum humanae adinventionis, nec secundum voluntatem humanae compositionis, sed secundum id quod ea in coelestibus desuper in mirabilibus Dei vides et audis; ea sic edisserendo proferens, quemadmodum et auditor verba praeceptoris sui percipiens, ea secundum tenorem locutionis illius, ipso volente, ostendente et praecipiente propalat.
2 Sic ergo et tu, o homo, dic ea quae vides et audis: et scribe ea non secundum te, nec secundum alium hominem, sed secundum voluntatem scientis, videntis et disponentis omnia in secretis mysteriorum suorum. Et iterum audivi vocem de coelo mihi dicentem: Dic ergo mirabilia haec, et scribe ea hoc modo edocta, et dic. Actum est in millesimo centesimo quadragesimo primo Filii Dei Iesu Christi incarnationis anno, cum quadraginta duorum annorum septemque mensium essem, maximae coruscationis igneum lumen aperto coelo veniens, totum cerebrum meum transfudit, et totum cor totumque pectus meum velut flamma non tamen ardens, sed calens ita inflammavit, ut sol rem aliquam calefacit super quam radios suos immittit.
3 Et repente intellectum expositionis librorum videlicet Psalterii, Evangeliorum et aliorum catholicorum tam Veteris quam Novi Testamenti voluminum sapiebam, non autem interpretationem verborum textus eorum, nec divisionem syllabarum, nec cognitionem casuum aut temporum callebam. Virtutem autem mysteriorum, secretarum et admirandarum visionum a puellari aetate, scilicet a tempore illo cum quinquennis essem usque ad praesens tempus, mirabili modo in me senseram, sicut et adhuc: quod tamen nulli hominum exceptis quibusdam paucis et religiosis qui in eadem conversatione vivebant qua et ego eram, manifestavi, sed interim usque ad id temporis quo illud Deus sua gratia manifestari voluit, sub quieto silentio compressi.
4 Visiones vero quas vidi: non eas in somnis, nec dormiens, nec in phrenesi, nec corporeis oculis aut auribus exterioris hominis, nec in abditis locis percepi, sed eas vigilans, circumspiciens in pura mente oculis et auribus interioris hominis, in apertis locis secundum voluntatem Dei accepi. Quod quomodo sit, carnali homini perquirere difficile est.
5 Sed puellari meta transacta: cum ad praefatam aetatem perfectae fortitudinis pervenissem, audivi vocem de coelo dicentem: Ego lux vivens, et obscura illuminans; hominem quem volui, et quem mirabiliter secundum quod mihi placuit excussi in magnis mirabilibus ultra modum antiquorum hominum qui in me multa secreta viderunt posui; sed in terram stravi illum, ut se non erigeret in ulla elatione mentis suae.
6 Mundus quoque non habuit in eo gaudium, nec delectationem, nec exercitationem in rebus illis quae ad ipsum pertinent, quia eum de pertinaci audacia abstraxi, timorem habentem, et in laboribus suis paventem. Ipse enim in medullis et in venis carnis suae doluit: constrictum animum et sensum habens, atque multam passionem corporis sufferens, ita quod in eo nulla securitas habitavit, sed in omnibus causis suis se culpabilem aestimavit. Nam ruinas cordis eius circumsepsi, ne mens ipsius per superbiam aut per vanam gloriam se elevaret, sed magis in omnibus his timorem et dolorem quam gaudium aut petulantiam sentiret.
7 Unde in amore meo scrutatus est in animo suo, ubi illum inveniret qui viam salutis curreret. Et quemdam invenit et eum amavit, agnoscens quod fidelis homo esset et similis sibi in aliqua parte laboris illius qui ad me tendit, tenensque eum simul cum illo in omnibus his per supernum studium contendit, ut absconsa miracula mea revelarentur.
8 Et idem homo super semetipsum se non extulit, sed ad illum in ascensionem humilitatis et in intentione bonae voluntatis quem invenit, se in multis suspiriis inclinavit. Tu ergo, o homo, qui haec non in inquietudine deceptionis, sed in puritate simplicitatis accipis ad manifestationem absconditorum directa, scribe quae vides et audis.
9 Sed ego, quamvis haec viderem et audirem, tamen propter dubietatem et malam opinionem, et propter diversitatem verborum hominum, tamdiu non in pertinacia, sed in humilitatis officio scribere recusavi, quousque in lectum aegritudinis, flagello Dei depressa caderem, ita quod tandem multis infirmitatibus compulsa: testimonio cuiusdam nobilis et bonorum morum puellae et hominis illius quem occulte (ut praefatum est) quaesieram et inveneram, manus ad scribendum apposui.
10 Quod dum facerem, altam profunditatem expositionis librorum, ut praedixi, sentiens, viribusque receptis de aegritudine me erigens: vix opus istud decem annis consumans ad finem perduxi. In diebus autem Henrici Moguntini archiepiscopi et Conradi Romanorum regis et Cunonis abbatis in monte Beati Disibodi pontificis, sub papa Eugenio, hae visiones et verba facta sunt.
11 Et dixi et scripsi haec, non secundum adinventionem cordis mei aut ullius hominis, sed ut ea in coelestibus vidi, audivi et percepi per secreta mysteria Dei. Et iterum audivi vocem de coelo mihi dicentem: Clama ergo et scribe sic.
Hildegardis Abbatissa HOME

hlw17.777

>>> Hildegardis Abbatissa, Visiones, 1, VISIO PRIMA
monumenta.ch > Hildegardis Abbatissa > 46 > 15 > 10 > 11 > 8 > 186 > 35 > 160 > 225 > 126 > 163 > 179 > 153 >

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik