monumenta.ch > Hildegardis Abbatissa > 37
Hildegardis Abbatissa, Triginta Octo, QUAESTIO XXXVI <<<     >>> QUAESTIO XXXVIII

Hildegardis Abbatissa, Triginta Octo, QUAESTIO XXXVII

1 Quid specialis meriti, significat, quod, sicut in libr. Gregorii Turonensis episcopi invenitur, sanctus Martinus toties in specie ignis ostensus sit?
2 SOLUTIO
3 Deus omnipotens, qui amor et fortitudo existit, animam beati Martini ignea effusione Spiritus sancti perfuderat, et ideo propter merita humilitatis, pietatis et misericordiae, quibus Deum vivum in contrito corde semper inspexit, toties in igne apparuit.
Hildegardis Abbatissa HOME

hlw17.776