monumenta.ch > Hildegardis Abbatissa > 31 > 18
Hildegardis Abbatissa, Triginta Octo, QUAESTIO XVII <<<     >>> QUAESTIO XIX

Hildegardis Abbatissa, Triginta Octo, QUAESTIO XVIII

1 Quid est quod dicit: «Ego minimus apostolorum,» cum plus omnibus laboraverit? [I Cor. XV.]
2 SOLUTIO
3 Paulus se minimum vocat; quia cum Christo, qui sine peccato in humana forma apparuit, ut caeteri discipuli, non erat; et quia etiam per Filium Dei in spiritali visione, cum anima eius nec pleniter in corpore, nec pleniter extra corpus esset, ad fidem, quam nunquam discere, nec scire desiderabat coactus est.
Hildegardis Abbatissa HOME

hlw17.772