monumenta.ch > Hildegardis Abbatissa > 14
Hildegardis Abbatissa, Triginta Octo, QUAESTIO XIII <<<     >>> QUAESTIO XV

Hildegardis Abbatissa, Triginta Octo, QUAESTIO XIV

1 Quid est quod Paulus dicit: «Si linguis hominum et angelorum loquar? » [I Cor. XIII.] Quae sunt linguae angelorum?
2 SOLUTIO
3 Angeli qui spiritus sunt, nisi propter hominem verbis rationalitatis non loquuntur; quoniam linguae eorum sonans laus sunt. Homo enim, qui omnia quae sonant, per sonum eorum cognoscit, iucunditatem cordis sui in sono vocis, quam cum spiramine animae levat, ostendit.
Hildegardis Abbatissa HOME

hlw17.772