3 | Per speluncam duplicem, quam in sepulturam Abrahae sibi pretio comparavit, vetus lex et nova figuratur; quia sicut anima in corpore, sic nova lex in veteri latebat, et in his duabus mors, quae per mulierem subintravit in mundum, sepulta est: sancti vero patriarchae in eadem spelunca sepeliri desiderabant; quia spiritu prophetiae attacti, sacramentum novae legis in veteri cognoverunt, ut etiam in virga Aaron, quae floruit [Num. XVII], sacramentum Filii Dei in redemptione hominis latebat, quoniam in creatura Creatorem cognoverunt, ut etiam in sacrificio agnorum et arietum Christus passurus significabatur. |