monumenta.ch > Hildegardis Abbatissa > 8
Hildegardis Abbatissa, Triginta Octo, QUAESTIO VII <<<     >>> QUAESTIO IX

Hildegardis Abbatissa, Triginta Octo, QUAESTIO VIII

1 Qualia corpora habuerunt angeli, qui apparuerunt Abrahae, quibus similam, vitulum, butyrum et lac apposuit, et comederunt? [Gen. XVIII.]
2 SOLUTIO
3 Tres angeli, qui apparuerunt Abrahae sedenti ad ostium tabernaculi, in humana forma apparuerunt, quia sicut ab homine, nullo modo videri possunt. Immutabilem quidem Spiritum mutabilis homo videre non potest, et hoc est ex inobedientia Adae, qui spiritalibus oculis in paradiso privatus, in omne genus humanum caecitatem suam transduxit.
4 Omnis creatura (quod homo est) umbram suam habet, quae hominem in indeficientem vitam renovandum esse significat. Et sicut umbra hominis imaginem suam ostendit; sic et angeli, qui naturaliter invisibiles sunt, per corpora quae de aere sumunt, eis ad quos mittuntur, in humana forma visibiles apparent, moribus illorum se aliquantulum contemperantes, non angelicis loquelis, sed talibus verbis, quae possunt intelligere, eis loquuntur, ipsique ut homines comedentes, sed eorum cibus evanescit tanquam ros, qui semper super granum cadens, a calore solis in momento dissolvitur.
5 Maligni vero spiritus, specie cuiuslibet naturae ad seducendos homines utuntur, eius creaturae naturam considerantes, quae vitio illi comparetur, per quod hominem quem impugnant, superare possint, quemadmodum tentator etiam per serpentem seduxit.
Hildegardis Abbatissa HOME

hlw17.770

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik