Hildegardis Abbatissa, Triginta Octo, QUAESTIO VII
1 | Quid est quod Dominus dicit ad Noe, et ad filios eius: «Sanguinem animarum vestrarum requiram de manu cunctarum bestiarum, et de manu hominis?» Et paulo post: «Quicunque effuderit humanum sanguinem, effundetur sanguis eius? » Gen. IX.) |
2 | SOLUTIO |
3 | Deus post novissimum diem in resurrectione per indumentum hominis de manu, id est de mobili natura cunctarum bestiarum sanguinem animarum Noe et filiorum eius, ac totius humani generis (qui sedes animae est) requiret; quoniam ipse non vult, vt anima alio corpore aut sanguine induatur, nisi illo quod ipsa calefecit, et qui sedes ipsius fuit. Ipse enim in potenti praescientia sua, qua hominem de limo terrae, spiraculum vitae, quod anima est, cum carne et sanguine formandum, ut eum postea formabat, praescivit, in eadem praescientia sua, eum etiam resurrecturum, requiret. |
4 | De manu etiam hominis sanguinem animarum requiret; ita scilicet, ut homo ille, qui proximum suum comprimendo, animam suam emittere facit, per macerationem carnis et sanguinis sui in poenitentia, cum moerore plangentis vocis ad Deum creatorem suum semper clamet; quoniam animam illius quam ipse creaverat, vulneribus mortis exire coegit. |
5 | Quicunque autem effuderit sanguinem humanum, hoc quasi pro vano ducens, sine labore amissi sudoris, super hunc iudicium Dei, vel per ferrum, vel paupertatem, vel divitiarum suarum amissionem, et si non super eum, qui reus sanguinis factus est, super filios tamen eius et nepotes iudicetur. |