1 | Calybs valde calidus est, et quod fortissimum est in aeramento ferri. Et fere quasi divinitatem Dei significat, unde et dyabulus eum fugit et devitat. Et si vencnum aut in cibo aut in potu esse suspicaris, aut si cibus humidus est velut warmume aut velut suffen, clam ignitum calibem ei impone, et si venenum in eo est, illud debilitando attenuat, vel si cibus siccus est, velut carnes aut pisces aut ova, ignitum calibem vino impone, et vinum istud super eundem cibum funde, et si venenum in illo est, siccum cibum vino ignito calibe calefacto impone; et si venenum in eo fuerit, in ipso deprimitur, ita quod hominem istud comedentem minus laedit. |
2 | Et etiam ignitum calibem potui impone, sive vino, sive cervisia, sive aqua, sive alio quolibet potu, et si venenum in eo est, statim debilitatur. Nam si calibs ad ignem ignitus ita in cibum aut in potum positus fuerit, vel si vinum cum ignito calibe calefactum super cibum, sive panis, sive caro, sive piscis aut alii huiusmodi cibi sunt, perfundatur, et si venenum in illo est, tunc fortitudo eiusdem veneni constringitur et debilitatur, quia tanta vis calibis est quod venenum illud hoc modo arescere facit, quia comedentem et bibentem minus laedere potest, ita ut si aliquis homo idem venenum sic gustaverit, eum minime ad mortem perducere poterit, etiamsi ille intumescat aut aliquantum diu infirmatur, tamen mortem evadere potest, si venenum illud cum ignito calibe debilitatum fuerit, ut praedictum est [Ed.:---«Cap. XII.---De chalybe. Chalybs valde calidus est, et quod fortissimum est, in aeramento ferri est; et divinitatem Dei fortitudine sua significat; unde et diabolus eum fugit et devitat. Si autem homo venenum, aut in cibo, aut in potu esse suspicatur, tunc si cibus humidus est, velut sorbiciuncula, aut cibus ex oleribus factus, ignitum chalybam ei imponat, et si venenum in eo est, illud debilitando attenuat. Vel si cibus siccus est, ut carnes, aut pisces, aut ova, ignitum chalybem vino imponat, et vinum illud super eundem cibum fundat; et si venenum in illo est, ipsum debilitat. Vel si panis est, ipsum panem, vel similem siccum cibum vino ignito chalybe calefacto imponat; et si venenum in eo fuerit, in ipso deprimitur, ita quod hominem illud comedentem minus laedit. Nam fortitudo chalybis fortissima fortitudo est, ad quam maior fortitudo aeramentorum procedere non potest: et fundamentum omnium inscidentium ferramentorum est, et tantam fortitudinem in se habet ut cum calor eius ad ignem excitatur, quod et absque calore vini, et cum calore vini venena debilitat, et ea bono calore et bona fortitudine sua ad nihilum ducit. Nam si chalybs ad ignem ignitus ita in cibum, aut in potum positus fuerit, vel si vinum cum ignito chalybe calefactum super cibum, sive panis, sive caro, sive piscis, sive alii huiusmodi cibi sint, superfunditur, si venenum in illis est, tunc fortitudo eiusdem constringitur et debilitatur, quia maxima vis chalybis est, quod venenum hoc modo arescere facit, quod comedentem, vel bibentem minus laedere poterit; etiam si ille intumescat, vel etiam si aliquandiu infirmetur, tamen certo mortem evadere poterit: ut si etiam aliquis homo idem venenum gustaverit, eum minime ad mortem perducere poterit, si venenum illud cum ignito chalybe debilitatum fuerit, ut praedictum est.»]. |