1 | Ferrum valde calidum in sua natura est, et ideo forte est. Fortitudo eius ad plurima utilis est. Et si quis ferrum iuxta se habet, quod caro eius in illo incalescit, minus ab eo laeditur quam de stanno [quia ferrum calidum et recti temperamenti est cum calor eius ad ignem excitatur, et stomacho hominis superponitur, frigidos humores, de quibus stomachus dolet fugat, ut praedictum est add. ed.]. Cui autem stomachus infrigidatus est ita quod inde dolet, blech [laminam ed.] tenuem de ferro accipiat, et illud ad ignem calefaciat, et ita calidum super stomachum suum ponat, et iterum auferat, ac denuo calefaciat et stomacho suo iterum calidum superponat, et hoc saepe faciat, et melius habebit. [Quoniam idem ferrum calorem in se habet et quoniam rectum aeramentum est add. ed.] |