monumenta.ch > Hildegardis Abbatissa > 3 > 40 > 18 > 14 > 38 > 72 > 59 > 63 > 49 > 5 > 46 > 34 > 38 > 14 > 18 > 15 > 54 > 28 > 44 > 34 > 15 > 28 > 44 > 42 > 3 > 53 > 42 > 10 > 3 > 5 > 10 > 31 > 5 > 26 > 19 > 62 > 3
Hildegardis Abbatissa, Physica, 9, II. DE ARGENTO . <<<     >>> IV. DE STAGNO .

Hildegardis Abbatissa, Physica, 9, Caput III. DE PLUMBO [I, 17].

1 Plumbum frigidum est, et hominem laederet, si illud aliquo modo in corpus suum duceret, [et hoc quidem faceret propter frigus quod in se habet, et quia etiam aliquando crudosum est et quasi despumatio et purgamentum aliorum aeramentorum add. ed.] Sed si mortuus homo intumescit, et si ei plumbum supponitur, tumorem illum aliquantum restringit [quoniam ille vitalem halitum non habet add. ed.]. Si autem super vivum hominem poneretur qui intumesceret, totus scinderetur nec vivere posset [quoniam frigiditas eius pertransit illum et scinderet quia velut despumatio aliorum aeramentorum est. Sed nec cibus nec potus in plumbeo vase valet propter frigiditatem quam in se habet. Add. ed.].
Hildegardis Abbatissa HOME

hab5624.341