Hildegardis Abbatissa, Physica, 9, Caput II. DE ARGENTO [I, 16].
1 | Argentum frigidum est [quia frigidum ventum illum habet, qui etiam terram frigidam facit ad. ed.]. Homo autem qui superfluitatem humorum in se habet et illos [per excreationem add. ed.] saepe eiicit, argentum valde purum factum in igne gluwe, et ita calidum in bonum vinum ponat, et hoc ter aut quater faciat ut vinum illud ab eo incalescat, et sic ieiunus et ad noctem saepe bibat, et superfluos humores in eo minuit, id est swendet. |
2 | [Fortis enim natura frigiditatis argenti, calidos et frigidos, ac humidos humores, acumine suo, cum ardore ignis, et cum calore alterati vini minuit, ut praefatum est. Si autem in argenteo vase cibum, sed potum accipit, nec ipsi multum prodest, nec ipsi ad sanitatem corporis obest add. ed.] |
3 | Si autem aliquis argentum in pulverem redactum comederet, nimis frigidum et nimis gravis in stomacho eius esset, et etiam inde postea laederetur, etiam si tunc eum contra aliquam infirmitatem iuvaret. |