Hildegardis Abbatissa, Physica, 9, Caput I. DE AURO [I, 15].
1 | Aurum calidum est, et quamdam naturam velut sol, et quasi de aere est. Homo autem qui virgichtiget est, aurum accipiat et illud ita coquat, quod nihil sordis in eo sit, et ut ei nichil abege, et sic in pulverem redigat, id est male, et tunc accipiat modicum farinae similae ad quantitatem medietatis palmae et eam cum aqua knede, et huic deick de pulvere illo auri ad pondus unius obuli addat, et eum in mane diei ieiunus comedat, et iterum secunda die eodem modo cum farina et cum eodem pondere auri tortellum faciat, et eum ipso die ieiunus comedat, et tortellus iste hoc modo paratus et comestus ab illo gicht per annum compescit. |
2 | Et aurum istud in stomacho illius per duos menses iacet, et ipsum stomachum non exacerbat, nec exulcerat, sed si frigidus est et slimechte, eum absque periculo eiusdem hominis calefacit et purgat. Sed si sanus homo istud facit, ei sanitatem retinebit, et si infirmus est, sanus erit. Et iterum purum aurum accipe, et illud in olla aut in testa ghiwe (gluwe?), et ita ignitum in purum vinum pone ut ab eo incalescat, et ita calidum bibe, et hoc saepe fac, et gicht a te cessabit. |
3 | Sed et qui fiber in stomacho habet, ita cum ignito auro purum vinum calefaciat et sic bibat, et fiber eum derelinquet. Et si alicubi in corpore tuo tumor exsurgit, aurum ad solem calefaciat et ita circa geswolst eiusdem tumoris bestriche, et tumor ille evanescet. Et qui surdas aures habet cum gemalem auro et farina similae deick paret ut supra dictum est, et modicum de eo in aures suas figat, quatenus calor eius in aurem transeat, et hoc saepe faciet, et auditum recipiet . |